EPISTOLA 194

Scripta paulo post superiorem.

A. Sixto, romano presbytero, postea pontifici, arma praebet adversus versipelles Pelagianorum argumentationes (nn. 1-2), explicans quomodo se habeant inter se liberum arbitrium ac Dei iustitia et misericordia (nn. 3-5); ad iustificationem ipsumque fidei initium esse necessariam gratiam et inscrutabilem esse Dei agendi rationem erga homines (nn. 6-15); ipsum recte orare donum esse Dei (nn. 16-18) secundum Paulum vitam aeternam esse omnium gratiarum coronam, mortem autem poenam peccati (nn. 19-21), malum ex mala gigni voluntate, Legis autem praecepta adimplere gratiam esse Salvatoris (nn. 22-30); Dei misericordiae et iustitiae iudicium comprobari inaequali parvulorum sorte atque Iacobi et Esau exemplo (nn. 31-42). Confutatur demum haereticorum astutia ad irritam reddendam peccatorum remissionem baptismo editam (nn. 41-47).

DOMINO IN DOMINO DOMINORUM DILECTISSIMO, SANCTO FRATRI ET COMPRESBYTERO SIXTO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Sixtus oppugnator pelagianae heresis.

1. 1. Epistola quam per carissimum fratrem nostrum Albinum acolythum misi, prolixiorem me missurum esse promisi per sanctum fratrem et compresbyterum nostrum Firmum, qui nobis litteras attulit Sinceritatis tuae, plenas sinceritate fidei tuae, quae nobis tantum gaudium contulerunt, quantum magis possumus habere quam dicere. Quod enim fatendum est Caritati tuae, tristes eramus nimis, cum fama iactaret inimicis christianae gratiae te favere. Sed ut haec tristitia de nostris cordibus tergeretur; primo, te priorem anathema eis in populo frequentissimo pronuntiasse eadem fama non tacuit: deinde cum litteris apostolicae Sedis de illorum damnatione ad Africam missis, tuae quoque litterae ad venerabilem senem Aurelium consecutae sunt; quae tametsi breves erant, tuum tamen vigorem adversus eorum errorem satis indicabant. Nunc vero cum apertius et latius quid de illo dogmate contraque sentires, in litteris tuis fides ipsa nobiscum Romanae Ecclesiae loqueretur, cui potissimum beatus apostolus Paulus de gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 1, multa et multipliciter est locutus; non solum illud omne tristitiae nubilum fugit de cordibus nostris, sed etiam tantum ibi laetitiae lumen infulsit, ut nihil egisse in nobis videretur ille moeror et timor, nisi successurorum ampliorem flagrantiam gaudiorum.

Quomodo tractandi erroris sectatores.

1. 2. Itaque, frater carissime, quamvis non te videamus oculis carnis, animo tamen in fide Christi, in gratia Christi, in membris Christi tenemus, amplectimur, osculamur; et remeante a nobis ad te nostrorum invicem colloquiorum sanctissimo et fidelissimo perlatore, quem voluisti esse apud nos non solum advectorem scriptorum tuorum, verum etiam narratorem testemque factorum, rescripta persolvimus, et aliquanto diutius tecum sermocinamur, admonentes ut docendis instes, quibus terrendis satis, quantum comperimus, institisti. Sunt enim quidam, qui iustissime damnatas impietates adhuc liberius defendendas putant; et sunt qui occultius penetrant domos 2, et quod in aperto iam clamare metuunt, in secreto seminare non quiescunt; sunt autem qui omnino siluerunt, magno timore compressi, sed adhuc corde retinent quod ore iam proferre non audent; qui tamen esse possunt fratribus ex priore ipsius dogmatis defensione notissimi. Proinde alii severius coercendi, alii vigilantius vestigandi, alii tractandi quidem lenius, sed non segnius sunt docendi, ut si non timentur ne perdant, non tamen neglegantur ne pereant.

Humanum arbitrium Dei gratia adiuvari.

2. 3. Quod enim putant auferri sibi liberum arbitrium, si nec ipsam bonam voluntatem sine adiutorio Dei hominem habere consenserint; non intellegunt non se firmare humanum arbitrium, sed inflare, ut per inania feratur, non in Domino tamquam in petra stabili collocetur: paratur enim voluntas a Domino 3.

Debita redditur poena damnato, indebita gratia liberato.

2. 4. Quod autem personarum acceptorem Deum se credere existimant, si credant quod sine ullis praecedentibus meritis, cuius vult miseretur 4, et quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit; parum attendunt quod debita reddatur poena damnato, indebita gratia liberato, ut nec ille se indignum queratur, nec dignum se iste glorietur; atque ibi potius acceptionem nullam fieri personarum, ubi una eademque massa damnationis et offensionis involvit 5, ut liberatus de non liberato discat quod etiam sibi supplicium conveniret, nisi gratia subveniret. Si autem gratia, utique nullis meritis reddita, sed gratuita bonitate donata.

Cur ex massa damnata aliqui tantum liberentur.

2. 5. "Sed iniustum est, inquiunt, in una eademque mala causa hunc liberari, illum puniri. Nempe ergo iustum est utrumque puniri": quis hoc negaverit? Agamus ergo gratias Salvatori, dum nobis non redditum cernimus quod in damnatione similium etiam nobis debitum fuisse cognoscimus. Si enim utrique liberarentur, utique lateret quid peccato per iustitiam debeatur; si nemo, quid gratia largiretur. Ut ergo in hac difficillima quaestione verbis potius utamur Apostoli: Volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem; et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae 6: cui non potest figmentum dicere: Quare sic me fecisti? cum habeat potestatem ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam 7. Ubi quia universa ista massa merito damnata est, contumeliam debitam reddit iustitia, honorem donat indebitum gratia, non meriti praerogativa, non fati necessitate, non temeritate fortunae, sed altitudine divitiarum sapientiae et scientiae Dei 8; quam non aperit, sed clausam miratur Apostolus, clamans: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen 9.

Iustificationem nullis meritis praecedi.

