EPISTOLA 196

Scripta a. 418 exeunte.

A. Asellicum episcopum docet Christianos iudaizare non oportere Legisque praecepta adimpleri non posse absque Dei gratia (nn. 1-6); quosdam Christianos, ut Pelagianos, Iudaeis carnalibus similes esse (nn. 7-8); secundum Paulum veros germanosque Abrahae filios esse Christianos (nn. 9-11), Ismaelem carnalium Iudaeorum, Isaac vero spiritalis Israelis, scl. Christiani populi, esse typum, nec umquam voces Iudaeum et Christianum promiscue adhibendas esse (nn. 12-15), neque Veteris Legis ritus sed praecepta tantum de moribus servanda esse (n. 16).

DOMINO BEATISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO ASELLICO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Quam facilis esset A. satisfacere amicis.

1. 1. Litteras Sanctitatis tuae, quas ad venerabilem senem Donatianum de cavendi Iudaismi disceptatione misisti, ad me ipse dignatus est mittere, atque ut eis responderem, petendo vehementius imperavit: quem veritus contemnere, ut possum Domino adiuvante respondeo; gratum existimans etiam Caritati tuae, quod ad te scribendo, illi iubenti, quem pro suis meritis ambo veneramur, obtemperare non renui.

Christianos non licere iudaizare.

1. 2. Christianos, maxime ex Gentibus venientes, iudaizare non oportere Paulus apostolus docet, ubi ait: Dixi Petro coram omnibus, Si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice vivis, quemadmodum Gentes cogis iudaizare? Et secutus adiunxit: Nos natura Iudaei, et non ex Gentibus peccatores. Scientes autem quoniam non iustificatur homo ex operibus Legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Iesu Christo credidimus, ut iustificemur per fidem Christi, et non ex operibus Legis; quoniam ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro 1.

Legis praecepta absque gratia, est occasio peccatorum.

1. 3. Non solum autem illa opera Legis, quae sunt in veteribus sacramentis, et nunc revelato Testamento Novo non observantur a Christianis, sicuti est circumcisio praeputii, et sabbati carnalis vacatio, et a quibusdam escis abstinentia, et pecorum in sacrificiis immolatio, et neomenia, et azymum, et caetera huiusmodi; verum etiam illud quod in Lege dictum est: Non concupisces 2 (quod utique et Christianis nullus ambigit esse dicendum), non iustificat hominem nisi per fidem Iesu Christi 3 et gratiam Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 4. Idem ipse quippe dicit apostolus: Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per Legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine Lege enim peccatum mortuum est. Ego autem vivebam aliquando sine Lege. Adveniente autem mandato peccatum revixit. Ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem. Peccatum enim occasione accepta per mandatum fefellit me, et per illud occidit. Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccatum peccans per mandatum. Scimus enim quia Lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. Quod enim operor, ignoro; non enim quod volo hoc ago, sed quod odi illud facio. Si autem quod nolo hoc facio, consentio Legi, quoniam bona est 5.

Ad Legem implendam opus esse gratia.

1. 4. Videmus itaque in his apostolicis verbis Legem non solum non esse peccatum, sed etiam esse sanctam, et mandatum sanctum et iustum et bonum, quo dictum est: Non concupisces 6. Sed peccatum per bonum fallit, et per illud occidit eos qui cum sint carnales, putant suis viribus Legem spiritalem se posse complere; et per hoc fiunt non solum peccatores, quod essent, etiamsi Legem non accepissent, sed etiam praevaricatores, quod non essent nisi Legem accepissent: sic enim alio loco dicit: Ubi Lex non est, nec praevaricatio 7. Lex ergo subintravit, sicut alibi ipse testatur, ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum superabundavit et gratia 8.

Quae sit Legis utilitas.

2. 5. Haec est igitur utilitas Legis, quia ostendit hominem sibi ipsi, ut sciat infirmitatem suam et videat quemadmodum per prohibitionem augeatur potius carnalis concupiscentia quam sanetur. Appetuntur enim ardentius quae vetantur, dum id quod spiritaliter iubetur, carnalis observare compellitur. Ut autem sit spiritalis, qui Legem impleat spiritalem, non fit ipsa Lege, sed gratia; hoc est, non imperio, sed beneficio; non iubente littera, sed iuvante Spiritu. Incipit autem homo secundum gratiam in interiori homine renovari 9, ut mente agat quod amat, nec carni consentiat agenti quod odit 10; id est, non ut omnino non concupiscat, sed ut post concupiscentias suas non eat 11. Quod quidem tam magnum est, ut si omni modo fieret, et quamvis insint, dum sumus in corpore mortis huius 12, desideria peccati, si nulli eorum tamen adhiberemus assensum, non esset unde diceremus Patri nostro qui est in coelis: Dimitte nobis debita nostra 13. Nec tamen ideo tales iam essemus, quales erimus cum mortale hoc induerit immortalitatem 14: tunc enim non solum nulli desiderio peccati obediemus, sed nulla erunt desideria talia, quibus non obedire iubeamur.

