EPISTOLA 188

Scripta a. 417 exeunte vel 418 ineunte.

Alypius et A. Iulianae piissimae viduae, Demetriadis virginis matri, gratulati filiam Christo sponso nupsisse, hortantur ne ipsa ipsiusve familia imbibat virus pelagianae haeresis (nn. 1-3) quod invenitur in quodam libro ad Demetriadem scripto, cuius praecipui errores exponuntur (nn. 4-13) cuiusque scire volunt auctorem (n. 14).

DOMINAE DEBITIS IN CHRISTO OFFICIIS HONORANDAE, ET MERITO ILLUSTRI FILIAE IULIANAE, ALYPIUS ET AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Gaudium de Demetriade Christo nupta.

1. 1. Grate admodum nobis iucundeque accidit ut simul nos constitutos apud Hipponem tuae Reverentiae litterae reperirent, quibus haec rescripta pariter redderemus, cognita vestra incolumitate gaudentes, vicissimque nostram, quam vobis caram esse confidimus, mutua dilectione nuntiantes, domina debitis in Christo officiis honoranda, et merito illustris filia. Scire autem vos optime scimus quantum vobis debeamus religionis affectum, quantaque nobis et apud Deum et inter homines sit cura de vobis. Licet enim vos per litteras primum, deinde etiam praesentia corporali, pia et catholica, hoc est vera membra Christi exiguitas nostra cognoverit; tamen etiam per ministerium nostrum, cum accepissetis verbum auditus Dei, sicut dicit Apostolus, accepistis non ut verbum hominum, sed sicut est vere, verbum Dei 1. Cuius ministerii nostri, adiuvante gratia et misericordia Salvatoris, in domo vestra tantus fructus exortus est, ut humanis nuptiis iam paratis sancta Demetrias spiritalem sponsi illius praeferret amplexum, cui specioso prae filiis hominum 2 ad habendam spiritus uberiorem fecunditatem, nec amittendam carnis integritatem, virgines nubunt. Nesciremus autem quemadmodum nostra illa tunc exhortatio a fideli et nobili virgine fuisset accepta, nisi nobis profectis, cum post paululum professa fuisset sanctimoniam virginalem, hoc ingens Dei donum, quod per servos quidem suos plantat et rigat, sed per seipsum dat incrementum 3, nobis operariis provenisse, vestrarum litterarum laetissimo nuntio et veraci testimonio disceremus.

Episcoporum est monere ut contraria Dei gratiae dogmata vitentur.

1. 2. Quae cum ita sint, nemo nos improbos dixerit, si in vobis admonendis ut contraria gratiae Dei dogmata devitetis, necessitudine sumus propensiore solliciti. Nam licet nos Apostolus non solum opportune, verum etiam importune praedicando verbo instare praecipiat 4; non tamen in eorum hominum numero vos habemus, quibus sermo vel pagina nostra importuna videatur, quando id quod ad sanam doctrinam non pertinet, vos ut vigilanter evitetis alloquimur. Hinc ergo est quod admonitionem nostram tam grato animo suscepistis, ut in epistola tua ad quam nunc rescribimus, diceres: "Sane quod me hortatur Reverentia vestra, ne aures indulgeam his hominibus qui pravis tractatibus venerandam fidem saepe corrumpunt, gratias uberes ago tam piae admonitioni".

Exitialis Pelagii error de gratia.

1. 3. Quod itaque adiungis et dicis: "Sed noverit sacerdotium vestrum, longe me ac domunculam meam ab huiusmodi personis esse discretam: omnisque familia nostra adeo catholicam sequitur fidem, ut in nullam haeresim aliquando deviaverit, nec umquam lapsa sit; non dico in eas sectas quae vix expiantur, sed nec in eas quae parvos habere videntur errores"; hoc est quod nos magis magisque compellit non tacere apud vos de iis qui etiam illa quae sana sunt, vitiare conantur. Domum enim vestram, non parvam Christi Ecclesiam deputamus. Nec sane parvus est error illorum qui putant ex nobis ipsis nos habere si quid iustitiae, continentiae, pietatis, castitatis in nobis est, eo quod ita nos condiderit Deus, ut ultra, praeter quod nobis revelat scientiam, nihil nos adiuvet ut ea quae facienda discendo novimus, etiam diligendo faciamus; naturam scilicet atque doctrinam definientes tantummodo esse gratiam Dei et adiutorium ut recte iusteque vivamus. Ad habendam vero bonam voluntatem, ubi est hoc ipsum quod iuste vivimus, et ipsa caritas quae in omnibus Dei donis ita excellit, ut etiam Deus dicta sit 5, qua una adimpletur in nobis si quid divinae legis et admonitionis implemus, nolunt nos divinitus adiuvari, sed nos ipsos dicunt arbitrio proprio nobis ad ista sufficere. Non vobis videatur error iste mediocris, profiteri se velle christianos, nec velle audire apostolum Christi, qui cum dixisset: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris; ne quisquam eam se habere nonnisi per proprium putaret arbitrium, continuo subiunxit, per Spiritum sanctum qui datus est nobis 6. Hanc esse magnam gratiam Salvatoris, qui ascendens in altum captivavit captivitatem et dedit dona hominibus 7 quisquis nondum confitetur, quantum et quam exitiabiliter erret, intellegis.

