EPISTOLA 185

DE CORRECTIONE DONATISTARUM LIBER

Scripta versus a. 417.

A. Bonifacio, Africae tribuno (postea comiti, ut ex Ep. 220) commonstrans nil commune cum Ariana habere Donatistarum haeresim (nn. 1-3), ortam praetextu electionis Caeciliani, Carthaginiensis episcopi (nn. 4-5); inepte legum persecutionem queri Donatistas, qui primi Caecilianum persecuti sint, idcirco martyres dici non posse (nn. 6-11); salubres vero fuisse leges contra Donatistas latas quae eorum plurimos ad Ecclesiam revocaverint (nn. 12-14); Donatistarum atrocissima facinora, etiam occasione Maximianistarum discidii patrata, legum coercitione reprimenda esse (nn. 15-18); magistratuum esse veram religionem tutari Catholicorumque incolumitatem vi quoque adhibita (nn. 19-24) se autem mutasse priorem sententiam consideratis efferatis Donatistarum delictis (in quibus Maximiani, catholici episcopi, horrenda recolitur caedes), exemplo Pauli Apostoli atque imperatorum legum contra haereticos utilitate (nn. 25-34); ad quos Ecclesiae bona pertineant et quo sensu accipienda sit iustitia vel iustificatio quod attinet ad singula Christi membra atque ad totum eius corpus (nn. 35-42); quanta sollicitudine haereticos Ecclesia revocet et ad se revertentes amplectatur (nn. 43-47); peccatum in Spiritum Sanctum obstinata gratiae reiciendae voluntate contineri docet (nn. 48-51).

AUGUSTINUS BONIFACIO

Quid intersit inter Arianorum ac Donatistarum errorem.

1. 1. Laudo, et gratulor, et admiror, fili dilectissime Bonifaci, quod inter curas bellorum et armorum, vehementer desideras ea nosse quae Dei sunt. Vere hinc te apparet etiam de ipsa virtute militari, fidei servire quam habes in Christo. Ut ergo breviter insinuem Dilectioni tuae, inter Arianorum et Donatistarum quid intersit errorem; Ariani Patris, et Filii, et Spiritus sancti diversas substantias esse dicunt: Donatistae autem non hoc dicunt, sed unam Trinitatis substantiam confitentur. Et si aliqui ipsorum minorem Filium esse dixerunt quam Pater est; eiusdem tamen substantiae non negarunt: plurimi vero in eis hoc se dicunt omnino credere de Patre et Filio et Spiritu sancto, quod catholica credit Ecclesia. Nec ipsa cum illis vertitur quaestio; sed de sola communione infeliciter litigant, et contra unitatem Christi rebelles inimicitias perversitate sui erroris exercent. Aliquando autem, sicut audivimus, nonnulli ex ipsis volentes sibi Gothos conciliare, quando eos vident aliquid posse, dicunt hoc se credere quod et illi credunt. Sed maiorum suorum auctoritate convincuntur; quia nec Donatus ipse sic credidisse asseritur, de cuius parte se esse gloriantur.

Cur haereses et scandala praedicta sint futura.

1. 2. Non te autem ista conturbent, fili dilectissime. Haereses enim et scandala futura praedicta sunt, ut inter inimicos erudiamur; ac sic et fides et dilectio nostra possit esse probatior: fides utique, ne ab eis decipiamur; dilectio autem, ut etiam ipsis corrigendis, quantum possumus, consulamus; non solum instantes ne infirmis noceant, atque ut ab errore nefario liberentur, sed etiam orantes pro eis, ut aperiat Dominus illis sensum, et intellegant Scripturas 1. Quia in sanctis Libris ubi manifestatur Dominus Christus, ibi et eius Ecclesia declaratur: isti autem mirabili caecitate, cum ipsum Christum praeter Scripturas nesciant, eius tamen Ecclesiam non divinarum Litterarum auctoritate cognoscunt, sed humanarum calumniarum vanitate confingunt.

Scripturae sacrae Ecclesiam declarant sic ut Christum Deum.

1. 3. Agnoscunt nobiscum Christum in eo quod legitur: Foderunt manus meas et pedes meos; dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem 2: et nolunt agnoscere Ecclesiam in eo quod post paululum sequitur: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae; et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium: quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium 3. Agnoscunt nobiscum Christum in eo quod legitur: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: et nolunt agnoscere Ecclesiam in eo quod sequitur: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 4. Agnoscunt nobiscum Christum in eo quod ipse Dominus in Evangelio loquitur: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: et nolunt agnoscere Ecclesiam in eo quod sequitur, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 5. Et innumerabilia sunt testimonia Librorum sanctorum, quae in hunc librum coarctare non debui. In quibus sicut apparet Dominus Christus, sive secundum divinitatem qua aequalem Patri, quae in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 6; sive secundum susceptae carnis humilitatem, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 7: sic apparet etiam eius Ecclesia, non in sola Africa, sicut isti impudentissima vanitate delirant, sed toto orbe terrarum diffusa.

Ut Caecilianus culpabilis fuerit, tamen Donatistarum schisma inexcusabile.

1. 4. Testimoniis enim divinis lites suas praeferunt, quia in causa Caeciliani quondam Ecclesiae Carthaginensis episcopi, cui crimina obiecerunt quae nec potuerunt probare nec possunt, se ab Ecclesia catholica, hoc est, ab unitate omnium gentium, diviserunt. Quamvis et si vera essent quae ab eis obiecta sunt Caeciliano, et nobis possent aliquando monstrari, ipsum iam mortuum anathematizaremus: sed tamen Ecclesiam Christi, quae non litigiosis opinionibus fingitur, sed divinis attestationibus comprobatur, propter quemlibet hominem relinquere non debemus; quia bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine 8. Neque enim, quod sine iniuria innocentiae illius dixerim, si peccavit Caecilianus, ideo haereditatem suam perdidit Christus. Facile est homini, seu vera, seu falsa de altero homine credere; sed sceleratae impudentiae est, propter crimina hominis, quae orbi terrarum non possis ostendere, communionem orbis terrarum velle damnare.

Inconcussa Dei testimonia pro Ecclesia catholica.

1. 5. Utrum Caecilianus a traditoribus divinorum Codicum fuerit ordinatus, nescio; non vidi, ab inimicis eius audivi: non mihi de Lege Dei, non de praeconio Prophetarum, non de sanctitate Psalmorum, non de Apostolo Christi, non de Christi eloquio recitatur. Ecclesiam vero toto terrarum orbe diffusam, cui non communicat pars Donati, universarum Scripturarum testimonia consona voce proclamant. In semine tuo benedicentur omnes gentes 9, Lex Dei dixit. Ab ortu solis usque ad occasum, sacrificium mundum offertur nomini meo; quoniam glorificatum est nomen meum in gentibus 10, per Prophetam Dominus dixit. Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum 11, per Psalmum Dominus dixit: Fructificans et crescens in universo mundo 12, per Apostolum Dominus dixit. Eritis mihi testes in Ierusalem, et in tota Iudaea, et in Samaria, et usque in fines terrae 13, Filius Dei ore suo dixit. Caecilianus Ecclesiae Carthaginensis episcopus humanis litibus accusatur: Ecclesia Christi in omnibus gentibus constituta, divinis vocibus commendatur. Ipsa pietas, veritas, caritas, nos non permittit contra Caecilianum eorum hominum accipere testimonium, quos in Ecclesia non videmus cui Deus perhibet testimonium: qui enim divina testimonia non sequuntur, pondus humani testimonii perdiderunt.

