EPISTOLA 186

Scripta ca. medium a. 417.

Alypius et Augustinus Paulino episcopo, ad confirmandam catholicam de gratia doctrinam contra Pelagium qui suos errores libello quodam vulgaverat (nn. 1-2), asserentes cogitationes bonaque opera ipsamque iustitiam iustificantem ex gratia oriri, non viceversa (nn. 3-8); confutatis Pelagii duabus obiectionibus (nn. 9-10), fructus enunciantur baptismi parvulis collati, qui omnes regenerationis lavacro indigent (nn. 11-13). Exemplo de Esau et Iacob proposito, declarantur vocatio ad fidem et iustificatio omnino gratuitae esse, Deus autem se misericordem gerere in quibusdam liberandis a massa damnata, iustum vero in ceteris damnandis, licet a Deo praesciente creentur qui in damnationem ituri sint (nn. 14-16; cf. n. 31). Iterum de baptismo, quo omnes homines et parvuli, indigent peccato originali infecti (nn. 27-30). Duodecim Pelagii enuntiatis totidem catholicae sententiae de gratia opponuntur (nn. 32-33). Pelagii naturalismus et gratiae germana doctrina declarantur (nn. 34-38), gratia demum fons omnis boni celebratur, peccatum autem originale omnis humanae miseriae origo esse probatur (nn. 39-41).

DOMINO BEATISSIMO ET IN CHRISTI VISCERIBUS GERMANITUS AMPLECTENDO, PLUS QUAM DICI POTEST DESIDERABILI FRATRI ET COEPISCOPO PAULINO, ALYPIUS ET AUGUSTINUS.

Libellus quidam Pelagii ab A. confutatus.

1. 1. Tandem aliquando providit Deus nobis litterarum fidelissimum perlatorem, omnium nostrum merito carissimum fratrem Ianuarium; per quem, etiamsi non scriberemus, omnia quae circa nos sunt possit Sinceritas tua tamquam per viventem atque intellegentem epistolam noscere. Pelagium, quem credimus, ut ab illo distingueretur qui Pelagius Terenti dicitur, Britonem fuisse cognominatum, quod ut servum Dei dilexeris, novimus: nunc autem quemadmodum diligas, ignoramus. Nam et nos non solum dileximus, verum etiam diligimus eum; sed aliter nunc diligimus, aliter aliquando dileximus: tunc enim, quia nobis rectae fidei videbatur; nunc autem, ut ab iis quae inimica et adversa gratiae Dei sentire dicitur, illius misericordia liberetur. Nam cum hoc de illo aliquamdiu fama iactaret, non utique facile credendum fuit; solet quippe fama mentiri: sed propius ut crederemus, accessit quod librum quemdam eius, ea prorsus persuadere molientem quae gratiam Dei per unum Mediatorem Dei et hominum 1 hominem Iesum Christum generi humano impertitam, de fidelium cordibus creditam deleant, legimus, traditum nobis a famulis Christi, qui eum talia docentem studosissime audierant, fuerantque sectati. Cui quidem libro, eisdem rogantibus, quia id fieri oportere videbamus, tacito nomine auctoris, ne offensus insanabilior redderetur, unius nostrum disputatione responsum est. Quo libro id continetur, et multipliciter atque abundanter asseritur, quod etiam quibusdam litteris agit ad tuam Venerationem datis 2, ubi dicit se non debere existimari sine gratia Dei defendere liberum arbitrium, cum possibilitatem volendi atque operandi, sine qua nihil boni velle atque agere valeremus, a Creatore nobis insitam diceret: ut videlicet haec intellegatur doctore ipso gratia Dei, quae Paganis atque Christianis, impiis et piis, fidelibus atque infidelibus communis est.

Pelagii errores ad Apostolicam Sedem delati.

1. 2. Haec mala quibus Salvatoris evacuaretur adventus, ubi hoc possumus dicere quod de Lege dicit Apostolus: Si per naturam iustitia, ergo Christus gratis mortuus est 3, refellebamus, ut poteramus, in cordibus eorum, qui ista sentirent, ut his cognitis, etiam ille, si fieri posset, non lacessitus ista emendaret; atque ita et pernicies destrueretur erroris, et hominis verecundiae parceretur. Sed posteaquam ad nos litterae de Oriente venerunt, eamdem causam apertissime ventilantes, nullo modo iam qua licumque episcopali auctoritate deesse Ecclesiae deberemus. Missae sunt itaque de hac re ex duobus conciliis, Catthaginensi et Milevitano, relationes ad apostolicam Sedem, antequam Gesta ecclesiastica, quibus apud episcopos provinciae Palaestinae Pelagius perhibetur esse purgatus, vel in manus nostras, vel in Africam pervenissent. Scripsimus etiam ad beatae memoriae Papam Innocentium, praeter conciliorum relationes, litteras familiares, ubi de ipsa causa aliquanto diutius egimus. Ad omnia nobis ille rescripsit eo modo, quo fas erat atque oportebat apostolicae Sedis antistitem.

Germana Dei gratia.

1. 3. Quae omnia modo legere poteris, si eorum forte ad te vel nulla vel non cuncta pervenerant: ubi videbis, servata erga hominem moderatione quae debuit, ne damnaretur si prava damnaret, ipsum tamen novellum et perniciosum errorem sic ecclesiastica auctoritate compressum, ut multum miremur esse adhuc quosdam qui per quemlibet errorem gratiae Dei conentur obsistere; si tamen haec gesta esse didicerunt quae gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum (quod fides vera et catholica tenet semper Ecclesia) pusillos cum magnis a morte primi hominis 4 ad vitam secundi hominis transfert 5; non solum peccata dolendo, verum etiam ad non peccandum recteque vivendum, eos qui iam uti possunt voluntatis arbitrio sic adiuvando, ut nisi adiuvet, nihil pietatis atque iustitiae, sive in opere, sive etiam in ipsa voluntate habere possimus: Deus quippe operatur in nobis et velle, et operari, pro bona voluntate 6.

Bona opera ex gratia esse, non versa vice.

