EPISTOLA 198

Scripta paulo post superiorem.

Hesychius Augustino significans, consideratis divinis testimoniis, de saeculi fine sibi videri diem quidem horamque frustra inquiri, ex signis tamen cognosci posse num instet adventus Domini qui ut cito venturus, pie est expectandus (nn. 1-5), a se autem non probari Hieronymi de illis Danielis hebdomadis explicationem (nn. 6-7).

DOMINO BEATISSIMO, ET CARITATE SINCERISSIMA VENERANDO FRATRI ET COEPISCOPO AUGUSTINO, HESYCHIUS, IN DOMINO SALUTEM.

Gratias agit Augustino.

1. Desideranti et exspectanti mihi sanctus compresbyter noster Cornutus litteras pertulit Beatitudinis tuae quae misisti, quae me laetificarunt, quia memoriam nostri bonam habere dignatus es, qui et mihi paucis, sermone proprio sanctae mentis tuae, de his quae petieram, in transitu significasti. Aliquanta autem de opusculis sancti compresbyteri Hieronymi adiunxisti, ut meam quaestionem lectione eius operis de sanctis Scripturis explere possem. Et quia dignatus es id petere a nobis, ut quid senserimus de ipsis quaestionibus, per litteras tuae sincerissimae caritati insinuaremus; ad ea de quibus scripta legi, prout intellectus exiguus meae mediocritatis sentire potuit aut intellegere, infra scripsi.

Mirum si Prophetae praedicaverunt quae homines laterent.

2. Cum Dei omnipotentis conditoris totius creaturae arbitrio et potestate cuncta gerantur; vel quae facta sunt, vel quae etiam futura sunt, sanctorum Prophetarum vocibus cognoscuntur, qui priusquam fierent ea quae futura erant, voluntate divina hominibus sunt locuti. Unde satis admiratione plenum est si ea Deus quae praedici voluit, ad hominum sensus penitus non posse pervenire constituit, secundum hoc capitulum quod Dominus beatis Apostolis locutus est, dicens: Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate. Primum quia in antiquissimis libris Ecclesiarum non ita scriptum est: Nemo potest; sed scriptum est: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: quae ratio sermonis sequenti verbo recte completur, cum dicit: Sed eritis mihi testes in Ierusalem, et in Iudaea, et in Samaria, et usque ad ultimum terrae 1. Non ergo Apostolos testes consummationis mundi, sed nominis et resurrectionis suae voluit intellegi.

Quae futura praedicta sint cognosci posse.

3. Nam de temporibus cognoscendis ipse Dominus monet: Quisnam est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Beatus ille servus quem veniens Dominus eius invenerit sic facientem 2. Familia Christi verbo praedicationis pascitur, et fidelis famulus invenitur, qui in tempore exspectantibus Dominum, necessariam escam credentibus praestat. Malus enim servus sic reprehenditur: Quod si dixerit malus servus, Moram facit dominus meus venire; veniet dominus eius in die qua nescit, et hora qua ignorat 3; et reliqua. Item arguit quare tempus non agnoscatur, dicendo: Hypocritae, faciem coeli nostis probare, tempus hoc quare non agnoscitis 4? Item Apostolus: In novissimis diebus instabunt tempora periculosa 5: et reliqua. Item Apostolus: De temporibus autem et momentis non necesse habemus vobis scribere: vos enim ipsi diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerint, Pax et securitas; tunc subitaneus illis apparebit interitus, quomodo dolores parturientis, et non effugient 6. Item Apostolus: Non retinetis memoria quia cum essem apud vos, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat, scitis, ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium iniquitatis iam operatur; tantum qui tenet, modo teneat, donec de medio fiat: et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui 7. Item Dominus in Evangelio increpat Iudaeos: Et tu, si cognovisses tempus visitationis tuae, forsitan permansisses; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis 8. Et Dominus sic praedicat ad Iudaeos: Poenitentiam agite; completa sunt tempora, credite Evangelio 9. Et ad Iudaeos quidem recte completa dicebat, quia eorum tempora post eius praedicationem et triginta et quinque, vel quadraginta annos finita sunt. Et in Daniele: Quoadusque interfecta est bestia, et periit, et corpus eius datum est ut comburatur; et reliquarum bestiarum regnum translatum est, et magnitudo vitae data est eis usque ad tempus et tempus; quod graece dicitur, . Et insequitur: Et ecce cum nubibus coeli quasi Filius hominis veniens 10. Mysterium bestiae e reliquarum bestiarum translatione intellegentibus Scripturam manifestum est.

Quam beati expectantes Domini adventum.

4. Adventus Domini diligendus est et exspectandus. Est enim magna beatitudo diligentibus eius adventum, sicut testimonium perhibet beatus apostolus Paulus: De coetero, inquit, reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus iustus iudex in illa die: non autem mihi solum, sed et iis qui diligunt adventum Domini 11. Et Dominus in Evangelio: Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui 12. Item propheta: Ecce enim tenebrae et caligo operient terram super gentes; in te vero apparebit Dominus, et maiestas eius in te videbitur 13. Item propheta: Qui vero exspectant Dominum, exsultabunt cum virtute; producent pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non esurient 14. Et plurima talia, quae ad beatitudinem eorum pertinent, qui diligunt adventum Domini, inveniuntur.