Non Lege imperante sed gratia impetrante iustificamur.

2. 6. Nunc ergo ubi dicitur: Iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum 15, de concupiscentia carnis dicitur, quae operatur in nobis motus suos, etiam quando eis non obedimus, dum non regnat peccatum in nostro mortali corpore ad obediendum desideriis eius, nec exhibemus membra nostra arma iniquitatis peccato 16: in qua iustitia nondum consummata perseveranter proficientes, ad eius consummationem quandoque veniemus, ubi peccati concupiscentia non cohibenda atque frenanda, sed nulla sit. Hoc enim Lex posuit dicendo: Non concupisces 17, non quod hic valeamus, sed ad quod proficiendo tendamus. Verum hoc fit non Lege quae hoc imperat, sed fide quae hoc impetrat; non littera qua iubetur, sed Spiritu quo donatur: non ergo meritis operantis hominis, sed largientis gratia Salvatoris. Utilitas itaque Legis est, ut hominem de sua infirmitate convincat, et gratiae medicinam quae in Christo est, implorare compellat. Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit 18. Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? quomodo credent, quem non audierunt? Unde paulo post dicit: Igitur fides ex auditu; auditus autem per verbum Christi 19.

Qui Christiani sint Iudaeis carnalibus similes.

2. 7. Quae cum ita sint, qui se Israelitas esse carnaliter gaudent, et praeter gratiam Christi, in Lege gloriantur, ii sunt de quibus item Apostolus ait quod ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 20. Dei quippe dixit iustitiam, quae homini ex Deo est; suam vero, quam putant sibi sufficere ad facienda mandata sine adiutorio et dono eius qui Legem dedit. His autem similes sunt qui cum profiteantur se esse christianos, ipsi gratiae Christi sic adversantur, ut se humanis viribus divina existiment implere mandata; ac sic etiam ipsi ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti, et non quidem nomine, sed tamen errore iudaizant. Hoc genus hominum capita sibi invenerat Pelagium et Celestium, impietatis huius assertores acerrimos. qui recenti iudicio Dei per diligentes et fideles servos eius etiam catholica communione privati sunt, et propter cor impoenitens adhuc in sua damnatione persistunt.

Qui Christianus, qui Iudaeus carnalis.

2. 8. Quisquis ab isto carnali et animali, atque ideo non immerito reprehensibili atque damnabili Iudaismo esse quaerit alienus, non solum veteres illas observationes a se facere debet alienas, quae iam revelato Testamento Novo, posteaquam venerunt ea quae per illas significabantur esse futura, procul dubio esse necessariae destiterunt, ut non iudicetur in cibo et potu, et in parte diei festi et neomeniae et sabbatorum, quod est umbra futurorum 21: verum etiam illa quae in Lege ita praecepta sunt, ut valeant ad informandos mores fidelium (id est, ut abnegantes impietatem et saeculares cupiditates, temperanter et iuste et pie vivamus in hoc saeculo 22; unde est etiam hoc quod ex Lege maxime commendandum elegit Apostolus: Non concupisces 23, et quaecumque de Deo et proximo diligendo sine ullis figuris sacramentorum praecipiuntur in Lege, in quibus duobus praeceptis etiam ipse Dominus Christus dicit totam Legem Prophetasque pendere 24), sic accipit, sic amplectitur, sic observanda esse non dubitat, ut quidquid in eis proficit non sibi tribuat, sed gratiae Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 25.

Qui sint spiritales Iudaei.

