EPISTOLA 191

Scripta forte a. 418 exeunte.

A. Sixto presbytero, postea romano pontifici, gratulatur quod contra Pelagianos, quibus eum favisse rumor fuerat, gratiae Dei defensionem suscepisset (n. 1), hortans ut pergat impudentes cohibere, dissimulantibus mederi (n. 2).

DOMINO VENERABILI ET IN CHRISTI CARITATE SUSCIPIENDO SANCTO FRATRI ET COMPRESBYTERO SIXTO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Sixto, gratiae defensori, gratulatur.

1. Ex quo Hipponem litterae Benignitatis tuae per sanctum fratrem nostrum Firmum presbyterum directae me absente venerunt, posteaquam illas cum remeassem, quamvis iam inde profecto earum perlatore, legere potui, haec prima eademque gratissima rescribendi occurrit occasio per dilectissimum filium nostrum Albinum acolythum. Quod autem quibus simul scripsisti, tunc non eramus simul, ideo factum est ut singulorum singulas, non unam amborum epistolam sumeres. A me quippe digressus est perlator huius per venerabilem fratrem et coepiscopum meum Alypium, qui tuae Sanctitati aliam rescriberet, transiturus; ad quem etiam ipsas, quas ego iam legeram, litteras tuas ipse portavit. Quae nos quanta laetitia perfuderunt, quid homo nitatur loqui quod non potest eloqui? nec teipsum satis nosse arbitror, sed nobis crede, quantum boni feceris talia nobis scripta mittendo. Sicut enim tu testis es animi tui, ita nos nostri, quemadmodum sit affectus illarum sinceritate luculentissima litterarum. Si enim brevissimam epistolam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium per Leonem acolythum direxisti, exsultanti alacritate descripsimus, et quibus poteramus magno studio legebamus, ubi nobis exposuisti quid de illo perniciosissimo dogmate, vel quid contra de gratia Dei, quam pusillis magnisque largitur, cui est illud inimicissimum, sentias: quanta nos putas ista tua prolixiora scripta vel exsultatione legisse, vel cura, ut legantur, quibus valuimus aliis obtulisse, atque adhuc quibus valemus offerre! Quid enim gratius legi vel audiri potest, quam gratiae Dei tam pura defensio adversus inimicos eius, ex ore eius, qui eorumdem inimicorum magni momenti patronus ante iactabatur? aut unde uberiores Deo debemus agere gratias, quam quod eius sic defenditur gratia ab eis quibus datur, adversus eos quibus vel non datur, vel ingratum est quod datur; quia ut eis gratum sit, occulto et iusto iudicio Dei non datur?

Sixtus impudentes cohibeat, dissimulantes sanet.

2. Quapropter, domine venerabilis, et in Christi caritate suscipiende sancte frater, quamvis optime facias, cum de hac re scribis ad fratres, apud quos se illi de tua solent efferre amicitia; tamen haec cura maior tibi restat, ut non solum salubri severitate plectantur qui errorem illum christiano infestissimum nomini audent garrire liberius, sed etiam ii diligentissime caveantur vigilantia pastorali, propter infirmiores et simpliciores dominicas oves, cui eum pressius quidem ac timidius, sed tamen insusurrare non cessant, penetrantes domos, sicut ait Apostolus, et caetera quae sequuntur exercitata impietate facientes 1. Nec illi neglegendi sunt, qui usque ad profundum silentium supprimunt timore quod sentiunt, sed tamen eamdem perversitatem sentire non desinunt. Nonnulli quippe eorum, antequam ista pestilentia manifestissimo etiam Sedis apostolicae iudicio damnaretur, vobis innotescere potuerunt, quos nunc repente reticuisse perspicitis; nec utrum sanati sint sciri potest, nisi cum non solum dogmata illa falsa tacuerint, verum etiam illis vera contraria, eo quo illa solent studio defensaverint: qui tamen lenius profecto sunt tractandi. Quid enim eos terreri opus est, quos satis territos ipsa taciturnitas monstrat? Nec ideo tamquam sani praetereundi sunt diligentia medicinae, quorum vulnus in abdito est. Etsi enim terrendi non sunt, tamen docendi sunt; et quantum existimo, facilius possunt, dum in eis timor severitatis doctorem adiuvat veritatis, ut opitulante Domino, gratia eius intellecta atque dilecta etiam loquendo expugnent quod iam loqui non audent.