Donatistae primi Caecilianum iudicio persecuti sunt.

2. 6. Addo quod Caeciliani causam, ipsi ad imperatoris Constantini iudicium accusando miserunt; imo vero ipsum Caecilianum post episcopalia iudicia, ubi eum opprimere non potuerunt, ad supradicti imperatoris examen, pertinacissimis persecutoribus perduxerunt. Et quod in nobis modo reprehendunt, ut decipiant imperitos, dicentes non debere christianos contra inimicos Christi aliquid a christianis imperatoribus postulare, ipsi priores fecerunt. Quod etiam in collatione quam simul apud Carthaginem habuimus, negare non ausi sunt: imo et gloriari ausi sunt quod apud Imperatorem maiores eorum criminaliter Caecilianum fuerint insecuti; insuper addentes mendacium, quod eum illic vicerint fecerintque damnari. Quomodo ergo ipsi non sunt persecutores, qui cum accusando persecuti sint Caecilianum, et ab eo fuerint superati, falsam sibi gloriam impudentissimo mendacio arrogare voluerunt; non solum culpam non putantes, verum etiam pro sua laude iactantes, si probarent Caecilianum maioribus suis accusantibus fuisse damnatum? Quemadmodum autem in ipsa collatione modis omnibus victi sint, quoniam valde prolixa sunt Gesta, et tibi aliis rebus Romanae paci necessariis occupato, multum est ut legantur, Breviarium eorum tibi legi forsitan poterit, quod credo habere fratrem et coepiscopum meum Optatum; aut si non habet, potest facillime accipere de Ecclesia Sitifensi: quando quidem etiam liber iste iam sua prolixitate curis tuis forsitan onerosus est.

Leges in Donatistas latae magis pro eis quam contra.

2. 7. Hoc enim contigit Donatistis, quod accusatoribus sancti Danielis. Sicut enim in illos leones 14, sic in istos conversae sunt leges quibus innocentem opprimere voluerunt; nisi quod propter misericordiam Christi, magis pro eis sunt istae leges, quae illis videntur adversae: quoniam multi per illas correcti sunt, et quotidie corriguntur; et se esse correctos, atque ab illa furiosa pernicie liberatos gratias agunt. Et qui oderant diligunt, molestasque sibi fuisse saluberrimas leges, quantum in insania detestabantur, tantum recepta sanitate gratulantur; et in residuos, cum quibus fuerant perituri, iam simili dilectione nobiscum, ut pariter instemus ne illi pereant, excitantur. Molestus est enim et medicus furenti phrenetico, et pater indisciplinato filio; ille ligando, iste caedendo; sed ambo diligendo. Si autem illos neglegant, et perire permittant, ista potius mansuetudo falsa crudelis est. Si enim equus et mulus, quibus non est intellectus 15, morsibus et calcibus resistunt hominibus a quibus eorum curanda vulnera contrectantur; et cum inter dentes eorum et calces saepe homines periclitentur, et aliquando vexentur, non tamen eos deserunt, donec per dolores et molestias medicinales revocent ad salutem: quanto magis homo ab homine, et frater a fratre, ne in aeternum pereat, non est deserendus, qui correctus intellegere potest quantum sibi praestabatur beneficium, quando se persecutionem perpeti querebatur!

Civilium potestatum esse veram tueri religionem.

2. 8. Sicut ergo Apostolus dicit: Infatigabiles, cum tempus habemus, operemur bonum ad omnes 16: qui possunt, catholicorum praedicatorum sermonibus; qui possunt, catholicorum principum legibus; partim per eos qui divinis admonitionibus, partim per eos qui iussis imperialibus parent, omnes ad salutem vocentur, omnes a pernicie revocentur. Quia et imperatores quando pro falsitate contra veritatem constituunt malas leges, probantur bene credentes, et coronantur perseverantes: quando autem pro veritate contra falsitatem constituunt bonas leges, terrentur saevientes, et corriguntur intellegentes. Quicumque ergo legibus imperatorum, quae contra veritatem Dei feruntur, obtemperare non vult, acquirit grande praemium: quicumque autem legibus imperatorum, quae pro Dei veritate feruntur, obtemperare non vult, acquirit grande supplicium. Nam et temporibus Prophetarum omnes reges qui in populo Dei non prohibuerunt nec everterunt quae contra Dei praecepta fuerant instituta, culpantur; et qui prohibuerunt et everterunt, super aliorum merita laudantur. Et rex Nabuchodonosor, cum servus esset idolorum, constituit sacrilegam legem ut simulacrum adoraretur; sed eius impiae constitutioni qui obedire noluerunt, pie fideliterque fecerunt: idem tamen rex, divino correctus miraculo, piam et laudabilem legem pro veritate constituit, ut quicumque diceret blasphemiam in Deum verum Sidrac, Misac, et Abdenago, cum domo sua penitus interiret 17. Hanc legem si qui contempserunt, et id quod fuerat constitutum merito perpessi sunt, debuerunt dicere quod isti dicunt, se iustos esse, quia ex lege regis persecutionem patiebantur: quod utique dicerent, si ita insanirent, sicuti isti insaniunt qui dividunt membra Christi, et exsufflant Sacramenta Christi, et de persecutione gloriantur; quia prohibentur ista facere legibus imperatorum, quas constituerunt pro unitate Christi; et iactant fallaciter innocentiam suam, et quam non possunt a Domino accipere, ab hominibus quaerunt martyrum gloriam.

Qui iure Christi martyres appellari possint.

2. 9. Veri autem martyres illi sunt, de quibus Dominus ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam 18. Non ergo qui propter iniquitatem, et propter christianae unitatis impiam divisionem, sed qui propter iustitiam persecutionem patiuntur, hi martyres veri sunt. Nam et Agar passa est persecutionem a Sara 19; et illa erat sancta quae faciebat, illa iniqua quae patiebatur. Numquid huic persecutioni quam passa est Agar, comparandus est sanctus David quem persecutus est iniquus Saul 20? Valde utique distat, non quia patiebatur, sed quia propter iustitiam patiebatur. Et ipse Dominus cum latronibus crucifixus est 21: sed quos passio iungebat, causa separabat. Ideo in Psalmo vox illa intellegenda est verorum martyrum, volentium se discerni a martyribus falsis: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 22: non dixit: "Discerne poenam meam"; sed: Discerne causam meam. Potest enim esse impiorum similis poena, sed dissimilis est martyrum causa; quorum et illa vox est: Iniuste persecuti sunt me, adiuva me 23: ideo se dignum existimavit qui adiuvaretur iuste, quia illi persequebantur iniuste; nam si iuste illi persequerentur, non fuerat adiuvandus, sed corrigendus.

Si quis persecutionem patitur non hoc ipso est iustus.