3. 9. Verumtamen cum quisque isto modo fuerit verus germanusque Christianus, utrum etiam Iudaeus aut Israelita dicendus sit, merito quaeritur. Quod quidem si non carne, sed spiritu hoc esse intellegitur, non debet ipsum nomen sibi in consuetudine sermonis imponere, sed spiritali intellegentia retinere, ne propter ambiguitatem vocabuli, quam non discernit quotidiana locutio, illud profiteri videatur quod est inimicum nomini christiano. Hanc autem quaestionem, id est, utrum qui Christianus est, etiam Iudaeus vel Israelita possit intellegi, idem beatus nobis aperit et dissolvit apostolus, ubi dicit: Circumcisio quidem prodest, si Legem custodias: si autem praevaricator Legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. Si igitur praeputium iustitias Legis custodiat, nonne praeputium eius in circumcisionem reputabitur, et iudicabit quod ex natura est praeputium, Legem perficiens, te qui per litteram et circumcisionem praevaricator Legis es? Non enim qui in manifesto Iudaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisione cordis, quae spiritu, non littera, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est 26. Cum igitur audiamus Apostolum Christi commendantem nobis Iudaeum in abscondito, non carnis circumcisione, sed cordis, et spiritu, non littera; quis est iste, nisi Christianus?

Quomodo Christiani promissionis filii.

3. 10. Sic itaque sumus Iudaei, non carnaliter, sed spiritaliter, quemadmodum sumus semen Abrahae non secundum carnem, sicut illi qui de ipso nomine carnali superbia gloriantur, sed secundum spiritum fidei, quod non illi. Scimus enim nos fuisse promissos, quando ei dixit Deus: Patrem multarum gentium posui te 27. Et quam multa de hac re dicat Apostolus novimus. Dicimus enim, inquit, quoniam deputata est Abrahae fides ad iustitiam. Quomodo ergo deputata est? cum in circumcisione esset, an cum esset in praeputio? Non in circumcisione, sed in praeputio. Et signum accepit circumcisionis, signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio: ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut deputetur et illis ad iustitiam; ut sit pater circumcisionis, non iis solum qui ex circumcisione sunt, sed et iis qui sequuntur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abraham 28. Et paulo post: Ideo, inquit, ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini; non ei tantum quod ex Lege est, sed et ei quod ex fide est Abraham, qui est pater omnium nostrum, sicut scriptum est, Quia patrem multarum gentium posui te 29. Item ad Galatas: Sicut Abraham, inquit, credidit Deo, et deputatum est illi ad iustitiam. Intellegite ergo quoniam qui ex fide, hi sunt filii Abraham. Providens autem Scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae, Quia benedicentur in te omnes gentes: ita ut qui ex fide sunt, benedicantur cum fideli Abraham 30. Iam aliquanto post in eadem Epistola: Fratres, inquit, secundum hominem dico; tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius 31. Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis; sed tamquam in uno: Et semini tuo 32, quod est Christus. Item paulo post: Omnes enim vos, inquit, unum estis in Christo Iesu; si autem vos estis Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes 33.

Qui sint germani Abrahae filii.

3. 11. Secundum istum ergo intellectum apostolicum inveniuntur Iudaei qui Christiani non sunt, cum ex carne Abrahae originem ducant, non esse filii Abrahae. Cum enim dicit: Intellegite ergo quoniam qui ex fide, hi sunt filii Abrahae 34; profecto significat eos qui ex fide non sunt, non esse filios Abrahae. Ac per hoc, nisi Iudaeis eo modo sit pater Abraham, quomodo est nobis, quid eis prodest, quod de carne eius exorti sunt, et nomen sine virtute tenuerunt? Cum autem ad Christum transeunt, et incipiunt esse ex fide filii Abrahae, tunc erunt Iudaei, non in manifesto, sed in abscondito, circumcisione cordis; spiritu, non littera; quorum laus non sit ex hominibus, sed ex Deo 35. Ab hac autem fide alienati, in ramis fractis deputabuntur ex illa olea in cuius radicem idem dicit apostolus inseri oleastrum 36, id est gentes; quod utique non fit per carnem, sed per fidem; neque per Legem, sed per gratiam; nec per litteram, sed per spiritum; neque carnis circumcisione, sed cordis; nec in manifesto, sed in abscondito; nec laude ex hominibus, sed ex Deo: ut sit unusquisque Christianus, sicut non carnalis sed spiritalis Abrahae filius; ita non carnalis sed spiritalis Iudaeus, nec carnalis sed spiritalis Israelita. Nam et de isto nomine sic Apostolus loquitur: Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israel: neque qui sunt semen Abraham, omnes filii; sed in Isaac vocabitur tibi semen: hoc est, non ii qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semen 37. Nonne mirabilia magna sunt ista 38, profundumque mysterium, ut multi ex Israel nati, non sint Israel, et multi non sint filii, cum sint semen Abrahae? Quomodo enim non sunt, quomodo nos sumus? nisi quia non sunt filii promissionis ad Christi gratiam pertinentes, sed filii carnis nomen inane gestantes? Ac per hoc nec illi sunt Israel, sicut sumus nos; nec nos sumus Israel, sicut sunt illi. Nos enim sumus secundum spiritalem regenerationem, illi secundum carnalem generationem.