3. 6. Nolunt autem ut sit ipsi gloria in iustificandis impiis gratuita gratia, qui eius ignorantes iustitiam, suam volunt constituere 10: vel iam conclamantium religiosorum et piorum vocibus pressi, ita se fatentur ad habendam seu faciendam iustitiam divinitus adiuvari, ut sui praecedat aliquid meriti, quasi priores volentes dare ut retribuatur eis ab illo de quo dictum est: Quis prior dedit illi, et retribuetur ei? 11 et suo putantes praeire merita ad illum de quo audiunt, aut potius audire nolunt: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia 12. Quarum autem divitiarum est altitudo sapientiae et scientiae 13 eius, ex his sunt divitiae gloriae eius in vasa misericordiae, quae vocat in adoptionem 14; quas divitias notas vult facere etiam per vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. Et quae sunt viae investigabiles, nisi de quibus in Psalmo canitur: Universae viae Domini misericordia et veritas 15? Igitur investigabiles sunt misericordia et veritas eius: quoniam cuius vult miseretur, non iustitia, sed misericordiae gratia; et quem vult obdurat 16, non iniquitate, sed veritate vindictae. Quae tamen misericordia et veritas ita sibi occurrunt, quia scriptum est: Misericordia et veritas obviaverunt sibi 17; ut nec misericordia impediat veritatem, qua plectitur dignus, nec veritas misericordiam, qua liberatur indignus. Quae igitur sua merita iactaturus est liberatus, cum si digna suis meritis redderentur, non esset nisi damnatus? Nullane igitur sunt merita iustorum? Sunt plane, quia iusti sunt. Sed ut iusti fierent, merita non fuerunt: iusti enim facti sunt, cum iustificati sunt; sed sicut dicit Apostolus: Iustificati gratis per gratiam ipsius 18.

Pelagianis Diospolitanum anathema refragari.

3. 7. Cum igitur huic gratiae inimici infestique sint isti, Pelagius tamen in ecclesiastico iudicio Palaestino (non enim aliter inde impunitus exiisset), anathematizavit eos qui dicunt gratiam Dei secundum merita dari. Sed nihil aliud in eorum etiam posterioribus disputationibus invenitur, quam meritis dari eam gratiam, de cuius commendatione maxime ad Romanos apostolica Epistola loquitur, ut inde se praedicatio eius velut a capite orbis toto orbe diffunderet: ea est enim qua iustificatur impius, id est, fit iustus qui prius erat impius. Et ideo percipiendae huius gratiae merita nulla praecedunt, quoniam meritis impii, non gratia, sed poena debetur: nec ista esset gratia, si non daretur gratuita, sed debita redderetur.

Quae gratia a Paulo commendetur.

3. 8. Sed cum ab istis quaeritur quam gratiam Pelagius cogitaret sine ullis praecedentibus meritis dari, quando anathematizabat eos qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari; respondent sine ullis praecedentibus meritis gratiam ipsam humanam esse naturam in qua conditi sumus: neque enim antequam essemus, mereri aliquid poteramus ut essemus. abiciatur a Christianorum cordibus ista fallacia: nam omnino non istam gratiam commendat Apostolus, qua creati sumus ut homines essemus, sed qua iustificati cum mali homines essemus. Ista est enim gratia per Iesum Christum Dominum nostrum. Etenim Christus non pro nullis ut homines conderentur, sed pro impiis mortuus est ut iustificarentur: iam quippe homo erat qui dicebat: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 19.

Cur alius credat alius non credat ex Deo pendere,

3. 9. Possunt quidem dicere remissionem peccatorum esse gratiam, quae nullis praecedentibus meritis datur: quid enim habere boni meriti possunt peccatores? Sed nec ipsa remissio peccatorum sine aliquo merito est, si fides hanc impetrat: neque enim nullum est meritum fidei; qua fide ille dicebat: Deus, propitius esto mihi peccatori; et descendit iustificatus merito fidelis humilitatis, quoniam qui se humiliat, exaltabitur 20. Restat igitur ut ipsam fidem unde omnis iustitia sumit initium, propter quod dicitur ad Ecclesiam in Cantico canticorum: Venies et pertransies ab initio fidei 21: restat, inquam, ut ipsam fidem non humano, quod isti extollunt, tribuamus arbitrio, nec ullis praecedentibus meritis, quoniam inde incipiunt bona quaecumque sunt merita; sed gratuitum donum Dei esse fateamur, si gratiam veram, id est sine meritis, cogitamus: quia, sicut in eadem Epistola legitur: Deus unicuique partitur mensuram fidei 22. Opera quippe bona fiunt ab homine; fides autem fit in homine, sine qua illa a nullo fiunt homine. Omne enim quod non est ex fide, peccatum est 23.

Fidem donum Dei esse.

3. 10. Quapropter, ne se vel ipsius orationis meritum extollat, etiamsi ad vincendas temporalium rerum cupiditates, et diligenda bona aeterna atque ipsum fontem omnium bonorum Deum, adiutorium datur oranti; fides orat quae data est non oranti, quae utique nisi data esset, orare non posset. Quomodo enim invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent, quem non audierunt? quomodo audient sine praedicante? Igitur fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi 24. Proinde minister Christi huius fidei praedicator, secundum gratiam quae data est illi 25, plantator est et rigator: Nec tamen qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 26, qui unicuique partitur mensuram fidei 27. Unde et alibi dicitur: Pax fratribus et caritas cum fide; quam ne sibi tribuerent continuo subiunxit, a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo 28: quia nec omnium est fides, qui audiunt verbum, sed quibus Deus partitur mensuram fidei; sicut nec omnia germinant quae plantantur et rigantur, sed quibus Deus dat incrementum. Cur autem ille credat, ille non credat, cum ambo idem audiunt, et si miraculum in eorum conspectu fiat, ambo idem vident; altitudo est divitiarum sapientiae et scientiae Dei 29, cuius inscrutabilia sunt iudicia 30, et apud quem non est iniquitas, dum cuius vult miseretur, et quem vult obdurat 31: neque enim propterea sunt ista iniusta, quia occulta.

Christiana fides caritate operans.

3. 11. Deinde post remissionem peccatorum, nisi mundatam domum habitet Spiritus sanctus, nonne cum aliis septem redit spiritus immundus, et erunt novissima hominis illius peiora quam erant prima 32? Ut autem habitet Spiritus sanctus, nonne ubi vult spirat 33; et caritas Dei, sine qua nemo bene vivit, diffunditur in cordibus nostris, non a nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis 34? Hanc enim fidem Apostolus definivit, dicens: Neque circumcisio est aliquid, neque praeputium; sed fides, quae per dilectionem operatur 35. Ista quippe fides est Christianorum, non daemoniorum: nam et daemones credunt et contremiscunt 36; sed numquid et diligunt? Nam si non crederent, non dicerent: Tu es Sanctus Dei; vel: Tu es Filius Dei 37. Si autem diligerent, non dicerent: Quid nobis et tibi38.

Dei praescientia de iis qui credituri sunt.