Pelagianus liber ad Demetriadem.

2. 4. Quomodo ergo a vobis, quibus tantam dilectionem debemus, admonendis ut talia caveatis, dissimulare possemus, cum legissemus librum, quem ad sanctam Demetriadem quisnam scripserit, vel utrum ad vos pervenerit, vestris potius rescriptis nosse volumus; in quo libro, si fas est, legat virgo Christi unde credat virginalem suam sanctitatem, omnesque spiritales divitias, nonnisi ex seipsa sibi esse; atque ita, priusquam sit plenissime beata, discat Deo esse, quod absit, ingrata. Verba enim ad illam scripta in eodem libro sunt ista: "Habes ergo et hic, inquit, per quae merito praeponaris aliis; imo hinc magis: nam corporalis nobilitas atque opulentia, tuorum intellegentur esse non tua; spiritales vero divitias nullus tibi praeter te conferre poterit. In his ergo iure laudanda, in his merito caeteris praeferenda es, quae nisi ex te et in te esse non possunt" 8.

Bona ex nobis non ex gratia autumat Pelagius.

2. 5. Cernis nempe quanta in his verbis sit cavenda pernicies. Nam utique quod dictum est: "Non possunt esse ista bona nisi in te", optime et verissime dictum est; iste plane cibus est: quod vero ait, "nonnisi ex te", hoc omnino virus est. Absit ut haec libenter audiat virgo Christi, quae pie intellegit propriam paupertatem cordis humani, et ideo illic nisi sponsi sui donis nescit ornari. Audiat ergo potius Apostolum dicentem: Desponsavi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit in versutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate quae est in Christo 9: et propterea de his quoque spiritalibus divitiis, non istum qui dicit: Nullus tibi eas praeter te conferre potest, et, nisi ex te et in te esse non possunt; sed illum audiat qui dicit: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis 10.

Virginalis ipsa castitas Dei donum.

2. 6. De ipsa quoque sacra continentia virginali, quod non sibi sit ex seipsa, sed sit Dei donum, quamvis credenti volentique collatum, eumdem audiat veracem piumque doctorem, qui cum hinc ageret, ait: Vellem omnes esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic 11. Audiat etiam ipsum, non tantum suum, sed universae Ecclesiae unicum sponsum, de tali castitate atque integritate dicentem. Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est 12; ut intellegat ex eo quod habet tam magnum bonum atque praeclarum, se potius Deo et Domino nostro gratias agere debere, quam cuiusquam verba, quod velut ex seipsa id habeat, ut non dicamus assentantis adulatoris, ne de occultis hominum temere iudicare videamur, certe errantis laudatoris audire. Omne quippe datum optimum, et omne donum perfectum, sicut dicit etiam apostolus Iacobus, desursum est, descendens a Patre luminum 13: hinc ergo et sancta virginitas, qua te filia volentem gaudentemque vicit, natu posterior, actu prior, genere ex te, honore ante te, aetate subsequens, sanctitate praecedens; in qua etiam tuum esse coepit quod in te esse non potuit. Illa quippe carnaliter non nupsit, ut non tantum sibi, sed etiam tibi ultra te spiritaliter augeretur: quoniam et tu ea compensatione minor illa es, quod ita nupsisti ut nasceretur. Haec Dei dona sunt, et vestra quidem sunt, sed non ex vobis 14: habetis enim thesaurum istum in terrenis corporibus, et adhuc fragilibus tamquam in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex vobis 15. Nec miremini, quia dicimus et vestra esse, et ex vobis non esse: nam et panem quotidianum dicimus nostrum, sed tamen addimus: Da nobis 16, ne putetur esse "ex nobis".

Proprium arbitrium iuvandum esse Dei gratia.