Typus carnalium Iudaeorum Ismael, Christianorum vero Isaac.

3. 12. Intuendum est quippe ac discernendum, alium esse Israel qui propter carnem nomen accepit, alium vero qui propter spiritum, rem quae illo nomine significatur, obtinuit. Numquid enim ex Agar ancilla Sarae nati sunt Israelitae? nonne Ismael ex illa natus est, et non Israelitarum, sed Ismaelitarum gentem suo semine propagavit? De Sara autem venit Israel per Isaac, qui ex promissione natus est Abrahae 39. Tamen cum secundum propaginem carnis se ita res habeat, venitur ad intellectum spiritalem, et inveniuntur ad Saram non pertinere carnales Israelitae, qui ex illa carnis originem ducunt; et pertinere ad eam potius Christiani, qui non secundum Ismael filii sunt carnis, sed secundum Isaac filii sunt promissionis, non ad ipsius Isaac carnale semen, sed ad spiritale mysterium pertinentes. Ita quippe ad Galatas Apostolus loquitur: Dicite mihi, sub Lege esse volentes, Legem non audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera 40. Sed ille quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta. Unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, quod est Agar: Sina enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic quae nunc est Ierusalem, servit enim cum filiis suis. Quae autem sursum est Ierusalem, libera est; quae est mater nostra. Scriptum est enim, Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis; quia multi filii desertae, magis quam eius quae habet virum 41. Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Eice ancillam et filium eius; non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae 42. Nos autem, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae; qua libertate Christus nos liberavit 43.

Spiritalis Israelis figura Iacob, carnalis autem Esau.

3. 13. Ecce secundum istam spiritalem atque apostolicam intellegentiam nos potius pertinemus ad liberam Saram, qui ex illa nullam carnis propaginem trahimus: Iudaei autem, qui ex illa carnis propaginem trahunt, ad Agar potius ancillam pertinere monstrantur, de qua carnis propaginem non trahunt. In nepotibus etiam Abrahae et Sarae, id est filiis Isaac et Rebeccae, illis geminis Esau et Iacob, qui postea vocatus est Israel, hoc ipsum magnum et profundum mysterium reperitur. De quo idem apostolus loquens, cum per Isaac promissionis filios commemorasset ad Christi gratiam pertinentes: Non solum autem, inquit, sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. Nondum enim natis, nec qui egerint aliquid boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, Quia maior serviet minori; sicut scriptum est, Iacob dilexi, Esau autem odio habui 44. Haec certe doctrina apostolica atque catholica satis evidenter indicat nobis, secundum originem carnis ad Saram Iudaeos, id est Israelitas; ad Agar vero Ismaelitas pertinere 45: secundum autem mysterium spiritus, ad Saram Christianos, ad Agar Iudaeos. Item secundum originem carnis ad Esau, qui dictus est etiam Edom, gentem Idumaeorum; ad Iacob autem, qui dictus est etiam Israel 46, gentem Iudaeorum: porro secundum mysterium spiritus, ad Esau Iudaeos, ad Israel pertinere Christianos. Ita quippe impletur quod scriptum est: Maior serviet minori, id est, prior natus populus Iudaeorum posteriori nato populo Christianorum. Ecce quemadmodum sumus Israel adoptione divina, non humana cognatione gloriantes; nec in manifesto, sed in occulto; nec littera, sed spiritu; nec carnis, sed cordis circumcisione Iudaei 47.

Iudaeum se vocare non licet Christiano.

