EPISTOLA 193

Scripta ca. a. 418.

A. Mercatori, gratiae vindici (cf. De octo Dulcit. quaest., 3), excusans cur ad ipsius priores litteras nondum responderit, gratulatur quod profecerit in catholica doctrina defendenda (nn. 1-2) ostendens Pelagianos in quaestione de parvulorum baptismo prope esse convictos quod fateantur parvulos quodammodo credere per eos a quibus baptizandi offeruntur (nn. 3-4); demonstrat haereticos ex Enoch et Eliae ante obitum translatione (nn. 5-8) sive ex fidelium ad secundum Christi adventum raptu frustra contendere mortem non esse poenam peccati (nn. 9-12) affirmans se malle discere quam docere (n. 13).

DOMINO DILECTISSIMO, ET IN CHRISTI MEMBRIS SINCERISSIMA CARITATE PRAEDICANDO FILIO MERCATORI, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Cur A. non responderit ad priores litteras.

1. 1. Litterae Dilectionis tuae, quas prius abs te missas apud Carthaginem accepi, tanto me affecerunt gaudio, ut etiam in posterioribus te succensentem quod tibi non rescripserim, gratissime acceperim. Ipsa quippe indignatio tua non erat simultatis initium, sed indicium caritatis. Ut autem a Carthagine non rescriberem, non occasio defuit perlatorum, sed alia magis urgentia, donec inde proficisceremur, nos occupatissimos et intentissimos continebant. Cum vero inde digressi sumus, perreximus usque ad Mauritaniam Caesariensem, quo nos ecclesiastica necessitas traxit; per quas totas terras cum intentionem nostram huc atque illuc, quae ingerebantur sensibus diversa raptarent, nullius ut tibi rescriberem adfuit admonitoris instantia, nulla occurrit opportunitas perlatoris. Deinde remeans, alias apud nostros iam querela exasperatas litteras tuae Sinceritatis inveni, et alium adversus novos haereticos librum refertum sanctarum testimoniis Scripturarum; quibus lectis excursisque, etiam illis quae primum miseras, quia et carissimi fratris nostri Albini Ecclesiae Romanae acolythi opportunissima se offerebat occasio, rescribendum fuit.

Gratulatur Mercatori vindici catholicae fidei.

1. 2. Ego itaque te, fili dilectissime, scribentem mihi, vel ad me consideranda tua scripta mittentem, absit ut neglegenter accipiam, vel superba vanitate contemnam, praesertim cum mihi de te gaudium tanto maius sit, quanto magis inopinatum improvisumque provenit: fateor enim, tantum te profecisse nesciebam. Et quid nobis esse debet optatius, quam ut abundent qui errores infestantes catholicam fidem et insidiantes infirmis ineruditisque fratribus usquequaque redarguant, et Ecclesiam Christi adversus profanas vocum novitates 1 acriter fideliterque defendant; quandoquidem sicut scriptum est: Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum 2? Inspexi ergo cor tuum in scriptis tuis quantum potui, et inveni amplectendum, et hortandum ut perseverantissima diligentia in anteriora te extendas, adiuvante Domino vires tuas, qui tibi eas quas nutriret dedit.

Haeretici parvulos credere confitentur.

2. 3. Non autem parum veritati propinquarunt in quaestione de baptismo parvulorum, quos devios in viam revocare conamur, cum infantem quamlibet recenti partu matris effusum, tamen per eos a quibus baptizandus offertur, credere confitentur. Cum enim dicunt, sicut scribis, non infantes ita credere in remissionem peccatorum, tamquam et illis remittantur, quos nullum putant habere peccatum; sed (quia ipsi quoque idem lavacrum percipiunt, quo fit, in quibuscumque fit, remissio peccatorum) hanc fieri credere in aliis, quae non fit in eis: cum ergo dicunt: "Non ita credunt, sed ita credunt"; profecto eos non ambigunt credere. Audiant itaque Dominum: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum 3. Quapropter infantes, quia per alios fiunt credentes, a quibus baptizandi offeruntur, per illos utique sunt increduli, si apud tales sunt, qui eos, dum nihil prodesse credunt, offerendos esse non credunt: ac per hoc si per credentes credunt, et habent vitam aeternam; profecto per incredulos increduli sunt, et non videbunt vitam, sed ira Dei manet super eos. Non enim dictum est: "Venit super eos"; sed: Manet super eos, quia ex origine erat iam in eis, nec omnino nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 4 aufertur ab eis. De hac ira legitur etiam in libro Iob: Homo natus ex mulieri, brevis vitae et plenus iracundiae 5. Unde igitur ira Dei super innocentiam parvuli, nisi originalis sorte ac sorde peccati? de qua in eodem libro itidem scriptum est, non esse ab hac mundum nec infantem cuius est unius diei vita super terram 6.

Parvulos non credentes damnari.