3. 12. Fides igitur ad Christum nos trahit, quae nisi desuper gratuito munere nobis daretur, non ipse diceret: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, attraxerit eum 39. Unde et paulo post ait: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt: deinde Evangelista subiungit: Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes, et quis esset traditurus eum 40. Et ne quisquam existimaret credentes sic ad eius praescientiam pertinere, quomodo non credentes, id est, ut non eis fides ipsa desuper daretur, sed tantummodo voluntas eorum praenosceretur; mox adiecit atque ait: Et dicebat, Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo 41. Hinc erat quod eorum qui audierant loquentem de carne sua et sanguine suo, quidam scandalizati abscesserunt, quidam credendo manserunt: quia nemo potest venire ad illum, nisi cui datum est a Patre, ac per hoc et ab ipso Filio, et a Spiritu sancto. Neque enim separata sunt dona vel opera inseparabilis Trinitatis; sed Filius sic honorans Patrem, non affert ullius distantiae documentum, sed magnum praebet humilitatis exemplum.

Quid Paulus respondeat novatoribus.

3. 13. Hic iterum isti liberi arbitrii defensores, imo deceptores quia inflatores, et inflatores quia praesumptores, non adversum nos, sed adversus Evangelium locuturi, quid aliud dicunt quam id quod Apostolus sibi, quasi a talibus diceretur, obiecit? Dicis itaque mihi, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati eius quis resistit? 42 Hanc contradictionem sibimetipsi tamquam ab altero opposuit, velut ex eorum voce qui nolunt accipere quod superius dixerat: Ergo cuius vult miseretur, et quem vult obdurat 43. Talibus itaque dicamus cum Apostolo, non enim melius illo invenire possumus quid dicamus: O homo, tu quis es qui respondeas Deo44

Cur alii obdurentur, alii liberentur.

3. 14. Quaerimus namque meritum obdurationis, et invenimus. Merito namque peccati universa massa damnata est; nec obdurat Deus impertiendo malitiam, sed non impertiendo misericordiam. Quibus enim non impertitur, nec digni sunt, nec merentur: at potius ut non impertiatur, hoc digni sunt, hoc merentur. Quaerimus autem meritum misericordiae, nec invenimus, quia nullum est, ne gratia evacuetur, si non gratis donatur, sed meritis redditur 45.

Nulla merita habet quis ut fidem accipiat.

3. 15. Si enim dixerimus fidem praecessisse, in qua esset meritum gratiae, quid meriti habebat homo ante fidem, ut acciperet fidem? quid enim habet quod non accepit? si autem accepit, quid gloriatur quasi non acceperit 46? Sicut enim non haberet homo sapientiam, intellectum, consilium, fortitudinem, scientiam, pietatem, timorem Dei, nisi secundum propheticum eloquium accepisset Spiritum sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis ac timoris Dei 47; sicut non haberet virtutem, caritatem, continentiam, nisi accepto Spiritu de quo dicit Apostolus: Non enim accepistis Spiritum timoris, sed virtutis, et caritatis, et continentiae 48: ita non haberet fidem nisi accepisset Spiritum fidei, de quo idem ipse dicit: Habentes autem eumdem Spiritum fidei, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur 49. Non autem merito accepisse, sed misericordia eius qui cuius vult miseretur 50, manifestissime ostendit, ubi de seipso ait: Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem 51.

Oratio ipsa est Dei donum.

4. 16. Si dixerimus meritum praecedere orationis, ut donum gratiae consequatur: impetrando quidem oratio quidquid impetrat, evidenter donum Dei esse ostendit, ne homo existimet a seipso sibi esse, quod si in potestate haberetur, non utique posceretur; verumtamen ne saltem orationis putantur praecedere merita, quibus non gratuita daretur gratia, sed iam nec gratia esset, quia debita redderetur, etiam ipsa oratio inter gratiae munera reperitur. Quid enim oremus, ait Doctor Gentium, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus 52. Quid est autem, interpellat, nisi, interpellare nos facit? Indigentis enim certissimum indicium est interpellare gemitibus. Nullius autem rei esse indigentem fas est credere Spiritum sanctum. Sed ita dictum est, interpellat, quia interpellare nos facit, nobisque interpellandi et gemendi inspirat affectum; sicut illud in Evangelio: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis 53. Neque enim et hoc ita fit de nobis tamquam nihil facientibus nobis. Adiutorium igitur Spiritus sancti sic expressum est, ut ipse facere diceretur quod ut faciamus facit.

Pietatis commotiones excitat Spiritus Sanctus.

4. 17. Nam non esse intellegendum spiritum nostrum, de quo dictum est, interpellat gemitibus inenarrabilibus, sed Spiritum sanctum, quo nostra infirmitas adiuvatur, satis ipse demonstrat Apostolus. Inde enim coepit: Spiritus, inquit, adiuvat infirmitatem nostram; deinde ita subiunxit: Quid enim oremus, sicut oportet, nescimus 54; et caetera. De hoc quippe Spiritu apertius alibi dicit: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus, Abba, Pater 55. Ecce hic non dixit quod ipse Spiritus clamet orando; sed, in quo clamamus, Abba, Pater. Alio tamen loco ait: Quoniam filii Dei estis, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem, Abba, Pater 56. Non hic ait, in quo clamamus; sed ipsum Spiritum clamantem dicere maluit, quo efficitur ut clamemus: sicut sunt illa: Ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus 57; et: Spiritus Patris vestri est, qui loquitur in vobis 58.

Nemo sine Spiritu orationis oraturus.

4. 18. Sicut ergo nemo recte sapit, recte intellegit, recte consilio ac fortitudine praevalet, nemo scienter pius est, vel pie sciens, nemo timore casto Deum timet, nisi acceperit Spiritum sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis et timoris Dei 59; nec habet quisquam virtutem veram, caritatem sinceram, continentiam religiosam, nisi per Spiritum virtutis, et caritatis, et continentiae 60: ita sine Spiritu fidei non est recte quispiam crediturus, nec sine Spiritu orationis salubriter oraturus. Non quia tot sunt spiritus, sed omnia haec operatur unus atque idem Spiritus dividens propria unicuique prout vult 61; quia Spiritus ubi vult spirat 62: sed quod fatendum est, aliter adiuvat nondum inhabitans, aliter inhabitans. Nam nondum inhabitans adiuvat ut sint fideles, inhabitans adiuvat iam fideles.

Deus coronans merita nostra coronat munera sua.

