EPISTOLA 197

Scripta a. 419 exeunte vel 420 ineunte.

A. Hesychio, Salonitano episcopo, de Danielis hebdomadis et de novissimis temporibus docens eas referri ad primum Christi adventum (n. 1 et 5), supremumque diem futurum non esse antequam omnibus gentibus praedicetur Evangelium (nn. 2-4).

DOMINO BEATISSIMO HESYCHIO, AUGUSTINUS.

Danielis hebdomadae de praeterito Christi adventu intelligendae.

1. Ad Sanctitatem tuam filio tuo compresbytero nostro remeante Cornuto, per quem litteras tuae Venerationis accepi, quibus exiguitatem meam visitare dignatus es, tandem rescripta persolvo, et debitum resalutationis obsequium, multum me commendans acceptissimis Domino precibus tuis, domine beatissime frater. De propheticis autem dictis saepe praedictis, de quibus voluisti ut aliquid scriberem, melius mihi visum est sancti Hieronymi hominis doctissimi expositiones eorumdem verborum (ne illas forte non habeas) de opusculis eius excerptas dirigere Beatitudini tuae. Si autem iam eas habebas, nec inquisitioni tuae satisfaciebant, quid de his sentias, peto mihi rescribere non graveris; et quemadmodum ipse eadem prophetica oracula intellegas. Ego enim maxime illud de Hebdomadibus Danielis secundum tempus quod iam transactum est, intellegendum puto: nam de Salvatoris adventu, qui exspectatur in fine, tempora dinumerare non audeo; nec aliquem prophetam de hac re numerum annorum existimo praefiniisse, sed illud potius praevalere, quod ipse Dominus ait: Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate 1.

Mundi finis omnibus ignotus.

2. Quod enim in alio loco ait: De die autem illa et hora nemo scit 2, sunt qui sic accipiunt, ut putent se posse computare tempora; diem vero tantummodo ipsum et horam neminem scire: ubi omitto dicere quemadmodum soleant Scripturae diem vel horam etiam pro tempore ponere. Sed certe illud de ignorantia temporum apertissime dictum est. Nam cum hinc Dominus interrogatus esset a discipulis suis: Nemo, inquit, potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate 3. Non enim dixit: "Diem", vel, "Horam", sed, tempora; quae in brevi spatio non solent diei, sicut dies vel hora, maxime si graecum intueamur eloquium, ex qua lingua in nostram eumdem librum, ubi hoc scriptum est, scimus esse translatum; quamvis latine satis exprimi non potuerit. Ibi enim graece legitur, . Nostri autem utrumque hoc verbum tempora appellant, sive , sive , cum habeant haec duo inter se non neglegendam differentiam. quippe appellant Graeci tempora quidem, non tamen quae in spatiorum voluminibus transeunt, sed quae in rebus ad aliquid opportunis vel importunis sentiuntur; sicut messis, vindemia, calor, frigus, pax, bellum, et si qua similia: autem ipsa spatia temporum vocant.

Tempora et opportunitates.

3. Et hoc certe ipsi Apostoli non ita quaesierunt, quasi unum novissimum diem vel horam, id est exiguam diei partem scire voluissent; sed utrum iam esset opportunum tempus quo regnum repraesentaretur Israel. Tunc audierunt: Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate, id est : quod si latine diceretur, tempora aut opportunitates, nec sic quod dictum est, esset expressum; quia sive opportuna, sive importuna sint tempora, dicuntur. Tempora ergo computare, hoc est, , ut sciamus quando sit finis huius saeculi vel adventus Domini, nihil mihi aliud videtur, quam scire velle quod ipse ait scire neminem posse.

Mundi finis post omnibus nuntiatum Evangelium.

4. Opportunitas vero illius temporis profecto non erit antequam praedicetur Evangelium in universo orbe in testimonium omnibus gentibus. Apertissima enim de hac re legitur sententia Salvatoris dicentis: Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis 4. Tunc veniet, quid est, nisi "ante non veniet"? Quanto post ergo veniat, incertum nobis est; ante tamen non esse venturum dubitare utique non debemus. Si ergo susciperent hunc laborem servi Dei, ut, peragrato orbe terrarum, quantum possent colligerent quid remanet gentium ubi nondum est Evangelium praedicatum, hinc advertere utcumque possemus quantum hoc tempus longe sit a fine saeculi. Quod si propter quaedam loca inaccessibilia et inhospita fieri posse non creditur, ut a servis Dei peragretur orbis, et quot quantaeque sint adhuc gentes sine Christi Evangelio, fideliter renuntietur; multo minus existimo in Scripturis posse comprehendi, quanta usque ad finem futura sint tempora, quandoquidem in eis legimus: Nemo potest cognoscere tempora, quae Pater posuit in sua potestate 5. Unde si iam nobis certissime nuntiatum fuisset in omnibus gentibus Evangelium praedicari, nec sic possemus dicere quantum temporis remaneret usque ad finem; sed magis magisque iam propinquare merito diceremus. Nisi quis forte respondeat, tanta celeritate praedicato Evangelio Romanas gentes et plerasque barbaras occupatas, atque ita nonnullas non paulatim, sed subito ad fidem Christi fuisse conversas, ut non sit incredibile paucis annis, etsi non vitae nostrae qui iam senuimus, certe iuvenum qui venturi sunt ad senectam, universas omnino residuas gentes Evangelio posse compleri. Sed si ita erit, facilius, cum factum fuerit, probari experiendo, quam legendo, antequam fiat, inveniri potest.

Cauta ignorantia melior quam falsa scientia.

5. Hoc me compulit dicere cuiusdam opinio, quem presbyter quoque Hieronymus temeritatis notat 6, quod ausus fuerit Danielis Hebdomadas de adventu Christi futuro, non de praeterito exponere. Si quid autem pro meritis potioribus, sanctae humilitati cordis tui Dominus melius revelavit sive revelaverit, peto nobiscum communicare digneris, et haec nostra rescripta sic accipere, tamquam hominis, qui mallem quidem eorum quae a me inquisisti, habere scientiam quam ignorantiam; sed quia id nondum potui, magis eligo cautam ignorantiam confiteri, quam falsam scientiam profiteri.