2. 4. Nam quis nos, nisi qui venit quaerere et salvare quod perierat 7, ab illa perditionis massa et concretione discernit? Unde Apostolus interrogat dicens: Quis enim te discernit? ubi si dixerit homo, Fides mea, voluntas mea, bonum opus meum; respondetur ei: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis8 Hoc utique totum ideo, non ut homo non glorietur, sed ut qui gloriatur, in Domino glorietur 9; non ex operibus, ne forte quis extollatur 10: non quia bona opera frustrantur, cum Deus reddat unicuique secundum opera eius, sitque gloria et honor et pax omni operanti bonum 11; sed quia opera ex gratia, non ex operibus gratia; quoniam fides quae per dilectionem operatur 12, nihil operaretur nisi ipsa dilectio Dei diffunderetur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 13. Nec ipsa fides esset in nobis, nisi Deus unicuique partiretur mensuram fidei 14.

Bonas cogitationes nonnisi ex Deo esse.

2. 5. Bonum est igitur homini ut cum totis viribus liberi arbitrii sui veraciter dicat: Fortitudinem meam ad te custodiam 15: quia ille qui putavit sine ipsius adiutorio se posse custodire quod dedit, profectus in longinquam regionem, et vivens prodige, cuncta consumpsit, et miseria durae servitutis attritus, reversusque in semetipsum dixit: Surgam, et ibo ad patrem meum 16: quam cogitationem bonam quando haberet, nisi et ipsam illi in occulto pater misericordissimus inspirasset? Quod intellegens minister ille Novi Testamenti: Non quia idonei sumus, inquit, cogitare aliquid a nobis quasi ex nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est 17. Unde et ille cum dixisset: Fortitudinem meam ad te custodiam 18; ne vel hoc ipsum quia custodit, suis viribus arrogaret, tamquam ei venisset in mentem quia nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam 19; et non dormit neque dormitat qui custodit Israel 20; adiunxit causam unde fiat idoneus custodire, vel quo potius custode servetur: Quoniam, Deus, inquit, susceptor meus es 21.

Gratiam nulla merita praecedunt.

2. 6. Recolat igitur iste si potest merita sua, unde factum sit ut Deus dignaretur eius esse susceptor, ac si Deus esset susceptus. Recolat utrum quaesierit, an quaesitus sit, ab illo scilicet qui venit quaerere et salvare quod perierat 22. Nam si quaerere voluerit ante gratiam quid meruerit ut acciperet eam, mala sua poterit homo invenire 23, non bona, etiamsi eum unius diei vitam habentem super terram gratia Salvatoris invenerit. Quia si aliquid boni operatur homo ut gratiam mereatur, non ei merces imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Si autem credit in eum qui iustificat impium, ut deputetur fides eius ad iustitiam 24 (iustus enim ex fide vivit 25), profecto antequam gratia iustificetur, id est iustus efficiatur, impius quid est, nisi impius? quem si debitum sequeretur, quid eius merito nisi supplicium redderetur? Si ergo gratia, iam non ex operibus est; alioquin gratia iam non est gratia 26. Operibus enim debitum redditur, gratia gratis datur; unde etiam nuncupatur.

Ipsa dilectio, quam fides impetrat, a Deo est.

3. 7. Si quis autem dixerit quod gratiam bene operandi fides mereatur; negare non possumus, imo vero gratissime confitemur. Hanc enim fidem volumus habeant, qua impetrent caritatem quae sola vere bene operatur, isti fratres nostri qui multum de suis operibus gloriantur: caritas autem usque adeo donum Dei est, ut Deus dicatur 27. Qui ergo habent fidem qua impetrent iustificationem, per Dei gratiam pervenerunt ad legem iustitiae: unde dicitur: Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adiuvi te 28. Proinde in iis qui per electionem gratiae salvi fiunt 29, adiutor Deus operatur et velle, et operari, pro bona voluntate; quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum 30: si omnia, utique et ipsam dilectionem quam fide impetramus, ut eum qui nos prior dilexit 31 ut in illum crederemus, per eius gratiam diligamus, et diligendo bene operemur, quod operati non sumus ut diligeremur.

Iustitia iustificans Dei est gratia.

3. 8. Hi vero suis meritis praemia tamquam debita exspectant, nec ipsa merita Dei gratiae tribuunt, sed viribus propriae voluntatis, sicut dictum est de carnali Israel, persequentes legem iustitiae, in legem iustitiae non perveniunt: quare? Quia non ex fide, sed tamquam ex operibus. Ipsa est enim iustitia ex fide, quam Gentes apprehenderunt, de quibus dictum est: Quid ergo dicemus? Quia Gentes, quae non cognoverunt iustitiam, apprehenderunt iustitiam; iustitiam autem quae ex fide est. Israel autem persequens legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit: quare? Quia non ex fide, sed tamquam ex operibus. Offenderunt enim in lapidem offensionis, sicut scriptum est 32: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali; et qui crediderit in eum non confundetur 33. Ipsa est iustitia ex fide, qua credimus nos iustificari, hoc est, iustos fieri gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, ut inveniamur in illo, non habentes nostram iustitiam quae ex Lege est, sed eam quae est per fidem Christi. Quae ex Deo iustitia in fide 34, in fide utique est, qua credimus nobis iustitiam divinitus dari, non a nobis in nobis nostris viribus fieri.

Cur Legis iustitia non sit a Deo.

3. 9. Nam cur illam iustitiam quae ex Lege est, suam dixit Apostolus, non ex Deo? quasi Lex non sit ex Deo? Quis hoc nisi impius senserit? Sed quia Lex per litteram iubet, non per Spiritum iuvat, quicumque sic audit litteram Legis ut ei sufficere videatur cognovisse quid iubeat aut prohibeat, quo id se arbitrii sui virtute impleturum esse confidat, nec fide confugiat adiuvandus ad Spiritum vivificantem, ne reum factum littera occidat; is profecto zelum Dei habet, sed non secundum scientiam. Ignorans enim Dei iustitiam, id est, eam quae datur ex Deo, et suam volens constituere, ut tantummodo ex Lege sit, iustitiae Dei non est subiectus: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti 35, sicut idem apostolus dicit, ut nos simus iustitia Dei in ipso 36. Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum 37: iustificati autem gratis per gratiam ipsius 38, ne fides ipsa superba sit.

Obiectio: si gratia ex fide, quomodo gratis?