5. 19. Quod est ergo meritum hominis ante gratiam, quo merito percipiat gratiam, cum omne bonum meritum nostrum non in nobis faciat nisi gratia; et cum Deus coronat merita nostra, nihil aliud coronet quam munera sua? Sicut enim ab initio fidei misericordiam consecuti sumus, non quia fideles eramus, sed ut essemus; sic in fine, quo erit vita aeterna, coronabit nos, sicut scriptum est, in miseratione et misericordia 63. Non itaque frustra Deo cantatur: Et misericordia eius praeveniet me 64; et: Misericordia eius subsequetur me 65. Unde et ipsa vita aeterna, quae utique in fine sine fine habebitur, et ideo meritis praecedentibus redditur; tamen quia eadem merita quibus redditur, non a nobis parta sunt per nostram sufficientiam, sed in nobis facta per gratiam, etiam ipsa gratia nuncupatur, non ob aliud nisi quia gratis datur; nec ideo quia non meritis datur, sed quia data sunt et ipsa merita quibus datur. Ubi autem invenimus etiam vitam aeternam gratiam nuncupari, habemus apud eumdem gratiae magnificum defensorem apostolum Paulum: Stipendium, inquit, peccati mors est; gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu domino nostro 66.

Mors poena peccati, vita aeterna est Dei gratia.

5. 20. Vide, obsecro te, in quanta brevitate quam vigilanter verba posuerit, quibus diligenter consideratis, quaestionis huius aliquantulum dilucescat obscuritas. Cum enim dixisset: Stipendium peccati mors; quis non eum congruentissime et consequenter addere iudicaret, si diceret: "Stipendium autem iustitiae vita aeterna?" et verum est; quia sicut merito peccati tamquam stipendium redditur mors, ita merito iustitiae tamquam stipendium vita aeterna. Aut si nollet dicere: "Iustitiae", diceret: "fidei"; quoniam iustus ex fide vivit 67. Unde etiam et merces appellatur plurimis sanctarum Scripturarum locis: nusquam porro dicta est merces iustitia vel fides, quia iustitiae vel fidei redditur merces. Quod est autem merces operanti, hoc militanti stipendium.

Vita aeterna, iustitiae stipendium sed et gratia.

5. 21. Sed beatus Apostolus adversus elationem, quae usque adeo magnis tentat irrepere, ut et sibi propter ipsam dicat datum angelum Satanae, a quo colaphizaretur, ne verticem praesumptionis erigeret 68: adversus hanc ergo elationis pestem vigilantissime militans: Stipendium, inquit, peccati mors 69. Recte stipendium, quia debetur, quia digne retribuitur, quia merito redditur. Deinde, ne iustitia de humano se extolleret bono merito, sicut humanum meritum malum non dubitatur esse peccatum, non a contrario retulit, dicens: "Stipendium iustitiae vita aeterna"; sed: Gratia, inquit: Dei vita aeterna. Et haec ne praeter Mediatorem aliqua alia via quaereretur, adiecit, in Christo Iesu Domino nostro 70: tamquam diceret: "Audito quod stipendium peccati sit mors, quid te disponis extollere, o humana, non iustitia, sed nomine iustitiae plane superbia? quid te disponis extollere, et contrariam morti vitam aeternam tamquam debitum stipendium flagitare? Cui debetur vita aeterna, vera iustitia est: si autem vera iustitia est, ex te non est, desursum est descendens a Patre luminum 71. Ut haberes eam, si tamen habes eam, profecto accepisti: quid enim boni habes, quod non accepisti72 Quapropter, o homo, si accepturus es vitam aeternam, iustitiae quidem stipendium est, sed tibi gratia est, cui gratia est et ipsa iustitia. Tibi enim tamquam debita redderetur, si ex te tibi esset iustitia cui debetur. Nunc vero de plenitudine eius accepimus non solum gratiam, qua nunc iuste in laboribus usque in finem vivimus, sed etiam gratiam pro hac gratia 73, ut in requie postea sine fine vivamus". Hoc nihil salubrius fides credit, quia nihil verius intellectus invenit: et debemus audire prophetam dicentem, Nisi credideritis, non intellegetis 74.

Malum ex mala voluntate bonum autem ex Deo.

6. 22. "Sed excusabunt se, inquit, homines, qui nolunt recte et fideliter vivere, dicentes: Quid nos fecimus qui male vivimus, quandoquidem gratiam unde bene viveremus, non accepimus?" Non possunt veraciter dicere nihil se mali facere, quia male vivunt: si enim nihil mali faciunt, bene vivunt; si autem male vivunt, de suo male vivunt, vel quod originaliter traxerunt, vel quod insuper addiderunt. Sed si vasa sunt irae, quae perfecta sunt ad perditionem 75, quae illis debita redditur, sibi hoc imputent, quia ex ea massa facta sunt 76, quam propter unius peccatum, in quo omnes peccaverunt 77, merito Deus iusteque damnavit: si autem vasa sunt misericordiae 78, quibus ex eadem massa factis supplicium debitum reddere noluit, non se inflent, sed ipsum glorificent, qui eis misericordiam non debitam praestitit, et si quid aliter sapiunt, et hoc quoque illis ipse revelabit 79.

Deus liberans vel salvans numquam iniustus.

6. 23. Postremo quonam se isti excusabunt modo? Nempe illo quem breviter tamquam ex eorum voce sibi obiecit Apostolus, ut dicant: Quid adhuc conqueritur? nam voluntati eius quis resistit? 80 Hoc est enim dicere: "Quid de nobis fit querela, quod Deum offendamus male vivendo, cum illius voluntati nemo possit resistere, qui nos obduravit misericordiam non praestando?" Si ergo illos non pudet hac excusatione, non nobis, sed Apostolo contradicere, cur nos pigeat eis quod dixit Apostolus, hoc idem atque identidem dicere: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa, utique merito recteque damnata, facere aliud vas in honorem indebitum propter misericordiae gratiam, aliud in contumeliam debitam propter irae iustitiam, et ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae 81, sic ostendens quid eis largiatur, cum id supplicium recipient vasa irae, quod pariter omnibus debebatur? Satis sit interim christiano ex fide adhuc viventi, et nondum cernenti quod perfectum est, sed ex parte scienti, nosse vel credere quod neminem Deus liberet nisi gratuita misericordia per Dominum nostrum Iesum Christum, et neminem damnet nisi aequissima veritate per eumdem Dominum nostrum Iesum Christum 82. Cur autem illum potius quam illum liberet aut non liberet, scrutetur qui potest iudiciorum eius tam magnum profundum, verumtamen caveat praecipitium 83. Numquid enim est iniquitas apud Deum? Absit! 84 sed inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius 85.

Impoenitentia finalis ex pessima voluntate.