2. 7. Proinde sicut scriptum est: Sine intermissione orate, in omnibus gratias agite 17: oratis enim ut perseveranter et proficienter habentis; gratias agitis, quia non ex vobis habetis. Quis enim vos ab illa ex Adam massa mortis perditionisque discernit 18? Nonne ille qui venit quaerere et salvare quod perierat 19? An vero quando Apostolo dicente audierit homo: Quis enim te discernit? responsurus est, Bona voluntas mea, fides mea, iustitia mea, et non continuo quod sequitur auditurus: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis20 Nolumus ergo ut virgo sacra, cum audit vel legit: Spiritales divitias nullus tibi praeter te conferre poterit: in iis iure laudanda, in iis merito caeteris praeferenda es, quae nisi ex te et in te esse non possunt: nolumus prorsus ita glorietur quasi non acceperit. Dicat quidem: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi 21: sed quia in illa, non etiam ex illa, meminerit etiam dicere: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem 22: quia etsi etiam ex illa propter arbitrium proprium sine quo non operamur bonum, non tamen sicut iste dixit, nonnisi ex illa. Proprium quippe arbitrium nisi Dei gratia iuvetur, nec ipsa bona voluntas esse in nomine potest. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate 23: non, sicut isti sentiunt, tantummodo scientiam revelando, ut noverimus quid facere debeamus; sed etiam inspirando caritatem, ut ea quae discendo novimus, etiam diligendo faciamus.

Gratia est agere amando quae agenda scimus.

2. 8. Nam utique noverat ille quam magnum bonum esset continentia qui dicebat: Et cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det 24. Non solum ergo sciebat quantum esset hoc bonum, et quam desiderabiliter esset concupiscendum, verum etiam quod nisi dante Deo esse non posset: docuerat enim eum sapientia; nam hoc dicit: Et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. Nec tamen ei scientia suffecit; sed ait: Adii Dominum, et deprecatus sum illum 25. Non igitur tantummodo in hoc nos adiuvat Deus, ut sciamus quid agendum sit, verum etiam ut amando agamus quod discendo iam scimus. Nemo itaque potest esse non solum sciens, verum etiam continens, nisi Deus det. Unde cum iam ille haberet scientiam, precabatur ut haberet et continentiam, ut esset etiam in illo quod sciebat quia non esset ex illo: aut si propter liberum arbitrium, proprium aliquantum et ex illo, non tamen nonnisi ex illo; quia nemo potest esse continens, nisi Deus det. Iste autem de spiritalibus divitiis, in quibus est utique etiam ipsa luminosa et speciosa continentia, non ait: "In te et ex te esse possunt: sed ait, nisi ex te et in te esse non possunt"; ut quemadmodum non ei sunt alibi nisi in illa, sic ei non aliunde nisi ex ilia esse posse credantur, et ob hoc (quod miserator Dominus 26 a corde eius avertat!) sic glorietur, quasi non acceperit 27.

Virginis sacrae gloria ipse Deus.

3. 9. Et nos quidem de sanctae virginis disciplina et humilitate christiana, in qua nutrita et educata est, hoc existimamus, quod illa verba cum legeret, si tamen legit, ingemuit, et pectus humiliter tutudit, ac fortassis et flevit, Dominumque cui dicata et a quo sanctificata est fidenter oravit, ut quomodo illa non sunt verba ipsius, sed alterius, ita non sit talis et fides eius, qua se aliquid habere credat 28, de quo in se non in Domino glorietur. Nam gloria quidem eius in ipsa est, non in verbis alienis, sicut Apostolus dicit: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero 29. Sed absit ut gloria sua ipsa sit, et non ille cui dicitur. Gloria mea, et exaltans caput meum 30! Ita quippe est in ea salubriter gloria eius, cum Deus qui in illa est, ipse est gloria eius, a quo habet omnia bona quibus est bona; et habebit omnia quibus melior erit, in quantum in hac vita melior esse poterit; et quibus perfecta erit, quando fuerit divina gratia, non humana laude perfecta. In Domino enim laudabitur anima eius 31, qui satiavit in bonis desiderium eius 32; quia et hoc desiderium ipse inspiravit, ne virgo eius sic in aliquo bono glorietur quasi non acceperit 33.

Trinitati iniuriam facit qui Dei dona non agnoscit.

3. 10. De hoc ergo eius affectu utrum non fallamur, inde nos fac potius rescribendo certiores. Nam illud optime novimus, cum omnibus vestris cultores vos esse et fuisse individuae Trinitatis. Sed non hinc solum error humanus obrepit, ut aliquid secus sentiatur de individua Trinitate. Sunt enim et alia in quibus perniciosissime erratur, sicut hoc est, unde diutius fortasse quam satis esset vestrae fideli castaeque prudentiae in hac epistola locuti sumus. Quamquam qui bonum quod ex Deo est, negat esse ex Deo, nescimus cui faciat iniuriam nisi Deo, ac per hoc illi utique Trinitati: quod malum absit a vobis, sicut abesse credimus! Absit omnino ut tale aliquid in animo, non dicimus tuo, vel sacrae virginis filiae tuae, sed in cuiusquam extremi meriti famuli vel famulae vestrae liber iste fecerit, ex quo nonnulla verba quae facilius intellegi possent ponenda credidimus.