4. 14. Quae cum ita se habeant, non tamen debemus consuetudinem sermonis humani inepta loquacitate confundere, et in rebus discernendis frequentata vocabula perturbata significatione miscere, ut eos qui Christiani sunt et appellatione usitatissima Christiani vocantur, inusitato vocabulo aliquis affectet appellare Iudaeos; vel cum sit ipse voceturque Christianus, Israelitae potius nomine delectetur; et quod in mysterio debet semper intellegere, parcius autem ore proferre, hoc in quotidiana loquendi consuetudine magis eligat frequentare inepta insolentia, et, si dici potest, imperita scientia. Numquid enim Apostoli, per quos ea didicimus, ista nesciebant, quomodo nos potius simus semen Abrahae secundum Isaac promissionis haeredes 48; et Iudaei spiritu, non littera; cordis circumcisione, non carnis 49; et non secundum carnem Israel, sed Israel Dei? Sciebant utique ista multo sapientius certiusque quam nos; et tamen in loquendi consuetudine Iudaeos et Israelitas eos appellabant, qui secundum carnem de Abrahae stirpe venientes, ab omnibus vocitabantur hoc nomine.

Paulum semper Christianos ab Israelitis distinxisse.

4. 15. Iudaei signa petunt, ait apostolus Paulus, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Iudaeis et Graecis, Christum Dei Virtutem, et Dei Sapientiam 50. Quos dixit Graecos, hos etiam Gentium nomine significavit, eo quod haec lingua maxime excellit in Gentibus: Iudaeos tamen ipsos vocavit, quos omnes hoc nomine appellant. Nam si Christiani ipsi sunt Iudaei, Christianis est ergo scandalum Christus crucifixus, de quo dictum est: Iudaeis quidem scandalum. Quis hoc nisi insanissimus sentiat? Item dicit: Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et Ecclesiae Dei 51. Quomodo ista distingueret, si et Ecclesiam Dei in quotidiana loquendi consuetudine Iudaeos appellare deberet? Item ait: Quos et vocavit nos, non solum ex Iudaeis, sed etiam ex Gentibus 52. Quomodo vocavit ex Iudaeis, si potius ex non Iudaeis vocavit, ut essent Iudaei? Item de Israelitis: Quid ergo dicemus? inquit: Quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam; iustitiam autem quae ex fide est. Israel autem persequens legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis 53. Item: Ad Israel autem quid dicit? Tota die extendi manus meas ad populum non credentem et contradicentem 54. Et secutus adiungit: Dico ergo, Numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahae de tribu Beniamin. Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit 55. Quomodo hic appellavit Apostolus Israel non credentem et contradicentem, si Christiani sunt Israel, vel quomodo se appellavit Israelitam? Numquid ex eo quod Christianus factus erat? Non utique; sed ex eo quod secundum carnem fuerat ex semine Abraham, de tribu Beniamin; quod non sumus nos secundum carnem, quamvis secundum fidem simus semen Abrahae, ac per hoc et Israel. Sed aliud est quod agnoscit altioris intellegentia sacramenti, aliud quod exposcit quotidiana consuetudo vocabuli

Legis servanda esse tantum praecepta de moribus.

4. 16. Denique Aptus iste nescio quis, de quo scripsisti quod doceat iudaizare Christianos, eo modo se, sicut insinuavit Sanctitas tua, Iudaeum et Israelitam vocat, ut ab escis prohibeat, quas pro temporis illius congruentia Lex per sanctum famulum Dei Moysen data prohibebat 56, et caeteras illius temporis observationes, iam nunc apud Christianos abolitas remotasque, persuadeat; quas umbras futurorum appellat Apostolus 57, ut et prophetia in illis intellegatur, et eorum observatio iam evacuata monstretur: unde apparet quare se iste Aptus velit Israelitam Iudaeumque vocitari, non spiritaliter, sed omnino carnaliter. Nos autem nec illis observationibus, quae Novo Testamento revelato evacuatae sunt, tenemur obstricti, et praecepta Legis, huic etiam tempori necessaria, qualia sunt: Non adulterabis, Non homicidium facies, Non concupisces 58, et si quod est aliud mandatum, quod in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum 59; non viribus humanis, quasi nostram constituentes iustitiam 60, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 61, in ea iustitia, quae nobis ab illo est, observanda esse didicimus et docemus Nec tamen ideo nos negamus semen Abrahae, quibus dicit Apostolus: Vos ergo Abrahae semen estis 62; aut Iudaeos in abscondito, de qualibus idem dicit: Non enim qui in manifesto Iudaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis, quae est spiritu, non littera, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est 63; aut Israelitas spiritales, ad eum scilicet pertinentes cui minori praedictum est serviturum esse maiorem 64: sed haec vocabula nobis non indecenter imponimus; eaque mysteriorum intellegentia continemus, non verborum insolentia ventilamus.