3. 10. Nec dicat sibi, Si ex fide, quomodo gratis? quod enim fides meretur, cur non potius redditur, quam donatur? Non dicat ista homo fidelis, quia cum dixerit, Ut merear iustificationem, habeo fidem; respondetur ei: Quid enim habes quod non accepisti39 Cum ergo fides impetrat iustificationem, sicut unicuique Deus partitus est etiam ipsius mensuram fidei, non gratiam Dei aliquid meriti praecedit humani, sed ipsa gratia meretur augeri, ut aucta mereatur perfici, comitante, non ducente, pedissequa, non praevia voluntate. Unde ille qui dixit: Fortitudinem meam ad te custodiam 40, causamque reddidit dicens: Quoniam Deus susceptor meus es; tamquam requirens quibus id meritis fuerit consecutus, nihilque in se inveniens ante gratiam Dei: Deus meus, inquit, misericordia eius praeveniet me 41. Quantumcumque, inquit, cogitavero antecedentia merita mea, misericordia eius praeveniet me. Proinde ab illo attributam fortitudinem suam ad illum custodiens, eodem servatore non perdit, quod eodem largitore suscepit. Nec ob aliud meretur ampliora, nisi pie fideliterque sciendo a quo sibi bona sunt omnia, et hoc sciendo non ex seipso, ne vel hoc sit in eo quod non sit ex Deo. Unde optime Apostolus: Nos, inquit, non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est; ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 42. Ac per hoc et ipsum hominis meritum donum est gratuitum: nec a Patre luminum, a quo descendit omne datum optimum 43, boni aliquid accipere quisquam meretur, nisi accipiendo quod non meretur.

Quam excellens gratia infantibus collata baptismo.

4. 11. Multum est autem indulgentius, et sine ulla dubitatione magis gratuitum, quod Dei gratia per Iesum Christum Dominum nostrum praestatur infantibus, ut eis non obsit ex Adam generatio, et prosit in Christo regeneratio, in quibus et ipsum accipiendi sensum tanto ante misericordia Dei praevenit: qui certe si in hac parvula aetate de corpore exierint, vitam aeternam regnumque coelorum scientes accipiunt, eius muneris merito quod hic, cum utique profuit, nescierunt. Certe in iis post priorum doctrinam, ista nonnisi priora sunt dona, in quibus dandis Dei gratia sic operatur, ut nec voluntas accipientium vel praemittatur, vel adiungatur, vel subsequatur: quandoquidem tantum beneficium non solum non libentibus, verum etiam reluctantibus datur; quod eis ad magnum imputaretur sacrilegium, si iam in iis aliquid valeret voluntatis arbitrium.

In poena nascimur, in gratia renascimur.

4. 12. Hoc diximus propter eos qui non valentes in causa gratiae inscrutabilia Dei iudicia perscrutari 44, cur ex Adam massa quae profecto ex uno in condemnationem tota collapsa est, illud vas faciat in honorem, illud in contumeliam 45; tamen audent parvulos reos propriorum constituere peccatorum, ut qui bona malave cogitare non possunt, putentur per liberum arbitrium vel poenam mereri posse vel gratiam: cum potius apostolica veritas dicendo: Ex uno omnes in condemnationem 46, satis ostendat quod nascantur in poena, ut non merito, sed misericordia renascantur in gratia. Alioquin gratia iam non est gratia 47, si non divinis operibus gratis datur, sed humanis meritis redditur. Quae sola sic discernit a poena, ut cum poena sit ex Adam omnibus debita, gratia vero per unum Iesum Christum nulli debita, sed gratuita, ut vere sit gratia, inscrutabilia iudicia Dei, tamquam Deus, esse possint, cur parvulos ipse discernat, quos merita nulla discernunt; sed iniqua esse non possint, quia universae viae Domini misericordia et veritas 48. Unde cum praebetur alteri misericordiae gratia, non habet quod de humano merito glorietur; quoniam non ex operibus, ne forte quis extollatur 49. Cum vero alteri vindictae redditur veritas, non habet cur iuste queratur: id enim redditur quod peccato iure debetur; quoniam unus in quo omnes peccaverunt 50, non utique inique etiam in singulis quibusque punitur. In quorum poena clarius ostenditur quid vasis misericordiae 51 per non debitam, sed veram gratiam, hoc est gratuitam, conferatur.

Baptismo remitti infantium peccata non tantum personalia.

5. 13. Unde autem argumententur adversus Apostolum apertissime dicentem: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 52, dicentes etiam parvulos propria per liberum arbitrium habere peccata, taedet attendere, pigetque proferre, sed magis compellimur dicere. Quod enim potuerunt magna et acuta ingenia cogitare, aut inopiae est tacendo vitare, aut arrogantiae contemnendo praeterire. "Ecce, inquiunt, Esau et Iacob intra viscera materna luctantur, et dum nascuntur, alter supplantatur ab altero, atque in pede praecedentis manu consequentis et tenentis inventa, perseverans quodammodo lucta convincitur. Quomodo ergo in infantibus haec agentibus, nullum est vel ad bonum vel ad malum propriae voluntatis arbitrium, unde praemia sive supplicia meritis praecedentibus subsequantur?" 53.

Esau et Iacobi litigium: prodigium, non arbitrium.

5. 14. Ad hoc nos dicimus, ideo motus illos et tamquam litigium parvulorum signum rerum fuisse magnarum, quia non fuit arbitrium, sed prodigium. Neque enim daturi sumus et asinis liberum arbitrium voluntatis 54, quoniam huius generis iumentum, sicut scriptum est, subiugale sine voce, hominis voce respondens vetuit prophetae dementiam 55. Hi autem qui tales non prodigiosos motus, sed voluntarios actus, nec de parvulis, sed a parvulis factos esse contendunt, quid Apostolo responsuri sunt, qui cum et hos geminos ad documentum gratuitae gratiae commemorandos videret: Nondum enim natis, inquit, nec aliquid agentibus boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus sed ex vocante dictum est, Quia maior serviet minori 56? deinde adiungens testimonium prophetae longe post quidem ista dicentis, sed tamen de hac re antiquum Dei consilium declarantis: Sicut scriptum est, inquit: Iacob dilexi, Esau autem odio habui.

Dei gratia eligendos ad salutem non invenit sed facit.

