Scripta ca. a. 417.
A. Bonifacio duci (postea Africae comiti) vitae christianae rationem praescribit, quae in Dei dilectione continetur (nn. 1-3) ostendens licere christiano viro pro publica pace arma tractare, humanitate ac fide agenti (nn. 4-6), sed magis oportere vincere cupiditates (nn. 7-8).
DOMINO EXIMIO, ET MERITO INSIGNI ATQUE HONORABILI FILIO BONIFACIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. Iam rescripseram Caritati tuae, sed cum epistolae dirigendae occasio quaereretur, supervenit dilectissimus filius meus Faustus, pergens ad Eximietatem. tuam. Qui cum ipsas litteras quas iam feceram, accepisset tuae Benevolentiae perferendas, suggessit mihi multum te desiderare, ut aliquid tibi scriberem quod te aedificet ad sempiternam salutem, cuius tibi spes est in Domino nostro Iesu Christo. Et quamvis mihi occupato tantum institit, ut facere non differrem, quantum scis, quod te sinceriter diligat. Festinanti ergo ut occurrerem, malui festinanter aliquid scribere, quam religiosum tuum desiderium retardare, domine eximie, et merito insignis atque honorabilis fili.
2. Quod ergo breviter possum dicere: Dilige Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota virtute tua; et, dilige proximum tuum tamquam teipsum 1: hoc est enim verbum quod breviavit Dominus super terram, dicens in Evangelio: In his duobus praeceptis tota lex pendet et Prophetae 2. In hac ergo dilectione quotidie profice, et orando, et bene agendo, ut ipso adiuvante qui tibi eam praecepit atque donavit, nutriatur et crescat, donec haec te perfecta perficiat. Ipsa est enim caritas, quae, sicut Apostolus dicit, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 3; ipsa est de qua item dicit: Plenitudo legis caritas 4: ipsa est per quam fides operatur; unde iterum dicit: Neque circumcisio quidquam valet, neque praeputium; sed fides quae per dilectionem operatur 5.
3. In hac ergo omnes sancti patres nostri et Patriarchae et Prophetae et Apostoli placuerunt Deo. In hac omnes veri martyres usque ad sanguinem contra diabolum certaverunt; et quia in eis non refriguit nec defecit 6, ideo vicerunt. In hac omnes fideles boni quotidie proficiunt, pervenire cupientes non ad regnum mortalium, sed ad regnum coelorum 7; non ad temporalem, sed ad sempiternam haereditatem 8; non ad aurum et argentum, sed ad divitias incorruptibiles Angelorum; non ad aliqua bona huius saeculi, in quibus cum timore vivatur, nec ea quisquam secum potest auferre dum moritur, sed ad videndum Deum 9: cuius suavitas et delectatio excedit omnem non solum terrestrium, verum etiam coelestium corporum pulchritudinem; excedit omnem decorem animarum quantumlibet iustarum atque sanctarum; excedit omnem speciem supernorum Angelorum atque Virtutum; excedit quidquid de illo non solum dicitur, verum etiam cogitatur. Neque hanc tam magnam promissionem, quia valde magna est, ideo desperemus, sed potius, quia valde magnus eam promisit, accepturos nos esse credamus: sicut enim dicit beatus Ioannes apostolus: Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 10.
4. Noli existimare neminem Deo placere posse, qui in armis bellicis militat. In his erat sanctus David, cui Dominus tam magnum perhibuit testimonium: in his etiam plurimi illius temporis iusti. In his erat et ille Centurio qui Domino dixit: Non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit: de quo et Dominus: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel 11. In his erat et ille Cornelius ad quem missus angelus dixit: Corneli, acceptae sunt eleemosynae tuae, et exauditae sunt orationes tuae 12: ubi eum admonuit ut ad beatum Petrum apostolum mitteret, et ab illo audiret quae facere deberet; ad quem apostolum, ut ad eum veniret, etiam religiosum militem misit. In his erant et illi qui baptizandi cum venissent ad Ioannem 13, sanctum Domini praecursorem et amicum sponsi, de quo Dominus ipse ait: In natis mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista 14, et quaesiissent ab eo quid facerent; respondit eis: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat vobis stipendium vestrum 15. Non eos utique sub armis militare prohibuit; quibus suum stipendium sufficere debere praecepit.