6. 24. Et in maioribus dumtaxat aetatibus merito dici potest: Hi noluerunt intellegere, ut bene agerent 86. Hi, quod gravius est, intellexerunt, et non obedierunt: quia, sicut scriptum est: Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obediet 87. Unde non obediet, nisi sua pessima voluntate? Cui gravior damnatio divina aequitate debetur: cui enim plus datur, plus exigitur ab eo 88. Istos quippe Scriptura dicit inexcusabiles, quos non latet veritas et in eis perseverat iniquitas. Revelatur enim ira Dei de coelo, ait Apostolus, super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitia detinent: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim eius a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus eius ac divinitas, ut sint inexcusabiles 89.

Inexcusabiles recta docentes iniqua agentes.

6. 25. Si ergo istos inexcusabiles dicit, qui invisibilia illius per ea quae facta sunt, intellecta conspicere potuerunt, nec obedierunt tamen veritati, sed iniqui et impii permanserunt; neque enim non cognoverunt, sed cognoscentes, inquit: Deum, non ut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt 90: quanto magis inexcusabiles sunt, qui ex lege eius instructi confidunt se ipsos duces esse caecorum, et alios docentes, seipsos non docent; qui praedicant non furandum, et furantur; et caetera quae de ipsis Apostolus loquitur! Eis quippe dicit: Propterea inexcusabilis es, o homo omnis qui iudicas: in quo enim alium iudicas, temetipsum condemnas; eadem enim agis quae iudicas 91.

Revelatione cognita nefas peccata ignorantiae tribuere.

6. 26. Dicit etiam ipse Dominus in Evangelio: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo 92. Non utique peccatum nullum haberent, qui pleni erant aliis magnis multisque peccatis; sed hoc peccatum vult intellegi non eos habituros fuisse, si non venisset, quo, cum audissent eum, non crediderunt in eum. Hanc eos excusationem non habere asserit, qua possint dicere: Non audivimus, ideo non credidimus. Humana quippe superbia tamquam praesumens de viribus liberi arbitrii excusatam se putat, quando ignorantiae, non voluntatis videtur esse quod peccat.

Solum revelationis voluntariam ignorantiam esse peccatum.

6. 27. Secundum hanc excusationem, inexcusabiles dicit Scriptura divina quoscumque scientes peccare convincit. Dei tamen iustum iudicium nec illis parcit, qui non audierunt: Quicumque enim sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt 93. Et quamvis se ipsi excusare videantur, non admittit hanc excusationem, qui scit se fecisse hominem rectum 94 eique obedientiae dedisse praeceptum, nec nisi eius, quo male usus est, libero voluntatis arbitrio, etiam quod transiret in posteros manasse peccatum. Neque enim damnantur qui non peccaverunt, quandoquidem illud ex uno in omnes pertransiit, in quo ante propria in singulis quibusque peccata omnes communiter peccaverunt 95. Ac per hoc inexcusabilis est omnis peccator, vel reatu originis, vel additamento etiam propriae voluntatis; sive qui novit, sive qui ignorat, sive qui iudicat, sive qui non iudicat 96: quia et ipsa ignorantia in eis qui intellegere noluerunt, sine dubitatione peccatum est; in eis autem qui non potuerunt, poena peccati. Ergo in utrisque non est iusta excusatio, sed iusta damnatio.

Legem scire et adimplere gratia est Salvatoris.

6. 28. Ideo autem divina eloquia eos inexcusabiles dicunt, qui non ignorantes, sed scientes peccant, ut secundum iudicium superbiae suae, quo multum confidunt de viribus propriae voluntatis, se inexcusabiles videant; quia de ignorantia iam non habent excusationem suam, et nondum est iustitia, cui praesumebant sufficere voluntatem. At vero ille cui Dominus et sciendi et obediendi largitus est gratiam: Per Legem, inquit, cognitio peccati 97; et: Peccatum non cognovi, nisi per Legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces 98. Nec vult intellegi hominem praeceptricis legis ignarum, sed liberatricis indigum gratiae, ubi dicit: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem 99: et cum hac non solum scientia, verum etiam et delectatione legis, postea dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 100. Nemo itaque liberat a vulneribus illius trucidatoris, nisi unius gratia Salvatoris. Nemo liberat venumdatos sub peccato a vinculis captivantis, nisi gratia redimentis.

Gratiam non retribui secundum debitum.

6. 29. Ac per hoc universi qui se in nequitiis et iniquitatibus excusatos volunt, ideo iustissime puniuntur, quoniam qui liberantur, nonnisi gratia liberantur. Nam si excusatio illic iusta esset, non inde iam gratia, sed iustitia liberaret. Cum vero non liberat nisi gratia, nihil iustum invenit in eo quem liberat; non voluntatem, non operationem, non saltem ipsam excusationem: nam si haec iusta est, quisquis ea utitur, merito, non gratia liberatur. Novimus enim liberari per gratiam Christi quosdam etiam eorum qui dicunt: Quid adhuc conqueritur? nam voluntati eius quis resistit? 101 Quae si iusta est excusatio, non iam gratuita gratia, sed propter huius excusationis iustitiam liberantur. Si autem gratia est qua liberantur, profecto haec excusatio iusta non est. Tunc enim vera gratia est, qua homo liberatur, si non secundum debitum iustitiae retribuitur. Nihil ergo fit in eis, qui dicunt: Quid adhuc conqueritur? nam voluntati eius quis resistit? 102 nisi quod legitur in libro Salomonis: Insipientia viri violat vias eius: Deum autem causatur in corde suo 103.

Quid mala voluntas, quid Dei gratia efficiat.

6. 30. Quamvis itaque Deus faciat vasa irae in perditionem, ut ostendat iram, et demonstret potentiam suam, qua bene etiam utitur malis; et ut notas faciat divitias gloriae suae in vasa misericordiae 104, quae facit in honorem, non damnabili massae debitum, sed suae gratiae largitate donatum: tamen in eisdem irae vasis, propter meritum massae in contumeliam debitam factis, id est in hominibus propter naturae quidem bona creatis, sed propter vitia supplicio destinatis, iniquitatem, quam rectissime veritas improbat, damnare novit ipse, non facere 105. Sicut enim voluntati eius tribuitur humana natura, nullo dubitante laudanda; sic hominis voluntati culpa tribuitur, nullo recusante damnanda. Quae voluntas hominis aut haereditarium vitium transmisit in posteros, quos in se habuit cum peccaret; aut acquisivit etiam caetera vitia, cum in seipso unusquisque perdite viveret. Sed neque ab illo quod originaliter trahitur, neque ab his quae unusquisque in vita propria vel non intellegendo vel nolendo intellegere, mala congregat, vel etiam instructus ex lege, additamento praevaricationis exaggerat, quisquam liberatur et iustificatur, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 106; non solum remissione peccatorum sed prius ipsius inspiratione fidei et timoris Dei, impartito salubriter orationis affectu et effectu, donec sanet omnes languores nostros, et redimat de corruptione vitam nostram, et coronet nos in miseratione et misericordia 107.