5. 15. Nempe Doctor Gentium in fide et veritate 57 istos geminos nondum natos nihil boni aut mali egisse testatur, ut gratia commendetur; ut quod dictum est: Maior serviet minori, non ex operibus, sed ex vocante dictum intellegatur, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non meritum hominis anteiret. Non enim dicit electionem voluntatis humanae sive naturae, cum par esset in utroque mortis damnationisque conditio; sed electionem procul dubio gratiae, quae non invenit eligendos, sed facit, de qua et in consequentibus eiusdem Epistolae loquens ait: Sic ergo et in hoc tempore, reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia 58. Cui loco satis locus iste concordat, ubi commemoratur, non ex operibus, sed ex vocante dictum esse: Maior serviet minori 59. Utquid ergo praeclarissimo gratiae commendatori de infantum libero arbitrio et nondum natorum actibus tam impudenter resistitur? cur meritis praeveniri gratia perhibetur; quae gratia non esset, si secundum meritum imputaretur? Cur contra salutem quae missa est perditis, quae venit indignis, quamlibet acuta, quamlibet copiosa et ornata, mirum tamen si christiana disputatione contenditur?

Quomodo iustus Deus si discernit quos merita nulla discernunt.

6. 16. "Sed quomodo, inquiunt, non est iniquitas apud Deum, si diligendo discernit quos merita operum nulla discernunt?". Ita nobis hoc dicitur tamquam id Apostolus ipse non viderit, non proposuerit, non responderit. Vidit utique quid iis auditis humana posset infirmitas vel ignorantia cogitare, et eamdem quaestionem sibi ipse proponens: Quid ergo dicemus? inquit, numquid iniquitas apud Deum? 60 Continuo respondit: Absit. Rationemque reddens cur absit, id est; cur non sit iniquitas apud Deum, non ait: "Merita enim vel opera iudicat etiam parvulorum, etiamsi adhuc sint in materno utero constituti" - quomodo enim hoc diceret, qui iam dixerat de nondum natis, et de iis qui nihil adhuc egerant boni vel mali, quod non ex operibus, sed ex vocante dictum sit: Maior serviet minori 61? - sed cum vellet ostendere cur in iis non sit iniquitas apud Deum, ait: Moysi enim inquit, Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero 62. Quid nos hic docuit, nisi ex illa massa primi hominis 63, cui merito mors debetur, non ad merita hominum, sed ad Dei misericordiam pertinere quod quisque liberatur: atque ita non esse iniquitatem apud Deum; quia neque remittendo, neque exigendo quod debetur, iniustus est? Ibi enim gratia est indulgentia, ubi iusta posset esse vindicta. Et hinc evidentius apparet, a poena debita liberato et gratis iustificato quantum beneficii conferatur 64, quod alter aequaliter reus sine punientis iniquitate punitur.

Et salvans et condemnans Deus agit misericordia et veritate.

6. 17. Denique subiungit et dicit: Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei 65: hoc propter eos dictum est, qui per gratiam liberati iustificantur. Propter eos autem super quos ira Dei manet 66, quia et ipsis Deus bene utitur ad docendos alios quos liberare dignatur, subiunxit atque ait: Dicit enim Scriptura Pharaoni, Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Deinde ad utrumque concludens: Ergo, inquit, cuius vult miseretur, et quem vult obdurat; profecto neutrum aliqua iniquitate, sed utrumque misericordia et veritate. Et adhuc tamen audax movetur infirmitas, eorum scilicet qui secundum coniecturas cordis humani inscrutabilem altitudinem iudiciorum Dei 67 cogitare conantur!

Antequam gratia sanemur nil boni habemus.

6. 18. Hanc quaestionem sibi ex adverso opponens Apostolus ait: Dicis itaque mihi, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati eius quis resistit? 68 Nobis hoc dictum putemus. Quid ergo aliud quam quod respondit Apostolus, respondere debemus? aut si et nos talia movent, quia et nos homines sumus, simul oportet omnes audiamus dicentem: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quare me fecisti sic? Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam69 Haec massa si esset ita media, ut quemadmodum nihil boni ita nec mali aliquid mereretur, non frustra videretur iniquitas, ut ex ea fierent vasa in contumeliam: cum vero per liberum arbitrium primi hominis in condemnationem ex uno universa defluxerit, procul dubio quod ex ea fiunt vasa in honorem, non ipsius iustitiae, quae gratiam nulla praecessit, sed Dei misericordiae; quod vero in contumeliam, non iniquitati Dei, quae absit ut sit apud Deum, sed iudicio deputandum est. Hoc quisquis cum Ecclesia catholica sapit, non contra gratiam pro meritis disputat, sed misericordiam et iudicium Domino cantat 70, ut nec misericordiam recuset ingratus, nec iudicium accuset iniustus.

Liberationem vel iustam poenam nulla praecedunt merita.

6. 19. Alia est namque illa consparsio de qua idem dicit Apostolus: Si autem delibatio sancta est, et consparsio; et si radix sancta est, et rami 71. Illa est ex Abraham, non ex Adam, id est ex communione sacramenti et similitudine fidei, non ex propagine mortali: ista vero vel consparsio, vel sicut in plerisque codicibus legitur, massa, quoniam tota mortis est, cum per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 72; misericordia ex illa fit aliud vas in honorem, iudicio autem aliud in contumeliam 73. Neque ibi praecedunt merita gratiam liberantis; neque hic effugiunt peccata iustitiam punientis. Quod quidem in aetatibus maioribus adversus contentiosos non tam evidenter apparet, ubi pro meritis hominum qualicumque velut protecti obscuritate confligunt: sed ideo contra eorum contentionem illos invenit Apostolus, in quibus nondum natis, neque agentibus aliquid boni aut mali, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Maior serviet minori 74.

Deus iustus in damnando, misericors in liberando.

6. 20. Qua in re quoniam nimis alta et inscrutabilia sunt iudicia Dei, et investigabiles viae eius 75, interim teneat homo non esse iniquitatem apud Deum; sed qua aequitate cuius vult miseretur, et quem vult obdurat, se tamquam hominem ignorare fateatur 76: ita sane ut propter illud quod inconcussum tenet, non esse iniquitatem apud Deum, quamvis nemo ab illo iustificetur meritis praecedentibus, neminem tamen obdurari, nisi merito, noverit. Pie namque et veraciter creditur Deus nocentes atque impios iustificando a poenis debitis liberare: quemquam vero immeritum et nulli obnoxium peccato si Deus damnare creditur, alienus ab iniquitate non creditur. Ubi ergo liberatur indignus, tanto debetur maior actio gratiarum, quanto poena iustior debebatur: ubi autem damnatur indignus, nec misericordia nec veritas obtinetur.