5. Maioris quidem loci sunt apud Deum, qui omnibus istis saecularibus actionibus derelictis, etiam summa continentia castitatis ei serviunt; Sed unusquisque, sicut Apostolus dicit, proprium donum habet a Deo; alius sic, alius autem sic 16. Alii ergo pro vobis orando pugnant contra invisibiles inimicos; vos pro eis pugnando laboratis contra visibiles barbaros. Utinam una fides esset in omnibus, quia et minus laboraretur, et facilius diabolus cum angelis suis vinceretur! Sed quia in hoc saeculo necesse est ut cives regni coelorum inter errantes et impios tentationibus agitentur, ut exerceantur, et tamquam in fornace sicut aurum probentur 17, non debemus ante tempus velle cum solis sanctis et iustis vivere, ut hoc suo tempore mereamur accipere.
6. Hoc ergo primum cogita, quando armaris ad pugnam, quia virtus tua etiam ipsa corporalis donum Dei est. Sic enim cogitabis de dono Dei non facere contra Deum. Fides enim quando promittitur, etiam hosti servanda est contra quem bellum geritur; quanto magis amico pro quo pugnatur! Pacem habere debet voluntas, bellum necessitas, ut liberet Deus a necessitate, et conservet in pace. Non enim pax quaeritur ut bellum excitetur, sed bellum geritur ut pax acquiratur. Esto ergo etiam bellando pacificus, ut eos quos expugnas, ad pacis utilitatem vincendo perducas: Beati enim pacifici, ait Dominus, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur 18. Si autem pax humana tam dulcis est pro temporali salute mortalium, quanto est dulcior pax divina pro aeterna salute Angelorum! Itaque hostem pugnantem necessitas perimat, non voluntas. Sicut rebellanti et resistenti violentia redditur, ita victo vel capto misericordia iam debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur.
7. Ornet mores tuos pudicitia coniugalis, ornet sobrietas et frugalitas: valde enim turpe est, ut quem non vincit homo, vincat libido; et obruatur vino, qui non vincitur ferro. Divitiae saeculares si desunt, non per mala opera quaerantur in mundo; si autem adsunt, per bona opera serventur in coelo. Animum virilem et christianum nec debent, si accedunt, extollere, nec debent frangere, si recedunt. Illud potius cogitemus quod Dominus ait: Ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum 19; et utique cum audimus ut cor sursum habeamus, non mendaciter respondere debemus, quod nosti quia respondemus 20.
8. Et in his quidem bene studiosum te esse cognovi, et fama tua multum delector, multumque tibi in Domino gratulor, ita ut haec epistola magis tibi sit speculum ubi qualis sis videas, quam ubi discas qualis esse debeas: verumtamen quidquid sive in ista sive in Scripturis sanctis inveneris, quod tibi ad bonam vitam adhuc minus est, insta ut acquiras et agendo et orando; et ex iis quae habes gratias age Deo tamquam fonti bonitatis unde habes; atque in omnibus bonis actibus tuis illi da claritatem, tibi humilitatem. Sicut enim scriptum est: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum 21. Quantumcumque autem in Dei et proximi caritate atque in vera pietate profeceris, quamdiu in hac vita conversaris, sine peccato te esse non credas: de ipsa quippe legitur in Litteris sanctis: Numquid non tentatio est vita humana super terram? 22 Proinde quoniam semper, quamdiu es in hoc corpore, necessarium est tibi in oratione dicere quod Dominus docuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 23; memento cito ignoscere, si quis in te peccaverit, et a te veniam postulaverit, ut veraciter possis orare, et peccatis tuis veniam valeas impetrare. Haec Dilectioni quidem tuae festinanter scripsi, quoniam me festinatio perlatoris urgebat. Sed Deo gratias ago, quoniam bono desiderio tuo qualitercumque non defui. Semper te misericordia Dei protegat, domine eximie, et merito insignis atque honorabilis fili.