2. 10. Si autem putant, quod nemo possit iuste aliquem persequi, sicut in collatione dixerunt, illam esse veram Ecclesiam quae persecutionem patitur 24, non quae facit; omitto dicere quod superius commemoravi, quia si ita est ut dicunt: Caecilianus ad veram Ecclesiam pertinebat, quando eum maiores illorum usque ad Imperatoris iudicium accusando persequebantur. Nos enim dicimus ideo illum ad veram Ecclesiam pertinuisse, non quia persecutionem patiebatur, sed quia propter iustitiam patiebatur; illos autem ideo fuisse abalienatos ab Ecclesia, non quia persequebantur, sed quia iniuste persequebantur: nos itaque hoc dicimus. Illi vero si non quaerunt causas quare quisque faciat persecutionem, vel quare patiatur, sed hoc putant esse signum veri Christiani, si persecutionem non faciat, sed patiatur; sine dubio Caecilianum in ea definitione constituunt, qui non faciebat, sed patiebatur: maiores autem suos ab ea definitione foras mittunt, qui faciebant, non patiebantur.

Quae sit iusta quae iniusta persecutio.

2. 11. Sed hoc, ut dixi, omitto; illud dico: si Ecclesia vera ipsa est quae persecutionem patitur, non quae facit; quaerant ab Apostolo quam Ecclesiam significabat Sara, quando persecutionem faciebat ancillae. Liberam quippe matrem nostram, coelestem Ierusalem, id est veram Dei Ecclesiam, in illa muliere dicit fuisse figuratam, quae affligebat ancillam 25. Si autem melius discutiamus, magis illa persequebatur Saram superbiendo, quam illam Sara coercendo: illa enim dominae faciebat iniuriam, ista imponebat superbae disciplinam. Deinde quaero, si boni et sancti nemini faciunt persecutionem, sed tantummodo patiuntur, cuius putant esse in Psalmo vocem, ubi legitur: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant 26. Si ergo verum dicere vel agnoscere volumus, est persecutio iniusta, quam faciunt impii Ecclesiae Christi; et est iusta persecutio, quam faciunt impiis Ecclesiae Christi. Ista itaque beata est quae persecutionem patitur propter iustitiam 27; illi vero miseri qui persecutionem patiuntur propter iniustitiam. Proinde ista persequitur diligendo, illi saeviendo; ista ut corrigat, illi ut evertant; ista ut revocet ab errore, illi ut praecipitent in errorem: denique ista persequitur inimicos et comprehendit, donec deficiant in vanitate, ut in veritate proficiant; illi autem retribuentes mala pro bonis 28, quia eis consulimus ad aeternam salutem, etiam temporalem nobis conantur auferre, sic amantes homicidia, ut in seipsis ea perficiant, quando in aliis perpetrare non possunt. Sicut enim caritas laborat Ecclesiae sic eos ab illa perditione liberare, ut eorum nemo moriatur; sic eorum laborat furor aut nos occidere, ut suae crudelitatis pascant libidinem, aut etiam seipsos, ne perdidisse videantur occidendorum hominum potestatem.

Sceleratus Donatistarum furor.

3. 12. Qui autem nesciunt consuetudinem illorum, putant eos modo seipsos occidere, quando ab eorum insanissima dominatione, per occasionem legum istarum quae pro unitate sunt constitutae, tanti populi liberantur. Qui autem sciunt et ante ipsas leges quid facere soleant, non eorum mirantur mortes, sed recordantur mores; maxime quando adhuc cultus fuerat idolorum, ad Paganorum celeberrimas solemnitates ingentia turbarum agmina veniebant, non ut idola frangerent, sed ut interficerentur a cultoribus idolorum. Nam illud si accepta legitima potestate facere vellent, si quid eis accidisset, possent habere qualemcumque umbram nominis martyrum; sed ad hoc solum veniebant, ut integris idolis ipsi perimerentur: nam singuli quique valentissimi iuvenes cultores idolorum, quis quot occideret ipsis idolis vovere consueverant. Quidam etiam se trucidandos armatis viatoribus ingerebant, percussuros eos se, nisi ab eis perimerentur, terribiliter comminantes. Nonnumquam et a iudicibus transeuntibus extorquebant violenter, ut a carnificibus vel ab officio ferirentur. Unde quidam illos sic illusisse perhibetur, ut eos tamquam percutiendos ligari et dimitti iuberet, atque ita eorum impetum incruentus et illaesus evaderet. Iamvero per abrupta praecipitia, per aquas et flammas occidere seipsos, quotidianus illis ludus fuit. Haec enim eos tria mortis genera diabolus docuit, ut mori volentes, quando non inveniebant quem terrerent, ut eius gladio ferirentur, per saxa se mitterent, aut ignibus gurgitibusque donarent. Quis autem illos haec docuisse credendus est, possidens cor eorum 29, nisi ille qui et Salvatori nostro, ut se de pinna templi praecipitaret, tamquam de Lege suggessit 30? Cuius suggestionem a se utique prohiberent, si magistrum Christum in corde portarent 31. Sed quia in se diabolo potius dederunt locum, aut sic pereunt quemadmodum grex ille porcorum, quem de monte in mare turba daemonum deiecit 32; aut illis mortibus erepti, et pio matris Catholicae gremio collecti, ita liberantur, quemadmodum est a Domino liberatus, quem pater eius a daemonio sanandum obtulit, dicens quod aliquando cadere in aquam, aliquando in ignem soleret 33.

Quam salubres leges contra schisma latae.

3. 13. Unde magna in eos fit misericordia, cum etiam per istas imperatorum leges, ab illa secta, ubi per doctrinas daemoniorum mendaciloquorum mala ista didicerunt, prius eripiuntur inviti, ut in Catholica postea bonis praeceptis et moribus sanentur assueti. Nam multi eorum quorum iam in unitate Christi, pium fidei fervorem caritatemque miramur, cum magna laetitia Deo gratias agunt quod illo errore caruerunt, ubi mala ista bona putaverunt: quas gratias modo volentes non agerent, nisi prius etiam nolentes ab illa nefaria societate discederent. Quid de illis dicamus, qui nobis quotidie confitentur quod iam olim volebant esse catholici; sed inter eos habitabant, inter quos id quod volebant esse non poterant per infirmitatem timoris, ubi si unum verbum pro Catholica dicerent, et ipsi et domus eorum funditus everterentur? Quis est tam demens, qui neget istis debuisse per iussa imperialia subveniri, ut de tanto eruerentur malo, dum illi quos timebant timere coguntur, et eodem timore aut etiam ipsi corriguntur, aut certe cum se correctos esse confingunt, correctis parcunt, a quibus antea timebantur?

Ecclesia quos potest servat non autem sponte pereuntes.