Dogma peccati originalis ad refellendam alteram obiectionem.

6. 21. "Quomodo, inquiunt: Esau non damnatur indignus, si non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Quia maior serviet minori 77? Sicut enim illius nulla praecesserant opera bona, ut ad gratiam pertineret, sic nec huius mala ut ad poenam pertinere deberet". Nulla plane in utroque opera vel bona vel mala, sed propria: uterque autem illi uni obnoxius erat, in quo omnes peccaverunt 78, ut omnes in illo morerentur: quicumque enim ex illo uno multi in seipsis futuri erant, tunc in illo unus erant. Proinde illud peccatum solius esset, si ex illo nullus exiisset: porro autem in quo erat natura communis, ab eius vitio est nullus immunis. Si ergo ambo qui nondum propria vel bona vel mala operabantur, rei tamen ex origine nascebantur; laudet misericordiam qui liberatur, non culpet iudicium qui punitur.

Cur non omnes liberentur.

7. 22. Hic si dixerimus, Quanto melius ambo liberarentur; nihil nobis convenientius dicetur, quam: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? 79 Novit quippe ille quid agat, et quantus numerus esse debeat primitus omnium hominum, deinde sanctorum, sicut siderum, sicut Angelorum; atque, ut de terrenis loquamur, sicut pecorum, piscium, volatilium, sicut arborum et herbarum, sicut denique foliorum capillorumque nostrorum. Nam nos humana cogitatione adhuc possumus dicere, Quoniam bona sunt cuncta ista quae fecit, quanto melius illa duplicasset, et multiplicasset, ut multo essent plura quam sunt: si enim non ea caperet mundus, numquid non posset etiam ipsum facere quantum vellet ampliorem? Et tamen quantumcumque faceret vel illa plura, vel istum capaciorem atque maiorem, nihilominus eadem de multiplicandis eis dici possent, et nullus esset immoderatus modus.

Cur creentur quos Deus praescivit damnandos.

7. 23. Etenim etiam illud dici potest, sive sit gratia qua iustificantur iniusti, de qua nobis dubitare fas non est, sive, ut quidam volunt, semper praecedat liberum arbitrium, cuius meritum sequatur vel poena vel praemium, cur omnino creati sunt quod Deus ita peccaturos, ut aeterno essent igne damnandi, sine dubitatione praescivit? Quamvis enim peccata non fecerit, naturas tamen ipsas, quae per seipsas sine dubio bonae sunt, quibus tamen ex arbitrio voluntatis futura essent vitia peccatorum, et in multis talia quibus esset aeterna poena reddenda, quis nisi Deus creavit? Quare, nisi quia voluit? quare autem voluerit, o homo, tu quis es qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum eum ei qui se finxit, Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem consparsione facere aliud quidem vas in honorem, aliud autem in contumeliam? 80

Postrema electionis vel damnationis ratio.

7. 24. Atque ut iam dicamus quod sequitur: Si autem volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, pertulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae 81. Ecce iam ratio reddita est homini, quanta debuit homini; si tamen vel istam capit, qui pro sui arbitrii libertate in tantae infirmitatis servitute contendit 82: ecce dictae sunt causae. Tu ergo, quis es qui respondeas Deo; si volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam 83, quod et malis bene uti optimus possit, malis dumtaxat non conditione divina, sed vitiata voluntatis iniquitate natura, quae a Deo conditore condita est bona, pertulit in multa patientia vasa irae aptata in interitum: non quod illi essent necessaria, sive angelica sive humana peccata, cui nec iustitia creaturae cuiusquam est necessaria; sed ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae, ne se in bonis operibus tamquam de propriis extollerent viribus, sed humiliter intellegerent, nisi illis Dei gratia non debita, sed gratuita subveniret, id fuisse reddendum meritis suis, quod aliis in eadem massa redditum cernerent?

Qui vocati, qui vero electi sint.

7. 25. Certus est ergo Dei praescientiae definitus numerus, et multitudo sanctorum, quibus diligentibus Deum, quod eis donavit per diffusum in cordibus eorum Spiritum Sanctum 84, omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt. Quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit: hic subaudire debemus, secundum propositum. Sunt enim et alii vocati, sed non electi 85; ac per hoc non secundum propositum vocati. Quos autem vocavit (hoc est secundum propositum) illos et iustificavit: quos autem iustificavit, illos et glorificavit 86. Hi sunt filii promissionis 87, hi sunt electi qui per electionem gratiae salvi fiunt, ubi dictum est: Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia 88. Haec sunt vasa misericordiae 89, in quibus Deus etiam per vasa irae notas facit divitias gloriae suae. Horum fit per Spiritum Sanctum cor unum et anima una 90, quae benedicit Deum, et non obliviscitur omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus eius; qui sanat omnes languores eius; qui redimit de corruptione vitam eius; qui coronat eam in misericordia 91, quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei 92.

Cur Deus praescius creet illos qui minime salventur.

7. 26. Caeteri autem homines ad istam societatem non pertinentes, quorum tamen et animam et corpus Dei bonitas operata est, et quidquid habet ipsa natura praeter vitium, quod eidem inflixit superbientis voluntatis audacia, propter hoc a Deo praesciente creati sunt, ut in his ostenderet liberum desertoris arbitrium sine sua gratia quid valeret; et in eorum iustis et debitis poenis vasa misericordiae, quae non suorum operum meritis, sed gratuita Dei gratia sunt ab illa concretione discreta, quid sibi collatum esset addiscerent; ut omne os obstruatur 93, et qui gloriatur, in Domino glorietur 94.

Homines liberantur tantum a Christo redemptore.