2. 4. Non ergo in istis nihil egit quod adversus eos instantissime disputatur, et eorum auribus catholicae voces hinc atque inde circumsonant, quandoquidem volentes argumentari contra Sacramenta Ecclesiae, confessi sunt tamen parvulos credere. Non eis ergo promittant vitam, etiamsi non fuerint baptizati: de qua enim alia vita dicitur: Qui incredulus est Filio, non videbit vitam 7? Nec eos a regno coelorum sic fateantur alienos, ut tamen a damnatione defendant: nam quid nisi damnatio significatur per iram, quam Dominus super non credentem manere testatur? Multum prorsus accessum est, et sine scrupulosa conflictatione causa finita est. Si enim concedunt parvulos credere, procul dubio sicut eos tenet illa sententia: Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum 8; sic etiam ista quae eiusdem Domini est: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui autem non crediderit, condemnabitur 9. Quia ergo cum parvuli baptizantur fatentur isti eos esse credentes, damnari non dubitent non credentes: et audeant iam dicere, si possunt, a iusto Deo damnari nihil mali ex origine trahentes, et peccati contagium non habentes.

De Enoch et Elia inanis obiectio.

3. 5. Illud vero quod in litteris tuis commemorasti, obiicere nobis Enoch et Eliam quod mortui non fuerint, sed cum suis corporibus ex ista hominum conversatione translati; quid eos ad hoc unde agitur adiuvet, non intellego. Ut enim omittam quod ipsi quoque morituri postea perhibentur, sicut plerique exponunt Apocalypsim Ioannis de duobus illis prophetis, de quibus, tacitis eorum nominibus, loquitur, quod isti duo sancti cum suis tunc corporibus apparebunt, in quibus nunc vivunt, ut etiam ipsi quemadmodum caeteri martyres pro Christi veritate moriantur 10: ut ergo hoc omittam, ista quaestione dilata, quomodolibet sese habeat, quid istos adiuvat, quaeso te? Neque enim hinc ostendunt non propter peccatum homines secundum corpus mori. Nam si Deus, qui tam multis fidelibus suis donat ipsa peccata, voluit quibusdam etiam istam poenam donare peccati 11; qui nos sumus qui respondeamus Deo, cur alius sic, alius autem sic 12?

Neminem nisi ob peccata in gehennam mitti.

3. 6. Dicimus ergo quod apertissime Apostolus ait: Corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter iustitiam. Si autem Spiritus eius qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis 13. Nec tamen ista sic dicimus, ut negemus Deum posse in quibus voluerit, nunc facere sine morte quod sine dubitatione credimus in tam multis facturum esse post mortem: nec ideo tamen illud falsum erit, quod per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit 14. Hoc enim dictum est, quia nisi per peccatum mors intrasset, nulla mors esset. Nam et cum dicimus: "Omnes propter peccata mittuntur in gehennam", numquid ideo falsum dicimus, quia non omnes homines mittuntur in gehennam? Illud quippe ideo verum est, non quia omnis homo mittatur, sed quia nullus nisi peccatorum meritis mittitur. Talis est e contrario etiam illa sententia: Per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae 15: non enim omnes homines pertinent ad iustificationem Christi; sed hoc dictum est, quia nemo iustificatur nisi per Christum.

Cur poena peccati, peccato non remanente, remaneat.

3. 7. Magis ergo illa quaestio non immerito movet, cur poena peccati, peccato non remanente, remanet; id est, si mors etiam corporis poena peccati est, ista potius aliqua quaestio est, cur moriatur infans cum fuerit baptizatus, quam cur mortuus non sit Elias cum fuerit iustificatus. Illius enim finito peccato movet cur secuta sit poena peccati; huius etiam finito peccato movere non debet si non sequatur poena peccati. Si ergo illam quaestionem de morte baptizatorum, cur, facta abolitione peccati, sequatur tamen quaedam poena peccati, in libris de Baptismo Parvulorum, quos tibi scio esse notissimos, quantum potuimus domino adiuvante dissolvimus 16: quanto minus ista movere nos debet ubi dicitur: "Quare iustus Elias mortuus non est, si mors poena peccati est?" quasi diceretur: "Quare peccator Elias mortuus non est, si mors poena peccati est?".

Enoch et Eliam aliquando mortem passuros esse.

3. 8. Nisi forte aliud ex alio movent et dicunt: "Si Enoch et Elias usque adeo non habebant peccatum, ut nec mortem, quae peccati est poena, paterentur; quomodo nemo hic vivit sine peccato?" Quasi non eis probabilius respondeatur: "Ideo quos finitis peccatis voluit Dominus vivere, non hic permissi sunt vivere, quoniam hic quisquam sine peccato non potest vivere". Sed haec atque huiusmodi adversus istos dici potuerunt, si pro certo aliunde convincerent illos numquam esse morituros. Cum vero id docere non possint, meliusque illos venturos esse credatur ad mortem, nihil est cur eos velint nobis obiicere causae suae nulla ex parte aliquid profuturos.

Utrum morituri sint viventes in fine saeculi.