3. 14. Si autem seipsos occidere voluerint, ne illi qui liberandi sunt liberentur, et eo modo liberantium terrere pietatem, ut dum timetur ne quidam perditi pereant, non eruantur perditioni, qui vel iam nolebant perire, vel coerciti poterant non perire; quid hic agit caritas christiana, praesertim cum illi qui suas mortes voluntarias et furiosas minantur, in populorum liberandorum comparatione perpauci sint? Quid agit ergo fraterna dilectio? utrum dum paucis transitorios ignes metuit caminorum, dimittit omnes aeternis ignibus gehennarum; et tam multos vel iam volentes, vel postea non valentes per catholicam pacem ad vitam venire perpetuam, relinquit in interitum sempiternum, cavendo ne quidam voluntario moriantur interitu, qui vivunt ad impedimentum salutis aliorum, quos non permittunt secundum Christi doctrinam vivere, ut eos doceant quocumque tempore secundum consuetudinem doctrinae diabolicae ad eas, quae in illis modo timentur, mortes voluntarias festinare? an potius conservat quos potest, etsi sponte pereant quos conservare non potest? Ut enim omnes vivant, ardenter exoptat; sed omnes ne pereant, plus laborat. Gratias autem Domino, quod et apud nos, non quidem in omnibus, sed valde in pluribus locis, et per alias Africae partes, sine ullis istorum insanorum mortibus, pax catholica cucurrit, et currit. Ibi autem illa funesta contingunt, ubi est tam furiosum et inutile hominum genus, qui et aliis temporibus eadem facere consueverunt.

Predictorum Donatistarum plurima scelera.

4. 15. Et prius quidem quam istae leges a catholicis imperatoribus mitterentur, pacis atque unitatis Christi paulatim doctrina crescebat, et in eam quisque sicut discebat, et volebat, et poterat, ex ipsa parte transibat; cum tamen apud illos perditorum hominum dementissimi greges in diversis causis quietem innocentium perturbarent. Quis non dominus servum suum timere compulsus est, si ad illorum patrocinium confugisset? quis eversori minari saltem audebat? aut auctori? Quis consumptorem apothecarum, quis quemlibet poterat exigere debitorem, auxilium eorum defensionemque poscentem? Timore fustium et incendiorum mortisque praesentis, pessimorum servorum, ut liberi abscederent, tabulae frangebantur. Extorta debitoribus chirographa reddebantur. Quicumque dura illorum verba contempserant, durioribus verberibus, quod iubebant, facere cogebantur. Innocentium qui eos offenderant, domus aut deponebantur ad solum, aut ignibus cremabantur. Quidam patresfamilias honesto loco nati, et generoso cultu educati, vix vivi post eorum caedes ablati sunt, vel vincti ad molam, et eam in gyrum ducere, tamquam iumenta contemptibilia, verbere adacti sunt. Quod enim de legibus auxilium a civilibus potestatibus adversus eos aliquid valuit? quis in praesentia eorum officialis anhelavit? quis, quod illi noluissent, exactor exegit? quis eos qui eorum caedibus exstincti sunt, vindicare tentavit, nisi quod propria de illis poenas poscebat insania, cum alii provocandis in se gladiis hominum, quos, ut ab eis ferirentur, morte terrebant, alii per varia praecipitia, alii per aquas, alii per ignes se in mortes voluntarias usquequaque mittebant, et animas ferales a se sibi illatis suppliciis proiciebant?

Quam multos Donatistarum saevitiae deterruerint ne ad Catholicam redirent.

4. 16. Horrebant ista plurimi in ipsa superstitione haeretica constituti; et cum innocentiae suae sufficere arbitrarentur quod sibi talia displicerent, dicebatur eis a catholicis: "Si innocentiam vestram mala ista non polluunt, quomodo dicitis orbem christianum vel falsis, vel certe ignotis Caeciliani peccatis esse pollutum? quomodo vos nefario scelere, ab unitate catholica, tamquam ab area dominica separatis, quae usque ad tempus ventilationis necesse est ut habeat et frumentum in horreo recondendum, et paleam ignibus consumendam?" 34 Atque ita quibusdam ratio reddebatur, ut aliqui ad unitatem catholicam, etiam inimicitias perditorum parati sustinere, transirent; sed plures, quamvis id vellent, eos tamen homines, quibus tanta fuerat licentia saeviendi, inimicos facere non audebant: nonnulli quippe illos, cum ad nos transissent, crudelissimos passi sunt.

Maximianistarum discidium quomodo ortum.

4. 17. Accidit etiam ut apud Carthaginem quemdam diaconum suum, nomine Maximianum, contra episcopum suum superbientem, quidam episcoporum eiusdem partis, facto schismate et in plebe Carthaginis divisa parte Donati ordinarent episcopum contra episcopum. Quod cum eorum pluribus displiceret, eumdem Maximianum cum aliis duodecim qui eius ordinationi praesentes adfuerunt, damnaverunt, caeteris autem ad eamdem societatem schismatis pertinentibus, die constituto, facultatem redeundi dederunt. Sed postea ex ipsis duodecim quosdam, et ex illis quibus dilatio data fuerat, post diem positum redeuntes, propter pacem suam in suis honoribus susceperunt; et quoscumque extra ipsorum communionem damnati baptizaverant, rebaptizare non ausi sunt. Coepit hoc eorum factum contra illos pro Catholica multum valere, ut ora eorum penitus clauderentur. Quae res cum (sicut oportebat) ad sanandos ab schismate animos hominum spargeretur instantius, et quaquaversum poterat, catholicorum sermonibus ac disputationibus monstraretur eos pro pace Donati et damnatos suos in honorem suum integrum suscepisse, et baptismum quem damnati vel etiam dilati, foris ab Ecclesia eorum dederant, non ausos fuisse rescindere; et orbi terrarum contra pacem Christi contaminationem, nescio quorum, obiicere peccatorum, et evacuare baptismum in illis quoque Ecclesiis datum, unde in Africam venit ipsum Evangelium: plurimi confundebantur, et manifesta veritate erubescentes corrigebantur, solito crebrius, et multo magis ubicumque ab eorum saevitia respirabat aliquanta libertas.

Cur praesidium a magistratibus petitum sit.

4. 18. Tum vero illi sic exarserunt, et tantis sunt odiorum stimulis incitati, ut contra eorum insidias atque violentias et apertissima latrocinia, vix ullae nostrae communionis Ecclesiae possent esse securae, vix ulla via tuta qua iter agerent quicumque adversus eorum rabiem pacem catholicam praedicarent, eorumque dementiam perspicua veritate convincerent. Usque adeo prorsus non solum laicis, vel quibuslibet clericis, sed ipsis quoque episcopis catholicis quodammodo proponebatur dura conditio. Aut enim tacenda erat veritas, aut eorum immanitas perferenda. Sed si veritas taceretur, non solum nemo fuerat eius silentio liberandus, sed multi etiam illorum seductione perdendi: si autem veritatis praedicatione furor eorum ad saeviendum provocaretur, aliquibus liberatis nostrisque firmatis, rursus a sequenda veritate formido impediret infirmos. Cum igitur his angustiis affligeretur Ecclesia, quisquis existimat omnia potius sustinenda, quam Dei auxilium, ut per christianos imperatores ferretur, fuisse poscendum, parum attendit non bonam de hac neglegentia reddi potuisse rationem.

Quomodo magistratus Deo servire debeant.