8. 27. Quisquis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi 95 qui dixit: Venit Filius hominis quaerere et salvare quod perierat 96: non enim ait: Quod periturum fuerat, sed quod perierat; quid ostendens, nisi peccato primi hominis universi generis humani periisse naturam? qui ergo aliter docet, et non acquiescens ei quae secundum pietatem est doctrinae 97, contra gratiam Salvatoris, et contra sanguinem Redemptoris tamquam salvam et liberam naturam defendit humanam, et christiano tamen censeri vocabulo affectat; quid de parvulorum discretione dicturus est, cur alius in vitam secundi hominis assumatur, alius in morte primi hominis relinquatur? Si dixerit liberi arbitrii merita praecessisse; respondit Apostolus quae supra diximus de nondum natis neque aliquid agentibus boni aut mali 98. Si autem dixerit quod adhuc in libris quos nuperrime Pelagius perhibetur edidisse, defenditur; quamvis iam videatur anathematizasse in episcopali iudicio Palaestino eos qui dicunt quod peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum: si dixeris ambo sine iudicio natos, nec aliquid de primi hominis damnatione traxisse; profecto quoniam negare non audet in regnum coelorum adoptari eum qui fuerit regeneratus in Christo; respondeat quid de illo futurum sit, qui nulla sua culpa non baptizatus, ista fuerit temporali morte praeventus. Si non putamus esse dicturum quod innocentem Deus, nec habentem originale peccatum ante annos quibus habere poterat proprium, aeterna morte damnabit; cogitur itaque respondere quod Pelagius in ecclesiastico iudicio, ut aliquo modo catholicus pronuntiaretur, anathematizare compulsus est, infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam: hac enim negata, quid nisi mors aeterna remanebit?

Parvulos non baptizatos secludi a vita aeterna.

8. 28. Ac per hoc contra sententiam Domini disputabit dicentis: Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt: hic est panis qui de coelo descendit, ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur 99; non enim de ista morte loquebatur, quam necesse est patiantur etiam qui de ipso pane manducant: et paulo post: Amen, amen dico vobis, Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis 100; utique illam quae post hanc mortem futura est: et contra apostolicae Sedis auctoritatem, ubi de hac ipsa re cum ageretur, hoc testimonium adhibitum est evangelicum, ne parvuli non baptizati vitam posse habere credantur 101: et contra ipsius Pelagii verba apud episcopos a quibus audiebatur, expressa, ubi anathematizavit eos qui dicerent infantes non baptizatos habere vitam aeternam.

Qui contra tenet, Christo contradicit.

8. 29. Quod propterea commemoravimus, quoniam quidem apud vos, vel in vestra potius civitate, si tamen verum est quod audivimus, tanta pro isto errore quidam obstinatione nituntur, ut dicant facilius esse ut etiam Pelagium deserant atque contemnant, qui haec sentientes anathematizavit, quam ab huius sententiae, sicut eis videtur, veritate discedant. Si autem cedunt Sedi apostolicae, vel potius ipsi magistro et domino Apostolorum, qui dicit non habituros vitam in semetipsis, nisi manducaverint carnem filii hominis, et biberint sanguinem, quod nisi baptizati non utique possunt; nempe aliquando fatebuntur parvulos non baptizatos vitam habere non posse, ac per hoc, quamlibet tolerabilius omnibus qui etiam propria peccata committunt, tamen aeterna morte multari.

Iniuste parvuli damnarentur nisi originali peccato obstringerentur.

8. 30. Quae cum ita sint, audeant disputare, et quibus possunt persuadere contendant, Deum iustum 102, apud quem non est iniquitas, parvulos a peccatis propriis innocentes, si nec illo ex Adam obligati et obstricti sunt, morte perpetua damnaturum. Quod si absurdissimum est et a iustitia Dei penitus alienum, et tamen nullus qui se meminit catholicae fidei christianum, negat aut dubitat parvulos non accepta gratia regenerationis in Christo, sine cibo carnis eius et sanguinis potu, non habere in se vitam 103, ac per hoc poenae sempiternae obnoxios; profecto restat ut quia ipsi non egerunt aliquid boni aut mali 104, ideo mortis eorum iusta sit poena, quia in illo moriuntur, in quo omnes peccaverunt 105; unde in illo solo vivificantur, a quo peccatum nec originale trahi potuit, nec proprium perpetrari.

Vocatio et iustificatio opus unius gratiae.

8. 31. Ipse vocavit nos non solum ex Iudaeis, verum etiam ex Gentibus 106; quoniam et illius Ierusalem filios, quae interfecit Prophetas, et lapidavit missos ad se, quamvis ipsa nolente collegit ipse quos voluit 107, et ante incarnationem suam, sicut ipsos Prophetas, et posteaquam Verbum caro factum est 108, sicut Apostolos et hominum millia qui et pretia rerum suarum ante pedes Apostolorum posuerunt 109. Omnes quippe illi filii sunt Ierusalem nolentis ut colligerentur, qui tamen illa nolente collecti sunt; de quibus dicit: Si ego in Beelzebub eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt 110. De iis praedictum erat: Si fuerint filii Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient 111. Non potest excidere verbum Dei, nec repulit plebem suam quam praescivit, quae tamen reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt 112. Si autem gratia, quod saepe dicendum est, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia 113: non haec utique nostra, sed Apostoli verba sunt 114. Quod ergo ad Ierusalem nolentem colligi filios suos ille clamabat, hoc nos clamamus adversus eos qui filios volentes Ecclesiae colligi nolunt: nec saltem post iudicium quod de ipso Pelagio in Palaestina factum est, corriguntur; de quo damnatus exisset, nisi obiecta sibi contra gratiam Dei, dicta quae obscurare non potuit, ipse damnasset.

Duodecim Pelagii enuntiata ab ipso anathematizata.

9. 32. Praeter illa enim quae, quo modo potuit, ausus est qualicumque ratione defendere, obiecta quaedam sunt, quae nisi remota omni tergiversatione anathematizasset, ipse anathematizatus exisset. Obiectum est enim eum dicere: "Quia Adam mortalem factum qui sive peccaret, sive non peccaret, moriturus esset: et quod peccatum eius ipsum solum laeserit, et non genus humanum: et quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praevaricationem: et quod neque per mortem vel per praevaricationem Adae omne genus humanum moriatur, neque per resurrectionem Christi omne genus humanum resurgat: et infantes, etiamsi non baptizentur, habere vitam aeternam: et divites baptizatos, nisi omnibus renuntient, si quid boni visi fuerint facere, non reputari illis, nec eos habere posse regnum Dei 115: et gratiam Dei atque adiutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse vel in lege atque doctrina: et Dei gratiam secundum merita nostra dari 116: et filios Dei non posse vocari, nisi omnino absque peccato fuerint effecti: et non esse liberum arbitrium, si Dei indiget auxilio; quoniam in propria voluntate habet unusquisque facere aliquid, vel non facere: et victoriam nostram non ex Dei adiutorio esse, sed ex libero arbitrio: et quod poenitentibus venia non detur secundum gratiam et misericordiam Dei, sed secundum meritum et laborem eorum qui per poenitentiam digni fuerint misericordia 117".