4. 9. Illi autem de quibus dixit Apostolus, cum loqueretur de resurrectione mortuorum: Et nos viventes qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus 17, afferunt quidem aliquid quaestionis; sed per seipsos, non propter istos. Nam etsi non sunt etiam ipsi morituri, quid istos adiuvent omnino non video, cum talia de his dici possint, qualia de illis dicta sunt duobus. Sed revera, quantum ad verba beati Apostoli pertinet, videtur asserere quosdam in fine saeculi adveniente Domino, cum futura est resurrectio mortuorum, non esse morituros, sed vivos repertos in illam immortalitatem quae sanctis etiam caeteris datur, repente mutandos, et simul cum illis rapiendos, sicut dicit, in nubibus: nec aliquid aliud mihi visum est, quoties de his verbis volui cogitare.

Pauli locus de viventibus in fine saeculi.

4. 10. Sed vellem hinc potius audire doctiores, ne illis etiam, qui putant aliquos morte non praecedente vivificatos ad vitam perpetuam transituros, dicere inveniatur Apostolus: Stulte, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur 18. Nam et illud quod in plerisque codicibus legitur, omnes resurgemus 19, unde fieri poterit, nisi omnes moriamur? Resurrectio quippe, nisi mors praecesserit, nulla est. Et quod nonnulli codices habent, omnes dormiemus, multo facilius et apertius id cogit intellegi; et si quid aliud tale in sanctis Litteris invenitur, ad id videtur impellere ut nullus hominum existimetur immortalitatem, nisi mors praecesserit, adepturus. Proinde ubi dixit Apostolus: Et nos viventes qui reliqui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui ante dormierunt. Ipse enim Dominus in iussu, in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo; et mortui in Christo resurgent primi: deinde nos viventes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus obviam Christo in aera; et ita semper cum Domino erimus 20; vellem, sicut dixi, de his audire doctiores, et si modo potuerint haec ita exponi, ut in eis possit intellegi omnes homines qui vivunt, vel post nos victuri sunt, esse morituros, corrigere quod hinc aliquando aliter sensi. Neque enim debemus indociles esse doctores: et certe melius homo corrigitur parvus, quam frangitur durus; cum iis quae scripsimus, ita nostra vel aliorum exerceatur et erudiatur infirmitas, ut tamen in eis nulla velut canonica constituatur auctoritas.

Paulus congruens cum fidei regula ac Scriptura.

4. 11. Si enim in his verbis Apostoli nullus alius sensus potuerit reperiri, et hoc eum intellegi voluisse claruerit quod videntur verba ipsa clamare; id est, quod futuri sint in fine saeculi et in adventu Domini, qui non exspolientur corpore, sed superinduantur immortalitate, ut absorbeatur mortale a vita 21: huic sententiae procul dubio conveniet quod in regula fidei confitemur, venturum Dominum iudicaturum vivos et mortuos 22; ut non hic intellegamus vivos iustos, mortuos autem iniustos, quamvis iudicandi sint iusti et iniusti; sed vivos quos nondum exiisse, mortuos autem quos iam exiisse de corporibus adventus eius inveniet. Quae si ita esse constiterit, illa verba excutienda erunt, quomodo sic accipiemus: Tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur; et, omnes resurgemus, sive, omnes dormiemus 23, ut non adversentur huic sententiae, qua quidam creduntur etiam cum suis corporibus in aeternum, non degustata morte, victuri.

Mors non esset nisi peccatura praecessisset.

4. 12. Sed utrumlibet horum veracior et perspicacior intellectus inveniatur, quid ad causam pertinet istorum, sive omnes debita morte plectantur, sive aliquibus ab hac conditione parcatur; cum tamen constet mortem non solum animae, verum etiam corporis secuturam non fuisse, si peccatum non praecessisset, et gratiae mirabiliore virtute iustos a morte ad aeternam beatitudinem reviviscere, quam in mortis experientiam non venire? Haec propter illos de quibus mihi scripsisti, satis dicta sint; quamvis eos iam non existimem dicere, etiamsi non peccasset Adam, fuisse vel corpore moriturum.

A. praefert discere quam docere.

4. 13. Caeterum quod attinet ad quaestionem resurrectionis, propter illos qui creduntur non esse morituri, sed ex hac mortalitate ad immortalitatem sine media morte transituri, inquisitio diligentior adhibenda est; et si quid hinc absolutum ac definitum disputatione rationabili atque perfecta vel audisti, vel legisti, vel etiam ipse cogitare potuisti, sive adhuc audire, aut legere, aut cogitare potueris, peto mihi mittere non graveris. Ego enim (quod confitendum est Caritati tuae) plus amo discere quam docere. Nam hoc admonemur etiam dicente apostolo Iacobo: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum 24. Ut ergo discamus, invitare nos debet suavitas veritatis; ut autem doceamus, cogere necessitas caritatis: ubi potius optandum est ut transeat ista necessitas qua hominem docet aliquid homo, ut simus omnes docibiles Dei 25; quamvis hoc simus, cum ea quae ad veram pietatem pertinent, discimus, etiam quando illa docere videtur homo. Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 26. Cum itaque si Deus incrementum non daret, nihil essent Apostoli plantatores et rigatores; quanto magis ego vel tu, vel quilibet huius temporis homines, quando nobis videmus esse doctores!