Cur nonnulli parvuli moriantur antequam baptizentur.

7. 31. Verum isti qui personarum acceptorem fieri existimant Deum 108, si in una eademque causa super alios veniat misericordia eius, super alios vero maneat ira eius, nempe totas vires argumentationis humanae in parvulis perdunt. Nam ut interim taceam quod non est praeter parvulos, quamlibet materno utero recentissimos, ea poena de qua loquens Apostolus ait: Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; unde non liberat nisi unus ille, de quo idem ait: Per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae 109: ut ergo hoc interim omittam, et hoc solum de parvulis dicam, quod ipsi quoque auctoritate evangelica territi, vel potius christianorum populorum concordissima fidei conspiratione perfracti, sine ulla recusatione concedunt, quod nullus parvulus, nisi renatus ex aqua et Spiritu, intrat in regnum coelorum 110; quam quaeso allaturi sunt causam, quod alius sic gubernatur ut baptizatus hinc exeat, alius infidelium manibus traditus, vel etiam fidelium priusquam ab eis baptizandus offeratur, exspirat? An hoc fato, vel fortunae daturi sunt? Non opinor eos in tantam dementiam prorupturos, quantulumcumque nomen christianum tenere cupientes.

Dissimilis parvulorum sors, mysterium gratiae.

7. 32. Cur ergo in regnum coelorum, non accepto regenerationis lavacro, parvulus nullus intrabit 111? numquidnam ipse sibi parentes infideles vel neglegentes, de quibus nasceretur, elegit? Quid dicam de inopinatis, et repentinis innumerabilibus mortibus, quibus saepe etiam religiosorum christianorum praeveniuntur et Baptismo praeripiuntur infantes; cum e contrario sacrilegorum et inimicorum Christi aliquo modo in christianorum manus venientes, ex hac vita non sine Sacramento regenerationis emigrent? quid hic dicturi sunt, qui, ut gratia dari possit, nonnulla praecedere merita humana contendunt, ne sit personarum acceptor Deus 112? quae tandem hic merita praecesserunt? Si eorumdem cogitaveris parvulorum, nulla sunt propria, utrisque est illa massa communis: si parentum attenderis, bona sunt illa quorum filii repentinis mortibus sine Christi baptismate perierunt; mala vero illa quorum filii per Christianorum aliquam potestatem ad Sacramenta Ecclesiae pervenerunt. Et tamen providentia Dei, cui nostri capilli numerati sunt, sine cuius voluntate non cadit passer in terram 113, quae nec fato premitur, nec fortuitis casibus impeditur, nec ulla iniquitate corrumpitur, ut renascantur ad haereditatem coelestem, non consulit omnibus parvulis filiorum suorum, et nonnullis consulit etiam parvulis impiorum. Iste infans de fidelibus coniugatis ortus, laetitia parentum susceptus, matris vel nutricis somnolentia suffocatus fit exsors et expers fidei suorum: ille infans de sacrilego stupro nascitur, crudeli timore matris exponitur, alienorum misericordi pietate colligitur, eorum christiana sollicitudine baptizatur, fit aeterni consors et particeps regni. Ista cogitent, ista considerent, hic audeant dicere Deum vel acceptorem in sua gratia personarum, vel remuneratorem praecedentium meritorum 114.

Misericordiae et iustitiae Dei inscrutabile iudicium.

7. 33. Nam etsi conabuntur maioris aetatis aliqua merita suspicari seu bona seu mala, quid de istis infantibus dicent, quorum nec iste sibi ullis propriis meritis malis potuit acquirere violentiam suffocantis, nec bonis ille diligentiam baptizantis? Nimiae vanitatis et caecitatis sunt, si etiam his consideratis nondum dignantur exclamare nobiscum: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius115 Non itaque misericordiae gratuitae Dei pertinacissima adversentur insania. Sinant Filium hominis in qualibet aetate quaerere, et salvum facere quod perierat 116: nec de inscrutabilibus iudiciis eius audeant iudicare, cur in una eademque causa super alium veniat misericordia eius, super alium maneat ira eius.

Cur Deus Iacob dilexerit, Esau reprobaverit.

8. 34. Qui enim sunt isti qui respondeant Deo 117, quandoquidem ille Rebeccae habenti geminos ex uno concubitu Isaac patris nostri, cum illi nondum nati nihil egissent boni vel mali, ut secundum electionem propositum eius maneret, electionem scilicet gratiae, non debiti, electionem qua eligendos facit ipse, non invenit; non ex operibus, sed ex vocante dicit, minori serviturum esse maiorem 118? In quam sententiam beatus Apostolus etiam testimonium prophetae longe posterioris assumpsit: Iacob dilexi, Esau autem odio habui 119; ut intellegeretur hoc apertum postea per prophetam, quod antequam illi nascerentur, erat in Dei praedestinatione per gratiam. Quid enim diligebat in Iacob antequam natus fecisset aliquid boni, nisi gratuitum misericordiae suae donum? et quid oderat in Esau antequam natus fecisset aliquid mali, nisi originale peccatum? Nam neque in illo diligeret iustitiam, quam nullam ille fecerat; neque in isto odisset naturam, quam bonam ipse fecerat.

Paulus gratuitam gratiam commendat.

8. 35. Mirum est autem cum his coarctantur angustiis, in quanta se abrupta praecipitent metuentes retia veritatis. Ideo, inquiunt, nondum natorum alium oderat, alium diligebat, quia eorum futura opera praevidebat. Quis istum acutissimum sensum defuisse Apostolo non miretur? Hoc quippe ille non vidit, quando sibi velut adversantis obiecta quaestione, non id potius tam breve, tam apertum, tam (sicut isti putant) verum absolutumque respondit. Cum enim rem stupendam proposuisset, quomodo de nondum natis nec aliquid agentibus boni aut mali recte dici potuerit, quod unum Deus dilexerit, alium odio habuerit, ipsa sibi obiecta quaestione motum exprimens auditoris. Quid ergo dicemus? inquit, numquid iniquitas apud Deum? Absit 120. Hic ergo erat locus, ut diceret quod isti sentiunt: Futura enim Deus opera praevidebat, quando minori maiorem serviturum esse dicebat. Non autem hoc Apostolus dicit, sed potius ne quisquam de suorum operum audeat meritis gloriari, ad Dei gratiam et gloriam commendandam voluit valere quod dixit. Cum enim dixisset: Absit ut sit iniquitas apud Deum; tamquam ei diceremus, Unde hoc ostendis, cum asseras non ex operibus, sed ex vocante dictum esse: Maior serviet minori? 121 Moysi enim dicit, inquit: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei 122. Ubi nunc merita, ubi opera vel praeterita vel futura tamquam liberi arbitrii viribus adimpleta vel adimplenda? Nonne apertam protulit Apostolus de gratuitae gratiae, hoc est verae gratiae commendatione sententiam? Nonne stultam fecit Deus haereticorum sapientiam 123?