5. 19. Quod enim dicunt qui contra suas impietates leges iustas institui nolunt, non petiisse a regibus terrae Apostolos talia, non considerant aliud fuisse tunc tempus, et omnia suis temporibus agi. Quis enim tunc in Christum crediderat imperator, qui ei pro pietate contra impietatem leges ferendo serviret, quando adhuc illud propheticum complebatur: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius 35: nondum autem agebatur, quod paulo post in eodem psalmo dicitur: Et nunc reges intellegite; erudimini qui iudicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore 36. Quomodo ergo reges Domino serviunt in timore, nisi ea quae contra iussa Domini fiunt, religiosa severitate prohibendo atque plectendo? Aliter enim servit, quia homo est; aliter, quia etiam rex est: quia homo est enim ei servit vivendo fideliter; quia vero etiam rex est, servit leges iusta praecipientes et contraria prohibentes convenienti vigore sanciendo. Sicut servivit Ezechias, lucos et templa idolorum, et illa excelsa quae contra praecepta Dei fuerant constructa destruendo 37: sicut servivit Iosias, talia et ipse faciendo 38: sicut servivit rex Ninivitarum, universam civitatem ad placandum Dominum compellendo 39: sicut servivit Darius, idolum frangendum in potestatem Danieli dando, et inimicos eius leonibus ingerendo 40: sicut servivit Nabuchodonosor, de quo iam diximus, omnes in regno suo positos a blasphemando Deo lege terribili prohibendo 41. In hoc ergo serviunt Domino reges, in quantum sunt reges, cum ea faciunt ad serviendum illi, quae non possunt facere nisi reges.

Christianis magistratibus impietates coercendae.

5. 20. Cum itaque nondum reges Domino servirent temporibus Apostolorum, sed adhuc meditarentur inania adversus Dominum et adversus Christum eius, ut Prophetarum praedicta omnia complerentur, non utique tunc possent impietates legibus prohiberi, sed potius exerceri. Sic enim ordo temporum volvebatur, ut et Iudaei occiderent praedicatores Christi, putantes se officium Deo facere, sicut praedixerat Christus 42, et Gentes fremerent adversus Christianos, et omnes patientia martyrum vinceret. Postea vero quam coepit impleri quod scriptum est: Et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi 43; quis mente sobrius regibus dicat: "Nolite curare in regno vestro a quo teneatur vel oppugnetur Ecclesia Domini vestri; non ad vos pertineat, in regno vestro quis velit esse sive religiosus, sive sacrilegus": quibus dici non potest: "Non ad vos pertineat, in regno vestro quis velit pudicus esse, quis impudicus"? Cur enim cum datum sit divinitus homini liberum arbitrium, adulteria legibus puniantur, et sacrilegia permittantur? An fidem non servare levius est animam Deo, quam feminam viro? aut si ea quae non contemptu, sed ignorantia religionis committuntur, mitius vindicanda, numquid ideo neglegenda sunt?

Meliores dirigit amor sed plures corrigit timor.

6. 21. Melius essa quidem quis dubitaverit? ad Deum colendum doctrina homines duci, quam poenae timore vel dolore compelli: sed non quia isti meliores sunt, ideo illi qui tales non sunt, neglegendi sunt. Multis enim profuit (quod experimentis probavimus et probamus) prius timore vel dolore cogi, ut postea possent doceri, aut quod iam verbis didicerant, opere sectari. Proponunt nobis quidam sententiam cuiusdam saecularis auctoris, qui dixit:

Pudore et liberalitate liberos

Retinere, satius esse credo, quam metu 44.

Hoc quidem verum est; sed sicut meliores sunt quos dirigit amor, ita plures sunt quos corrigit timor. Nam ut de ipso auctore istis respondeatur, apud illum etiam legunt:

Tu nisi malo coactus, recte facere nescis 45.

Porro autem Scriptura divina, et propter illos meliores dixit: Timor non est in caritate; sed perfecta caritas foras mittit timorem 46; et propter hos inferiores, qui plures sunt, ait: Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obediet 47. Cum dixit, verbis eum non emendari, non eum iussit deseri, sed tacite admonuit unde debeat emendari: alioquin non diceret: Verbis non emendabitur; sed tantummodo diceret: "Non emendabitur". Alio quippe loco dicit non solum servum, sed etiam filium indisciplinatum plagis esse coercendum; et magno fructu: nam: Tu quidem, inquit, percutis eum virga; animam vero eius liberabis a morte 48; et alibi dicit: Qui parcit baculo, odit filium suum 49. Da enim qui recta fide veroque intellectu, totis animae suae viribus dicat: Sitivit anima mea ad Deum vivum; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei50 et huic tali, non solum temporalium poenarum, vel imperialium legum, sed nec gehennarum timor est necessarius, cui tam desiderabile bonum est adhaerere Deo 51, ut non solum ab illa felicitate alienari, tamquam magnum supplicium perhorrescat, verum etiam differri moleste ferat. Sed tamen antequam dicant boni filii: Concupiscentiam habemus dissolvi, et esse cum Christo 52; multi prius, tamquam mali servi et quodammodo improbi fugitivi, ad Dominum suum temporalium flagellorum verbere revocantur.

Paulus voce et potestate prostratus.

6. 22. Quis enim nos potest amplius amare quam Christus, qui animam suam posuit pro ovibus suis 53? Et tamen cum Petrum et alios Apostolos solo verbo vocasset, Paulum prius Saulum, Ecclesiae suae postea magnum aedificatorem, sed horrendum antea vastatorem, non solum voce compescuit, verum etiam potestate prostravit, atque ut infidelitatis tenebris saevientem ad desiderandum lumen cordis urgeret prius corporis caecitate percussit 54. Si poena illa non esset, non ab ea postmodum sanaretur: et quando apertis oculis nihil videbat, si eos salvos haberet, non ad impositionem manus Ananiae, ut eorum aperiretur obtutus, tamquam squamas, quibus clausus fuerat, inde cecidisse Scriptura narraret 55. Ubi est quod isti clamare consueverunt: "Liberum est credere, vel non credere? cui vim Christus intulit? quem coegit?". Ecce habent Paulum apostolum; agnoscant in eo prius cogentem Christum, et postea docentem prius ferientem, et postea consolantem. Mirum est autem quomodo ille qui poena corporis ad Evangelium coactus intravit, plus illis omnibus qui solo verbo vocati sunt, in Evangelio laboravit 56; et quem maior timor compulit ad caritatem, eius perfecta caritas foras misit timorem 57.

Ius esse Ecclesiae oves ad dominicus ovile revocare.

6. 23. Cur ergo non cogeret Ecclesia perditos filios ut redirent, si perditi filii coegerunt alios ut perirent? Quamvis etiam illos quos non coegerunt, sed tantummodo seduxerunt, si per terribiles sed salubres leges in eius gremium revocentur 58, blandius pia mater amplectitur, et de illis multo amplius quam de his quos numquam perdiderat, gratulatur. Annon pertinet ad diligentiam pastoralem, etiam illas oves quae non violenter ereptae, sed blande leniterque seductae, a grege aberraverint, et ab alienis coeperint possideri, inventas ad ovile dominicum, si resistere voluerint, flagellorum terroribus, vel etiam doloribus revocare: praesertim quoniam si apud fugitivos servos et praedones fecunditate multiplicentur, plus habet iuris quod in eis dominicus character agnoscitur; qui in eis quos suscipimus, nec tamen rebaptizamus, minime violatur? Sic enim error corrigendus est ovis, ut non in ea corrumpatur signaculum Redemptoris. Neque enim, si quisquam regio charactere a signato desertore signetur, et accipiant indulgentiam, atque ille redeat ad militiam, ille autem esse in militia, in qua nondum erat, incipiat; in aliquo eorum character ille rescinditur. An non potius in ambobus agnoscitur, et honore debito, quoniam regius est, approbatur. Quia ergo non possunt malum esse ostendere quo coguntur, nec ad bonum se cogi oportere contendunt. Sed a Christo coactum ostendimus Paulum: imitatur itaque Ecclesia in istis cogendis Dominum suum, quae prius ut neminem cogeret exspectavit, ut de fide regum atque gentium praedicatio prophetica compleretur 59.

