EPISTOLA 195

Scripta forte a. 418.

Hieronymus gratulatur A. quod Pelagianorum aliorumque haereticorum errores devicerit ideoque illorum meruerit odium, quod quidem gaudet sibi cum ipso esse commune.

DOMINO SANCTO, AC BEATISSIMO PAPAE AUGUSTINO, HIERONYMUS.

1. Omni quidem tempore Beatitudinem tuam eo quo decet honore veneratus sum, et habitantem in te dilexi Dominum Salvatorem: sed nunc, si fieri potest, cumulo aliquid addimus et plena complemus, ut absque tui nominis mentione ne unam quidem horam praeterire patiamur; qui contra flantes ventos ardore fidei perstitisti, maluistique, quantum in te fuit, solus liberari de Sodomis, quam cum pereuntibus commorari. Scit quid dicam prudentia tua. Macte virtute; in orbe celebraris, Catholici te conditorem antiquae rursum fidei venerantur atque suspiciunt, et quod signum maioris gloriae est, omnes haeretici detestantur: et me pari persequuntur odio; ut quos gladiis nequeunt, voto interficiant. Incolumem, et nei memorem te Christi Domini clementia tueatur, domine venerande, et beatissime papa.