Sententiae duodecim erroribus pelagianis oppositae.

9. 33. Haec omnia Pelagius sic anathematizavit, quod satis Gesta ipsa testantur, ut nihil ad ea quoquo modo defendenda disputationis attulerit; unde fit consequens ut quisquis sequitur illius episcopalis auctoritatem iudicii, et ipsius Pelagii confessionem, haec tenere debeat, quae semper tenuit catholica Ecclesia: Adam, nisi peccasset, non fuisse moriturum: quod peccatum eius non ipsum solum laeserit, sed et genus humanum: et quod infantes nuper nati non sint in illo statu, in quo Adam fuit ante praevaricationem, ut ad ipsos pertineat etiam quod breviter ait Apostolus: Per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur 118. Unde fit ut infantes non baptizati, non solum regnum coelorum, verum etiam vitam aeternam habere non possint. Confiteatur etiam, divites baptizatos, etiamsi divitiis suis non careant, et sint tales quales ad Timotheum describit Apostolus dicens: Praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat omnia abundanter ad fruendum; divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 119, non eos regno Dei posse privari. Fateatur gratiam Dei et adiutorium etiam ad singulos actus dari; eamque non dari secundum merita nostra, ut vera sit gratia, id est gratis data per eius misericordiam qui dixit: Miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero 120. Fateatur filios Dei vocari posse illos qui quotidie dicunt: Dimitte nobis debita nostra 121: quod utique veraciter non dicerent, si essent omnimodo sine peccato. Fateatur esse liberum arbitrium, etiam si divino indiget adiutorio. Fateatur quando contra tentationes concupiscentiasque illicitas dimicamus, quamvis et illic habeamus propriam voluntatem, non tamen ex illa, sed ex adiutorio Dei nostram provenire victoriam. Non enim aliter verum erit quod Apostolus ait: Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei 122. Fateatur secundum gratiam et misericordiam Dei veniam poenitentibus dari, non secundum merita eorum; quandoquidem etiam ipsam poenitentiam donum Dei dixit Apostolus, ubi ait de quibusdam: Ne forte det illis Deus poenitentiam 123. Haec omnia simpliciter sine ullis fateatur ambagibus, si quis in auctoritatem catholicam et in ipsius Pelagii expressa ecclesiasticis Gestis verba consentit. Neque enim illa quae his sunt contraria, veraciter anathematizata esse credendum est, nisi haec quibus sunt contraria, fideli corde teneantur, et aperta confessione promantur.

Quam ambigue Pelagius de gratia loquatur.

10. 34. Nec in istis libris recentioribus, quos idem Pelagius post illud iudicium dicitur edidisse, quamvis adiutorio divinae gratiae consentire videatur, quid de hac re sentiat satis evidenter apparet. Aliquando enim ita paribus momentis potestatem voluntatis aequa lance perpendit, ut quantum ad peccandum, tantum etiam ad non peccandum valere definiat: quod si ita est, nullus locus adiutorio gratiae reservatur, sine qua nos dicimus ad non peccandum nihil voluntatis arbitrium valere. Aliquando autem quotidiano gratiae Dei muniri nos confitetur auxilio, quamvis habeamus ad non peccandum forte ac firmum liberum arbitrium: quod utique invalidum et infirmum debuit confiteri, donec sanentur omnes languores animae nostrae 124. Non enim pro infirmitate corporis precabatur, qui dicebat: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea 125: nam ut ostenderet pro anima se rogare, secutus adiunxit, et anima mea turbata est valde 126.

Pelagii germana sententia de gratia.

10. 35. Videtur ergo auxilium gratiae tamquam ex abundanti putare concedi, id est, ut etiamsi non concedatur, habeamus tamen ad non peccandum forte ac firmum liberum arbitrium. Quod ne existimemur de illo temere suspicari, et fortasse quis dicat sic eum sentire forte ac firmum ad non peccandum liberum arbitrium (quamvis sine Dei gratia id efficere atque adimplere non possit), sicut sanos oculos firmos dicimus ad videndum, quod tamen nullo modo facere possunt, si desit lucis auxilium; alio loco quid diceret, vel quid putaret ostendit, ubi ait: "Ideo Dei gratiam hominibus dari, ut quod facere per liberum iubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam" 127. Utique cum dicit, facilius, quid vult intellegi, nisi et gratia si desit, posse per liberum arbitrium, vel facile, vel etiam difficile quae divinitus iubentur impleri?

Divina testimonia contra Pelagii errores.

10. 36. Ubi est ergo: Quid est homo, nisi quod memor es eius128 Ubi postremo illa testimonia, quae Ierosolymitanae antistes Ecclesiae, sicut in eisdem Gestis legitur, ipsi Pelagio se dixisse commemorat, cum ad eum perlatum esset quod sine gratia Dei diceret absque peccato hominem esse posse 129? Haec sunt enim ab illo dicta tria testimonia valde magna contra huiusmodi impiam praesumptionem, quod Apostolus ait: Plus omnibus illis laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum 130; et: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 131; et: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt aedificantes eam 132. Quomodo ergo quod Deus iubet, sine adiutorio ipsius vel difficile impletur, cum si Dominus non aedificet, in vanum aedificans laborasse dicatur; neque scriptum sit: "Est quidem volentis, atque currentis, facilius autem miserentis est Dei", sed scriptum sit: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei; non quia nulla est hominis voluntas atque cursus, sed quia nihil potest, nisi ille misereatur: nec Apostolus dixerit: "Et ego", sed dixerit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum: non quia ipse nihil boni agebat, sed quia nihil ageret, si illa non adiuvaret? Quamquam illa possibilitas liberi arbitrii tam in bonum quam in malum ex aequa lancis perpensione nec huic facilitati locum relinquit, quam saltem videtur esse confessus dicendo: "Facilius possunt implere per gratiam", si enim bonum per gratiam facilius impletur, facillime autem sine gratia fit malum: profecto ista possibilitas non aequa lance perpenditur.