Pelagium ambigue loqui de gratia.

3. 11. Si autem diligentius intendatis etiam illa, quae ibi videtur velut pro gratia sive adiutorio Dei dicere, sic invenietis ambigua, ut possint referri vel ad naturam, vel ad doctrinam, vel ad remissionem peccatorum. Nam et quod coguntur confiteri, orare nos debere ne intremus in tentationem 34, possunt ad hoc referre, ut hactenus nos ad id respondeant adiuvari, quatenus orantibus atque pulsantibus nobis aperiatur 35 intellegentia veritatis, ubi discamus quid facere debeamus, non ut vires accipiat voluntas nostra, quibus id quod discimus faciamus. Et quod nobis in gratia vel adiutorio Dei dicunt Dominum Christum bene vivendi propositum exemplum, ad eamdem doctrinam revocant; quia scilicet in eius exemplo discimus quemadmodum vivere debeamus: non autem volunt ad hoc nos iuvari, ut quod discendo cognoscimus, etiam diligendo faciamus.

Gratia est Dei adiutorium indebitum.

3. 12. Aut certe in eodem libro invenite aliquid, si potestis, ubi excepta natura, excepto quod ad eamdem naturam pertinet arbitrio voluntatis, excepta remissione peccatorum et revelatione doctrinae, tale Dei adiutorium confiteatur, quale confitetur ille qui dixit: Cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum; adii Dominum et deprecatus sum illum 36. Neque enim iste aut naturam precando volebat accipere, in qua conditus erat; aut de naturali voluntatis arbitrio satagebat, cum quo conditus erat; aut remissionem peccatorum desiderabat, qui potius continentiam, ne peccaret, optabat; vel quid faciendum esset scire cupiebat, cum iam se scire fateretur cuius esset hoc donum: sed utique tantas voluntatis vires, tantum dilectionis ardorem volebat accipere Spiritu sapientiae, qui sufficeret ad implendam magnitudinem continentiae. Si ergo tale aliquid illic invenire potueritis, uberrimas gratias agemus, si rescribendo insinuare dignemini.

Quid desit in illo ad Demetriadem libro.

3. 13. Satis enim dici non potest quantum cupiamus in eorum hominum scriptis, qui propter acrimoniam atque facundiam leguntur a plurimis, apertam confessionem illius gratiae reperiri, quam vehementer commendat Apostolus 37, qui etiam ipsius mensuram fidei (sine qua impossibile est Deo placere 38, ex qua iustus vivit 39, quae per dilectionem operatur 40, ante quam et sine qua omnino nulla cuiusquam bona opera existimanda sunt, quoniam omne quod non est ex fide peccatum est 41). Deum dicit unicuique partitum 42: nec sola revelatione scientiae nos divinitus adiuvari, ut pie iusteque vivamus, quae sine caritate inflat 43; verum etiam inspiratione caritatis ipsius, quae plenitudo legis est 44, et quae cor nostrum, ut scientia non inflet, aedificat. Sed adhuc nusquam tale aliquid in eorum litteris potuimus invenire.

A. quaerit quis sit auctor illius libri.

3. 14. Maxime autem hoc in isto libro esse vellemus, ex quo descripta illa verba posuimus, ubi virginem Christi ita laudans tamquam spiritales divitias nullus ei praeter ipsam conferre possit, et tamquam nisi ex ipsa esse non possint, non vult eam in Domino gloriari 45, sed sic gloriari quasi non acceperit 46. In quo libro quamvis nec ipsius nec tuae Reverentiae nomen expresserit, tamen a matre virginis ut ad eam scriberet, a se postulatum esse commemorat. In quadam vero epistola sua idem Pelagius, ubi et nomen suum apertissime ponit, nec nomen sacrae virginis tacet, dicit ad eam se scripsisse, et eiusdem sui operis testimonio probare nititur se gratiam Dei quam vel tacere vel negare asseritur, apertissime confiteri. Sed utrum ipse sit liber, in quo de spiritalibus divitiis illa verba posuit, vel utrum ad vestram pervenerit Sanctitatem, rescriptis vestris petimus nos dignemini facere certiores.