Quid Paulus significaverit Iacobi Esauque exemplo.

8. 36. Quid autem agebatur, ut hoc Apostolus diceret, ut eorum geminorum commemoraret exemplum? quid persuadere moliebatur? quid inculcare cupiebat? Nempe hoc quod ipsorum oppugnat amentia, quod superbi non capiunt, quod sapere nolunt qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 124: de ipsa quippe gratia satis agebat Apostolus, et ideo promissionis filios commendabat. Quod enim promittit Deus, non facit nisi Deus: habet namque aliquid rationis et veritatis, ut homo promittat, et Deus faciat; ut autem homo se facere dicat quod promiserit Deus, superbae impietatis est reprobus sensus.

Cur Paulus addiderit: ex uno concubitu.

8. 37. Commendans ergo filios promissionis, hoc primum significatum ostendit, per Isaac filium Abrahae. Evidentius namque opus Dei apparet in eo, quem non genuit usitatus ordo naturae de sterilibus visceribus et senectute confectis, ut in filiis Dei, qui futuri praenuntiabantur, hoc esset signum divini operis, non humani. In Isaac, inquit, vocabitur tibi semen: hoc est, non qui filii carnis, ii filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semen. Promissionis enim verbum hoc est: Ad hoc tempus veniam, et erit Sarae filius. Non solum autem, inquit, sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri 125. Quo pertinuit ut adderet, ex uno concubitu, nisi ut non solum de suis, neque de parentum meritis aliorum, sed ne de ipsius quidem unius patris, mutata forte in melius voluntate gloriaretur Iacob, dicens ideo se a Creatore dilectum, quia pater eius, quando eum seminavit, melioribus laudabilior moribus fuit? ex uno, inquit, concubitu; unum tunc ad eos seminandos meritum patris, unum ad concipiendos meritum matris: quia etsi mater eos donec pareret visceribus portavit inclusos, et forte voluntates affectionesque variavit, non uni sed ambobus utique variavit, quos pariter ventre portavit.

Quae gratiae praevenientis, quae damnationis causa.

8. 38. Intentio igitur intuenda est Apostoli, quomodo propter gratiam commendandam nolit eum de quo dictum est: Iacob dilexi 126, nisi in Domino gloriari: ut cum ex eodem patre, eadem matre, uno concubitu, antequam aliquid egissent boni aut mali, alterum Deus diligit, odit alterum; intellegat Iacob ex illa massa originalis iniquitatis, ubi fratrem suum, cum quo habuit communem causam, videt per iustitiam meruisse damnari, nonnisi per gratiam se potuisse discerni. Nondum enim nascentibus, inquit, nec agentibus bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Maior serviet minori 127.

Electionem gratiae nullis meritis deberi.

8. 39. Electionem autem gratiae nullis fieri operum praecedentibus meritis, alio loco apertissime idem apostolus ostendens: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia 128. Secundum hanc ergo gratiam, etiam propheticum testimonium consequenter assumens: Sicut scriptum est, inquit: Iacob dilexi, Esau autem odio habui; et continuo: Quid ergo dicemus? inquit, numquid iniquitas est apud Deum? Absit. Sed quare: Absit? an propter opera quae futura praesciebat amborum? Imo et hoc absit: Moysi enim dicit: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero. Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei 129. Atque ut in vasis quae perfecta sunt in perditionem, quae damnatae debita est massae 130, agnoscant vasa ex eadem massa in honorem facta quid eis misericordia divina largita sit: Dicit enim, inquit: Scriptura ad Pharaonem: Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut glorificetur nomen meum in universa terra. Denique ad utrumque concludit: Ergo cuius vult miseretur, et quem vult obdurat 131: hoc facit apud quem non est iniquitas. Miseretur itaque gratuito dono; obdurat autem iustissimo merito.

Sua quemque culpa obdurari, gratia adiuvari.

8. 40. Sed dicat adhuc vel superbi infidelis elatio, vel puniti damnabilis excusatio: Quid adhuc conqueritur? nam voluntati eius quis resistit? dicat, et audiat quod convenit homini: O homo, tu quis es qui respondeas Deo 132? et caetera, de quibus iam quantum potui satis ac saepe disserui. Audiat haec et non contemnat. Quod si contempserit, etiam ut contemneret, se inveniat obduratum: si autem non contempserit, etiam ut non contemneret, se credat adiutum; sed obduratum debito, adiutum gratia.

Quod numquam fiet, praevideri non posse.

9. 41. Neque enim, si duorum de Isaac patriarcha geminorum, quod quidem iam ostendimus quanta caecitate dicatur, futura praevidit Deus opera, qui vixerunt atque senuerunt, et propterea Iacob dilexit, Esau autem odio habuit 133, ideo moriturorum etiam parvulorum potest quisquam dicere, ut huic ad percipiendum Baptismum non consulat, illi autem consulat, Deum futura opera eorum praevidere: quomodo enim futura dicuntur quae nulla erunt?

Haereticorum inconvenientia circa futuribilia.

9. 42. "Sed Deus, inquiunt, in eis quos hinc aufert, praevidet quemadmodum victurus fuisset quisque si viveret: et ideo quem nequiter novit fuisse victurum, sine Baptismo facit emori; sic in eo puniens opera mala, non quae fecit, sed quae facturus fuit". Si ergo divinitus etiam quae commissa non sunt, mala opera puniuntur; primo attendant quam falso polliceantur in damnationem parvulos non ituros qui sine Baptismate moriuntur, qui si propterea non baptizantur, quia male victuri erant, si viverent: propter ipsam quippe malam vitam procul dubio damnabuntur, si etiam mala quae fuerant futura damnantur. Deinde, si eis ad percipiendum Baptismatis consulitur sacramentum, quos novit Deus si viverent bene fuisse victuros, cur non omnes tenentur in vita, quam bonis operibus ornaturi sunt? cur etiam eorum qui baptizantur quidam diu viventes pessime vivunt, et usque ad apostasiam aliquando perveniunt? cur ipsum primum coniugium peccatorum, quos utique noverat Deus peccaturos, non de paradiso ante proiecit, ne ibi committerent quod tam sancto loco esset indignum, si iuste peccata etiam nondum commissa puniuntur? quid denique praestatur ei qui rapitur, ne malitia mutet intellectum eius, et ne fictio decipiat animam eius 134, si iuste etiam illa puniuntur, quae licet non fecerit, fuerat tamen vivendo facturus? Postremo cur non ad percipiendum regenerationis lavacrum 135, ei magis consulitur morituro, qui male fuerat victurus si viveret, ut ei peccata quae fuerat commissurus, remittantur in Baptismo? Quis enim est tam vecors, qui ea neget per Baptismum posse dimitti, quae sine Baptismo dicit posse puniri?