Naturam extollendo Pelagius crucem evacuat Christi.

11. 37. Sed quid plura? Non solum ad istos vitandos cauti esse debemus, verum etiam ad docendos vel monendos, si patiantur, pigrescere non debemus. Plus eis tamen sine dubitatione praestamus, si ut corrigantur oremus, ne cum tantis ingeniis vel pereant, vel alios perdant praesumptione damnabili: quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam 133; ignorantes, autem Dei iustitiam, id est iustitiam, quae ex Deo est, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiect 134. Quibus utique, quoniam christiani appellantur, magis observandum est quam Iudaeis, de quibus hoc dixit Apostolus, ne offendant in lapidem offensionis 135, velut argute defendendo naturam et liberum arbitrium, quemadmodum philosophi huius mundi, qui vehementer egerunt ut putarentur vel putarent sibi beatam vitam virtute propriae voluntatis efficere. Caveant ergo isti ne per sapientiam verbi evacuent crucem Christi 136, et hoc sit eis offendere in lapidem offensionis. Natura enim humana etiamsi in illa integritate in qua condita est permaneret, nullo modo seipsam Creatore suo non adiuvante servaret: cum igitur sine Dei gratia salutem non possit custodire quam accepit; quomodo sine Dei gratia potest reparare quam perdidit?

Pro Pelagianis orandum ut resipiscant.

11. 38. Non autem ideo pro istis non orare debemus, quia si non corriguntur, eorum imputandum est voluntati, qui nolunt credere etiam ad hoc ipsum sibi necessariam gratiam Salvatoris, quod putant consistere in solis viribus voluntatis Nam et illi quibus sunt isti in hac causa omnino simillimi, de quibus hoc dixit Apostolus, quod ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 137, profecto suae voluntatis vitio non credebant. Non enim ut essent infideles, cogebantur inviti; sed nolendo credere, infidelitatis crimine non carebant. Et tamen quia voluntas, ut ad vera credenda moveatur, non sibi sufficit, nisi per gratiam Deus opituletur, dicente ipso Domino cum de non credentibus loqueretur: Nemo venit ad me, nisi ei datum fuerit a Patre 138; propter hoc et Apostolus, quamvis eis instanter Evangelium praedicaret, parum tamen esse cernebat, nisi pro illis etiam oraret ut crederent: ait enim: Fratres, bona voluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum fit pro illis in salutem; et tunc adiunxit illa quae diximus: Testimonium enim illis perhibeo quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam 139, etc. Oremus ergo pro illis, sancte frater.

Gratia infirmos sanat, pigros excitat, volentes iuvat.

12. 39. Cernis quippe nobiscum quam malo errore teneantur. Fragrant enim epistolae tuae odore sincerissimo Christi, ubi germanissimus gratiae ipsius dilector et confessor appares. Sed quod diu tecum ex hac re loquendum putavimus, primo quia iucundissimum est, fecimus: quid enim debet esse iucundius, vel infirmis gratia qua sanantur, vel pigris gratia qua excitantur, vel volentibus gratia qua iuvantur? deinde, ut si quid nostra disputatione Deo adiuvante possemus, tua, non fides, sed fidei contra tales adminiculetur assertio, sicut nos quoque in hanc facultatem tuae Germanitatis litteris adiuvamur.

Paulini locus de hominis miseria.

12. 40. Quid enim uberius et veracissima confessione plenius, quam illud est in quadam epistola tua, ubi naturam nostram non mansisse, ut condita est, sed vitiatam esse per illum generis humani patrem, humiliter deplorasti dicens: "Pauper ego et dolens 140, qui adhuc terrenae imaginis squalore concretus sum, et plus de primo quam de secundo Adam carnis sensibus et terrenis actibus refero 141, quomodo tibi audebo me pingere, cum coelestis imaginem infitiari prober corruptione terrena? Utrinque me concludit pudor. Erubesco pingere quod sum; non audeo pingere quod non sum: odi quod sum; et non sum quod amo. Sed quid misero mihi proderit odisse iniquitatem, et amare virtutem 142; cum id potius agam quod odi, nec elaborem piger id potius agere quod amo? Ipse discors mei intestino bello distrahor, dum spiritus adversus carnem, caro adversus spiritum dimicat 143, et lex corporis lege peccati legem mentis impugnat 144. Infelix ego, qui in me venenatum inimicae arboris gustum nec crucis ligno digessi! 145 Durat enim mihi illud per Adam virus paternum, quo universitatem generis sui pater praevaricatus infecit" 146: et caetera quae de hac miseria multa connectis ingemiscendo, exspectans redemptionem corporis tui, et nondum re, sed spe salvum te esse cognoscens 147.

Discidium inter carnem et Spiritum ex originali peccato.

12. 41. Sed fortassis et tu alium in te transfigurasti, cum haec diceres, nec aliquas de carne concupiscente adversus spiritum, quamvis ei non consentias, molestias importunas pateris et odiosas: verumtamen et tu, et quisquis haec patitur, et gratiam Christi per quam de corpore mortis huius liberetur 148 exspectat, nondum quidem evidenter in seipso, sed in illo homine latenter ibi erat, quando cibus vetitus tangebatur, et concipiebatur longe lateque per cunctos itura perditio, nisi alio per Virginem tramite venisset, qui non perierat quaerere et salvum facere, quod perierat 149. De orando autem, et gemitibus flagitando proficiendi ac recte vivendi adiutorio, quae tua non fervet epistola? quid est tui quantumcumque sermonis, ubi non sit sparsum gemebunda pietate quod in oratione dicimus: Ne nos inferas in tentationem 150. Invicem itaque nos et consolemur in his omnibus, et exhortemur, et quantum dat Dominus adiuvemus. Quae autem, et de quibus audierimus quae multum dolemus et facile credere nolumus; audiet a communi amico Sanctitas tua, quo in Dei misericordia cum salute remeante speramus nos de omnibus fieri posse certissimos.

DE SUBSEQUENTE EPISTOLA

(Ex Retract. 2, 49)

De praesentia Dei scripsi librum, ubi nostra intentio contra haeresim Pelagianam maxime vigilat, non expresse nominatam: sed in eo etiam de praesentia naturae, quem Deum verum et summum dicimus, et de templo eius operose ac subtiliter disputatur. Hic liber sic incipit: Fateor me, frater dilectissime Dardane.