Qui coacti sint ad dominicam caenam.

6. 24. Etiam hinc enim non absurde intellegitur illa apostolica sententia, ubi Paulus beatus dicit: Parati ulcisci omnem inobedientiam, cum completa fuerit prior obedientia vestra 60. Unde et ipse Dominus ad magnam coenam suam prius adduci iubet convivas, postea cogi: nam cum ei servi sui respondissent: Domine, factum est quod iussisti, et adhuc est locus; Exite, inquit, in vias et sepes, et quoscumque inveneritis, cogite intrare 61. In illis ergo qui leniter primo adducti sunt, completa est prior obedientia; in istis autem qui coguntur, inobedientia coercetur: nam quid est, cogite intrare, cum primo dictum esset, adducite, et responsum esset: Factum est quod iussisti, et adhuc est locus? Si miraculorum terroribus cogendos voluisset intellegi; magis ad eos qui prius vocati sunt, divina miracula multa facta sunt, maxime ad Iudaeos de quibus dictum est Iudaei signa petunt 62: in ipsis quoque Gentilibus talia temporibus Apostolorum miracula Evangelium commendaverunt, ut si talibus cogi iuberentur, priores, ut dixi, potius convivae coacti esse merito crederentur. Quapropter, si potestate quam per religionem ac fidem regum, tempore quo debuit, divino munere accepit Ecclesia, hi qui inveniuntur in viis et in sepibus, id est in haeresibus et schismatibus, coguntur intrare; non quia coguntur reprehendant, sed quo cogantur, attendant. Convivium Domini, unitas est corporis Christi, non solum in Sacramento altaris, sed etiam in vinculo pacis 63. De ipsis sane possumus verissime dicere quod neminem cogant ad bonum: quoscumque enim cogunt, non cogunt nisi ad malum.

Quid antea A. senserit de poenis contra Donatistas.

7. 25. Verumtamen antequam istae leges quibus ad convivium sanctum coguntur intrare, in Africam mitterentur, nonnullis fratribus videbatur, in quibus et ego eram, quamvis Donatistarum rabies usquequaque saeviret, non esse petendum ab imperatoribus ut ipsam haeresim iuberent omnino non esse, poenam constituendo eis qui in illa esse voluissent; sed hoc potius constituerent, ut eorum furiosas violentias non paterentur qui veritatem catholicam vel praedicarent loquendo, vel legerent constituendo. Quod eo modo fieri aliquatenus posse arbitrabamur, si legem piissimae memoriae Theodosii, quam generaliter in omnes haereticos promulgavit: Ut quisquis eorum episcopus vel clericus ubilibet esset inventus, decem libris auri multaretur 64, expressius in Donatistas, qui se negabant haereticos, ita confirmarent, ut non omnes ea multa ferirentur, sed in quorum regionibus aliquas violentias a clericis, vel a Circumcellionibus, vel populis eorum, Ecclesia catholica pateretur: ut scilicet post protestationem Catholicorum qui fuissent ista perpessi, iam cura ordinum ad persolvendam multam episcopi sive ministri caeteri tenerentur. Ita enim existimabamus eis territis, et nihil tale facere audentibus, posse libere doceri et teneri catholicam veritatem, ut ad eam cogeretur nemo, sed eam qui vellet, sine formidine sequeretur, ne falsos et simulatores catholicos haberemus. Et quamvis aliis fratribus aliud videretur, iam aetate gravioribus, vel multarum civitatum et locorum exempla curantibus, ubi firmam et veram catholicam videbamus, quae tamen ibi talibus beneficiis Dei constituta esset atque firmata, dum per priorum imperatorum leges ad communionem homines catholicam cogerentur; obtinuimus tamen ut illud potius quod dixi, ab imperatoribus peteretur: decretum est in concilio nostro, legati ad Comitatum missi sunt.

Quomodo mite episcoporum consilium ad irritum ceciderit.

7. 26. Sed Dei maior misericordia, qui sciret harum legum terror et quaedam medicinalis molestia quam multorum esset pravis vel frigidis animis necessaria, et illi duritiae quae verbis emendari non potest, sed tamen aliquantula severitate disciplinae potest, id egit ut legati nostri quod susceperant, obtinere non possent. Iam enim nos praevenerant ex aliis locis quaedam episcoporum querelae gravissimae, qui mala fuerant ab ipsis multa perpessi, et a suis sedibus exturbati; praecipue horrenda et incredibilis caedes Maximiani episcopi catholici Ecclesiae Bagaiensis effecit ut nostra legatio iam quid ageret non haberet. Iam enim lex fuerat promulgata, ut tantae immanitatis haeresis Donatistarum, cui crudelius parci videbatur quam ipsa saeviebat, non tantum violenta esse, sed omnino esse non sineretur impune: non tamen supplicio capitali, propter servandam etiam circa indignos mansuetudinem christianam, sed pecuniariis damnis propositis, et in episcopos vel ministros eorum exsilio constituto.

Maximianus, catholicus episcopus, horrende a Donatistis caesus.

7. 27. Supradictum quippe episcopum Bagaiensem, quoniam apud ordinarium iudicem, dicta inter partes sententia, obtinuerat basilicam, quam illi, cum catholica esset, invaserant, stantem ad altare irruentes horrendo impetu et furore crudeli, fustibus et cuiuscemodi telis, lignis denique eiusdem altaris effracti immaniter ceciderunt; pugione etiam percusserunt in inguine; quo vulnere sanguis effluens eum exanimem redderet, nisi ei ad vitam maior saevitia eorum profuisset. Nam cum graviter sauciatum per terram insuper traherent, exundanti venae pulvis obstrusus sanguinem abstinuit, cuius effusione ibat in mortem. Deinde cum ab eis tandem relictum, nostri cum psalmis auferre tentarent, illi ira ardentiore succensi, eum de portantium manibus abstulerunt, male multatis fugatisque Catholicis, quos ingenti multitudine superabant, et facile saeviendo terrebant. Inde in quamdam turrem levatum, iam defecisse arbitrantes, cum ille adhuc viveret, abiecerunt. Sed quodam molli aggere exceptus, et a quibusdam nocte transeuntibus per lucernam conspectus, agnitus atque collectus, et ad religiosam domum apportatus, adhibita magna cura, post multos dies ab illa desperatione recreatus est: occisum eum tamen fama scelere Donatistarum etiam trans mare nuntiaverat; quo posteaquam venit, et vita eius inopinatissima apparuit, cicatricibus, suis tam multis, tam ingentibus, tam recentibus, non frustra famam mortuum se nuntiasse monstravit.