Signa testantia proximum Domini adventum.

5. Quod autem nemo possit mensuras temporum colligere, manifestum est. Evangelium quidem dicit: De die illa et hora nemo scit 15; ego autem pro impossibilitate intellectus mei dico, neque diem, neque mensem, neque annum adventus ipsius sciri posse; sed signa quae sunt adventus videndo et credendo, et exspectare me convenit, et credentibus escam hanc retribuere, ut exspectantes diligant adventum eius, qui dixit: Haec omnia cum videritis, scitote quoniam prope est in ianuis 16. Signa ergo evangelica et prophetica quae in nobis completa sunt, adventum Domini manifestant. Nam frustra aut qui quaerunt, aut qui calumniantur, dies et annos in computo comprehendere quaerunt, cum scriptum sit, quia: Et nisi abbreviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi 17. Certum est tempus carere computo, quod breviandum est a Domino, qui tempora constituit; appropinquasse autem adventum eius, cuius signa adventus aliqua videmus ex iis quae facta sunt, esse completa, et iterum dicit: His autem fieri incipientibus, respirabitis et levabitis capita vestra, quoniam appropinquabit redemptio vestra 18. Quae autem signa dixit videnda, manifestum est in Evangelio sancti Lucae: Et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora gentium 19. Hoc factum est, et fieri nulli dubium est. Et insequitur: Et erunt signa in sole, et luna, et in stellis, et in terra pressura gentium 20. Ea quae patimur confiteri et poena compellit, si forte non curet voluntas: nam in uno tempore et signa in coelo, et pressuram gentium in terris ab hominibus videri et sustineri manifestum est. Et insequitur: Arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi 21. Nullam patriam, nullum locum nostris temporibus non affligi, aut humiliari certum est, sicut dictum est: Prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi: et omnia signa, quae superius Evangelium legentibus manifestat, ex maxima parte completa sunt.

Quomodo Evangelii praedicatio universo mundo intellegenda.

6. Quod autem dictum est. Et praedicabitur hoc Evangelium in universo mundo, et tunc veniet finis 22; prius... quod ipsius Domini repromissio talis fuit, ut ipsi Apostoli eius nominis et resurrectionis testes fierent in Ierusalem, et in Iudaea, et in Samaria, et usque ad extremum terrae 23, et Apostolus hae auctoritate docet: Sed dico, numquid non audierunt? In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 24. Item: Propter spem quae reposita est vobis, quam ante audistis in verbo veritatis Evangelii, quod advenit in vos, sicut et in omni mundo est fructificans et crescens 25. Sed ab Apostolis nuntiata fides in gentibus, habuit multos persecutores, ut retenta tardius invalesceret, ut illud impleretur: Ante haec omnia, primum in vos manus immittent suas, et persequentur, et tradent vos in synagogas et in custodias, ducentes ad reges et ad praesides, propter nomen meum 26: ut illud impleretur quod scriptum erat; Et velociter reaedificaberis a quibus destructa es. Nam ex quo clementissimi imperatores christiani Dei voluntate esse coeperunt; quamquam paulatim fides, causa persecutionis, crescebat in saeculo, factis regibus Christianis, ubique in parvo tempore Christi Evangelium penetravit.

Hieronymi de Danielis hebdomadis sententiam non probari.

7. Expositio sane beati Danielis de Hebdomadibus 27, quamvis sanctus compresbyter noster Hieronymus exposuit 28, qualiter doctores Ecclesiarum tradidissent, lectorem suspendit. Nam si ipse doctissimus vir compresbyter noster ait periculosum esse de magistrorum Ecclesiarum iudicare sententiis, et alterum praeferre alteri; quanto magis hoc lector facere non potest, quod magister facere dubitavit! Nos autem credimus quod Dominus ait: Quia coelum et terra transient; iota autem unum, vel unus apex non transiet a Lege, donec omnia fiant 29. Quomodo ergo mysterium Hebdomadarum sit impletum usque ad nativitatem et passionem Christi, admiror; cum illud in dimidio hebdomadae Propheta locutus est, dicendo: In dimidio hebdomadae tolletur sacrificium meum, et supplicatio, et abominatio desolationum erit ad sacrificium 30. Haec ergo abominatio si iam completa fuerat, quomodo Dominus monet et dicit: Cum videritis abominationem desolationis, quod dictum est per Danielem prophetam, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat 31? Ego autem ne petitionis Beatitudinis tuae contemptor essem, haec quemadmodum sensi, scripsi ad tuam Caritatem. Plenius autem dignare nos verbo gratiae tuae rescribendo instruere et laetificare.