Ambigua et subdola haereticorum agendi ratio.

10. 43. Sed disputando adversus eos qui usquequaque convicti etiam non commissorum peccatorum Deum persuadere moliuntur ultorem, verendum est ne nos in eos ista fingere existimemur; illi autem nullo modo tam hebetes esse credantur, ut haec vel sentiant, vel cuiquam persuadere conentur; verumtamen nisi eos haec dicere audiissem, refellenda esse non arbitrarer. Circumstipantur enim et divinarum auctoritate lectionum, et antiquitus tradito et retento firmo Ecclesiae ritu in baptismate parvulorum, ubi apertissime demonstrantur infantes, et cum exorcizantur et cum ei se per eos a quibus gestantur, renuntiare respondent, a diaboli dominatione liberari; et non invenientes qua exeant, pergunt in praecipitem stultitiam, dum nolunt mutare sententiam.

Cur baptizandi qui de baptizatis nascuntur.

10. 44. Illud sane sibi videntur acutissime dicere: "Quomodo peccatum transit in filios fidelium, quod in parentibus non dubitamus dimissum esse per Baptismum?" Quasi propterea possit non habere generatio carnalis quod sola tollit regeneratio spiritalis: aut vero in Baptismo concupiscentiae carnis infirmitas continuo sanetur, sicut continuo reatus eius aboletur, sed gratia renascendi, non conditione nascendi. Unde quisquis per hanc concupiscentiam, etiam de renato nascitur, sine dubitatione oberit nato, nisi et ipse similiter renascatur. Verum quidquid est in hac quaestione difficultatis, ita in agro Christi non impedit operarios eius quominus ab eis in remissionem peccatorum baptizentur infantes, sive de fidelibus, sive de infidelibus nati sint 136, sicut agricolas non impedit quominus ab eis, inserendi cura, in oleas convertantur oleastri, sive de oleastris, sive de oleis oriantur. Nam et hoc, si ut respondeat, rustico proponatur, quae causa sit ut cum aliud sit olea, aliud oleaster, non tamen nisi oleaster de semine utroque nascatur; non omittit inserendi operationem, etiamsi non possit istam solvere quaestionem: alioquin dum ex olivae semine exorta virgulta non aliud quam oleas esse existimat, efficit desidia vanitatis ut totus ille ager amara sterilitate silvescat.

Baptismi verba vere efficiunt quod sonant.

10. 45. Nam illud quod excogitaverunt, cum veritatis pondere premerentur, quia fidelis Dominus in verbis suis 137, et propterea eius Ecclesia nullo modo fallaciter parvulos in remissionem peccatorum baptizat, sed ut fide agatur quod agitur, utique fit quod dicitur: quod ergo excogitaverunt, cum haec eos apertissima moles veritatis urgeret, quis non christianus irrideat, quamlibet versutissimum cernat? Dicunt enim: "Veraciter quidem respondere parvulos per ora gestantium, in remissionem se credere peccatorum, non tamen quia sibi remittantur, sed quia credant quod in Ecclesia vel in Baptismo remittantur, in quibus inveniuntur, non in quibus nulla sunt": Ac per hoc nolunt "eos ita baptizari in remissionem peccatorum tamquam in eis fiat ipsa remissio, quos contendunt nullum habere peccatum; sed quoniam licet sine peccato, in eo tamen Baptismate baptizantur, quo fit in quibusque peccatoribus remissio peccatorum".

Baptismo diabolus exorcizatur.

10. 46. Fieri quidem potest ut haec versipellis astutia subtilius et acutius ex otio refellatur. Verumtamen secundum istam suam calliditatem non inveniunt quid ad hoc respondeant, quod exorcizantur, et exsufflantur infantes: hoc enim procul dubio fallaciter fit, si diabolus eis non dominatur; si autem dominatur, et ideo non fallaciter exorcizantur et exsufflantur, per quid dominatur, nisi per peccatum, princeps utique peccatorum? Proinde si iam erubescunt nec audent dicere haec in Ecclesia mendaciter geri, fateantur, quod perierat, etiam in parvulis quaeri: neque enim nisi propter peccatum perierat, quod nisi per gratiam non potest quaeri, non potest inveniri. Sed Deo gratias, quod saltem cum argumentantur contra remissionem peccatorum, ne fieri credatur in parvulis, iam tamen, quamvis per corda et ora maiorum, credere parvulos confitentur. Sicut ergo audiunt Dominum dicentem: Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non introibit in regnum coelorum 138, propter quod eos baptizandos esse concedunt; sic audiant eumdem Dominum dicentem: Qui non crediderit, condemnabitur 139: quia sicut eos renasci per ministerium baptizantium, ita etiam credere per corda et ora respondentium confitentur. Audeant ergo dicere quod a iusto Deo innocens condemnabitur, si nullo vinculo peccati originalis innectitur.

Vigilantius Scripturae scrutandae ad fidem defendendam.

10. 47. Si sermo iste prolixus est et onerosus occupationibus tuis, da veniam; quia ut haec ad te scriberem, et provocatus litteris tuis, indicibus erga nos benevolentiae tuae, tecum ista colloquerer, etiam ego vim feci interrumpendis occupationibus meis Si qua illos alia excogitare adversus fidem catholicam scieritis, et quaecumque adversus eos, ne dominici gregis infirma devastent, vos quoque fideli et plane pastorali dilectione disseritis, nota facite nobis. Haereticorum quippe inquietudine, ut Scripturas vigilantius perscrutemur, unde, ne ovili Christi noceant, eis possit occurri, tamquam de somno ignaviae nostra excitatur industria: ita per multiplicem gratiam Salvatoris, etiam quod inimicus in perniciem machinatur, Deus convertit in adiutorium; quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum 140. Semper in Deo vivas memor nostri, frater carissime.