Paulus de praesidio petendo a magistratibus.

7. 28. Auxilium ergo petivit ab imperatore christiano, non tam sui ulciscendi causa, quam tuendae Ecclesiae sibi creditae. Quod si praetermisisset, non eius fuisset laudanda patientia, sed neglegentia merito culpanda. Neque enim et apostolus Paulus vitae suae transitoriae consulebat, sed Ecclesiae Dei, quando contra illos qui eum occidere conspiraverant, consilium illorum tribuno ut proderetur effecit: unde factum est ut eum ad locum quo fuerat perducendus, deduceret miles armatus, ne illorum pateretur insidias 65. Romanas etiam leges implorare minime dubitavit, civem Romanum se esse proclamans, quos tunc affligi verberibus non licebat 66: itemque ne Iudaeis eum interimere cupientibus traderetur, Caesaris poposcit auxilium, Romani quidem principis, sed non christiani 67. Ubi satis ostendit quid facere postea deberent Christi dispensatores, quando imperatores christianos periclitante Ecclesia reperirent. Hinc ergo factum est ut Imperator religiosus et pius, perlatis in notitiam suam talibus causis, mallet piissimis legibus illius impietatis errorem omnino corrigere, et eos qui contra Christum Christi signa portarent, ad unitatem catholicam terrendo et coercendo redigere, quam saeviendi tantummodo auferre licentiam, et errandi ac pereundi relinquere.

Quanta bona ex Imperatorum legibus fluxerint.

7. 29. Iamvero cum ipsae leges venissent in Africam, praecipue illi qui quaerebant occasionem, aut saevitiam furentium metuebant, aut suos verecundabantur offendere, ad Ecclesiam continuo transierunt. Multi etiam qui sola illic a parentibus tradita consuetudine tenebantur, qualem vero causam ipsa haeresis haberet numquam antea cogitaverant, numquam quaerere et considerare voluerant, mox ubi coeperunt advertere, et nihil in ea dignum invenire propter quod tanta damna paterentur, sine ulla difficultate catholici facti sunt: docuit enim eos sollicitudo, quos neglegentes securitas fecerat. Istorum autem omnium praecedentium auctoritatem et persuasionem secuti sunt multi, qui minus idonei erant per seipsos intellegere quid distaret inter Donatistarum errorem, et catholicam veritatem.

Haereticorum animos varie affecerunt Imperatorum leges.

7. 30. Ita cum magna agmina populorum vera mater in sinum gaudens reciperet, remanserunt turbae durae, et in illa peste infelici animositate sistentes. Ex his quoque plurimi simulando communicaverunt, alii paucitate latuerunt. Sed illi qui simulabant, paulatim assuescendo et praedicationem veritatis audiendo, maxime post collationem et disputationem quae inter nos et episcopos eorum apud Carthaginem fuit, ex magna parte correcti sunt. In quibusdam vero locis, ubi pertinacior et impacatior praevaluit multitudo, cui resistere non poterant pauciores quorum erat melior de communione sententia, aut turbae auctoritati paucorum potentiorum subditae in malam partem obtemperarunt, aliquanto diutius laboratum est. Ex his sunt in quibus adhuc laboratur, in quo labore multa Catholici, et maxime episcopi et clerici horrenda et dura perpessi sunt, quae commemorare longum est; quando quorumdam et oculi exstincti sunt, et cuiusdam episcopi manus et lingua praecisa est; nonnulli etiam trucidati sunt. Taceo crudelissimas caedes, et domorum depraedationes, per nocturnas aggressiones et incendia, non solum privatorum habitaculorum, verum etiam ecclesiarum; in quas flammas non defuerunt qui et Codices dominicos mitterent.

Donatistarum odio et calumniis Catholica amore respondet.

7. 31. Sed nos huiusmodi afflictos malis, consequens consolatus est fructus. Nam ubicumque a perditis ista commissa sunt, ibi ferventius atque perfectius unitas christiana profecit, et uberius laudatur Dominus, qui donare dignatus est ut servi eius passionibus suis lucrarentur fratres suos, et oves eius mortifero errore dispersas in pacem salutis aeternae suo sanguine congregarent 68. Potens est Dominus et misericors, quem quotidie rogamus ut etiam caeteris det poenitentiam, et resipiscant de diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem 69: qui non quaerunt nisi unde nobis calumnientur, et retribuant mala pro bonis 70; quia nec intellegere noverunt, quem circa eos animum dilectionemque servemus, et quomodo eos velimus secundum Domini praeceptum, quod per Ezechielem prophetam pastoribus dedit, revocare errantes, et perditos invenire 71.

Quomodo leniat Ecclesia dolorem pereuntium Donatistarum.

8. 32. Illi autem, quod et alibi aliquando diximus, et quod nobis faciunt, sibi non imputant; et quod sibi faciunt, nobis imputant. Quis enim nostrum velit non solum aliquem illorum perire, verum etiam aliquid perdere? Sed si aliter non meruit pacem habere domus David, nisi Absalon filius eius in bello quod contra patrem gerebat, fuisset exstinctus, quamvis magna cura mandaverit suis ut eum quantum possent vivum salvumque servarent, ut esset cui poenitenti paternus affectus ignosceret; quid ei restitit, nisi perditum flere, et sui regni pace acquisita suam moestitiam consolari 72. Sic ergo catholica mater, bellantibus adversus eam quibus aliis quam filiis suis, quia utique ex ipsa magna arbore quae ramorum suorum porrectione toto orbe diffunditur 73, iste in Africa ramusculus fractus est 74, cum eos caritate parturiat ut redeant ad radicem sine qua veram vitam habere non possunt 75; si aliquorum perditione caeteros tam multos colligit, praesertim quia isti, non sicut Absalon casu bellico, sed spontaneo magis interitu pereunt, dolorem materni cordis lenit et sanat tantorum liberatione populorum. Quorum si videas in Christi pace laetitias, frequentias, alacritates, et ad hymnos audiendos et canendos, et ad verbum Dei percipiendum celebres hilaresque conventus, multorumque in eis cum dolore magno recordationem praeteriti erroris, et cum gaudio considerationem cognitae veritatis, et cum indignatione et detestatione mendacium magistrorum, quod modo cognoscant de nostris Sacramentis quam falsa iactaverint; multorum etiam in eis confessiones quod olim vellent esse catholici, nec inter homines tanti furoris auderent: horum ergo populorum congregationes per plurimas Africae regiones ab illa perditione liberatorum, si sub uno conspectu videres; tunc diceres nimiae fuisse crudelitatis, si dum timeretur ne homines desperati, et istorum innumerabili multitudini nulla aestimatione comparandi, suis et voluntariis ignibus cremarentur, isti in aeternum perdendi et sempiternis ignibus cruciandi relinquerentur.

Cur dimittendi perire cupientes.

8. 33. Si enim duo aliqui in una domo habitarent, quam certissime sciremus esse ruituram, nobisque id praenuntiantibus nollent credere, atque in ea manere persisterent; si eos inde possemus eruere vel invitos, quibus imminentem illam ruinam postea demonstraremus, ut redire ulterius sub eius periculum non auderent, puto nisi faceremus, non immerito crudeles diiudicaremur. Porro si unus illorum nobis diceret, Quando intraveritis eruere nos, meipsum continuo trucidabo; alter autem nec exire quidem inde, nec erui vellet, sed neque necare se auderet; quid eligeremus, utrum ambos ruinae opprimendos relinquere, an uno saltem per misericordem nostram operam liberato, alterum non nostra culpa, sed sua potius interire? Nemo est tam infelix qui non quid fieri in talibus causis oporteat, facillime iudicet. Et de duobus hominibus, uno scilicet perdito, et uno liberato similitudinem istam proposui: quid ergo sentiendum est de quibusdam paucis perditis, et innumerabili multitudine populorum liberatorum? Non enim vel tot sunt illi homines qui sua voluntate pereunt, quot liberantur per istas leges ab illa pestifera aeternaque pernicie fundi, pagi, vici, castella, municipia, civitates.

Recta ratio et caritas ad animas lucrifaciendas.

8. 34. Si autem diligentius rem de qua loquimur cogitemus, puto quod si plurimi essent in domo ruitura, et inde saltem unus liberari posset, atque id cum facere conaremur, alii seipsos praecipitio necarent, dolorem de caeteris nostrum, de unius saltem salute consolaremur; non tamen, ne seipsos alii perderent, perire universos nullo liberato permitteremus. Quid igitur de opere misericordiae, quod pro vita aeterna adipiscenda, et poena aeterna vitanda, hominibus debemus impendere, iudicandum est; si pro salute ista non solum temporali, sed etiam brevi, ad ipsum tempus exiguum liberanda, sic nos hominibus subvenire, ratio vera et benigna compellit?

Haereticos minime coartari violento imperio.

9. 35. Quod autem nobis obiciunt, quod res eorum concupiscamus et auferamus; utinam catholici fiant, et non solum quae dicunt sua, sed etiam nostra, in pace nobiscum et caritate possideant! Usque adeo autem calumniandi cupiditate caecantur, ut non attendant quam sint inter se contraria quae loquuntur. Ipsi certe dicunt, et invidiosissime sibi conqueri videntur quod eos in nostram communionem violento legum imperio coarctamus: hoc utique nullo modo faceremus, si res eorum possidere vellemus. Quis avarus quaerit compossessorem? quis dominandi cupiditate inflammatus, vel fastu dominationis elatus desiderat habere consortem? Ipsos certe attendant quondam suos, iam nostros socios et fraterna nobis dilectione coniunctos, quemadmodum sua teneant, non solum quae habebant, sed etiam nostra quae non habebant: quae tamen, si pauperum compauperes sumus, et nostra sunt et illorum; si autem privatim quae nobis sufficiant, possidemus, non sunt illa nostra, sed pauperum quorum procurationem quodammodo gerimus, non proprietatem nobis usurpatione damnabili vindicamus.

Qui sint bonorum Ecclesiae participes.

9. 36. Quidquid ergo nomine Ecclesiarum partis Donati possidebatur, christiani imperatores legibus religiosis cum ipsis Ecclesiis ad Catholicam transire iusserunt. Cum ergo nobiscum sint earumdem Ecclesiarum pauperes qui eisdem possessiunculis alebantur, ipsi potius foris positi desinant concupiscere aliena; sed intrent in unitatis societatem, ut pariter gubernemus, non illa tantum quae dicunt sua, verum etiam quae dicuntur et nostra. Scriptum est enim: Omnia vestra sunt; vos autem Christi; Christus autem Dei 76. Sub illo capite, in uno eius corpore unum simus 77, et de istis talibus rebus faciamus quod scriptum est in Actibus Apostolorum: Erat illis anima una et cor unum; et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia 78. Amemus quod cantamus: Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum 79! ut sic experiantur et sciant quam veraciter ad eos clamet mater Catholica quod scribit beatus Apostolus ad Corinthios: Non quaero quae sunt vestra, sed vos 80.

Qui ad iustorum societatem pertineant.

9. 37. Si autem consideremus quod dictum est in libro Sapientiae: Ideo iusti tulerunt spolia impiorum 81; item quod legitur in Proverbiis: Thesaurizantur autem iustis divitiae impiorum 82; tunc videbimus non esse quaerendum qui habeant res haereticorum, sed qui sint in societate iustorum. Scimus quidem illos tantam sibi arrogare iustitiam, ut eam se iactent non solum habere, sed etiam aliis hominibus dare. A se quippe dicunt iustificari eum quem baptizaverint; ubi nihil eis restat nisi dicere illi qui baptizatur ab eis, ut in baptizatorem suum credat: cur enim non faciat, quando Apostolus dicit: Credenti in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam 83? In ipsum ergo credat, si eum ipse iustificat, ut deputetur fides eius ad iustitiam. Sed puto quod etiam ipsi seipsos horreant, si tamen ista vel cogitare dignantur. Iustus enim et iustificans non est, nisi Deus 84. Potest autem et de istis dici quod dixit Apostolus de Iudaeis, quia ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 85.

Ecclesia quando sine macula et ruga.

9. 38. Absit autem ut quisquam nostrum ita se iustum dicat, ut aut suam iustitiam velit constituere, id est quasi a seipso sibi datam, cum dicatur ei: Quid enim habes quod non acccepisti 86? aut sine peccato se esse iactare audeat in hac vita, sicut ipsi in nostra collatione dixerunt in ea se esse Ecclesia quae iam non habet maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi 87: nescientes hoc modo in eis compleri, qui vel post Baptismum continuo, vel dimissis debitis, quae dimittenda in oratione poscuntur, de hoc exeunt corpore; in tota vero Ecclesia tunc futurum, ut sit omnino non habens maculam aut rugam, aut aliquid eiusmodi, quando dicendum erit: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus enim mortis est peccatum 88.

Baptismo renatos non esse impeccabiles.

9. 39. In hac autem vita, ubi corpus quod corrumpitur aggravat animam 89, si Ecclesia eorum iam talis est, non ergo dicant Deo, quod Dominus nos orare docuit: Dimitte nobis debita nostra 90. Cum enim in Baptismo cuncta dimissa sunt, utquid hoc poscit Ecclesia, si iam etiam in hac vita non habet maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi? Contemnant et apostolum Ioannem clamantem in Epistola sua: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate 91. Propter hanc spem dicit universa Ecclesia: Dimitte nobis debita nostra, ut non superbientes, sed confitentes mundet nos ab omni iniquitate, atque ita sibi Dominus Christus exhibeat in illa die gloriosam Ecclesiam non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid eiusmodi 92; quam modo mundat lavacro aquae in verbo 93: quia neque aliquid remanet in Baptismo, quod non dimittatur omnium praeteritorum peccatorum (si tamen ipse Baptismus non frustra foris habeatur, sed aut intus detur, aut si iam foris datus est, non foris cum illo remaneatur); et quidquid ab eis qui post acceptum Baptismum hic vivunt, infirmitate humana contrahitur quarumque culparum, propter ipsum lavacrum dimittitur. Neque enim aliquid prodest non baptizato dicere: Dimitte nobis debita nostra 94.

Dominus non iustificat nisi corpus suum, i.e. Ecclesiam.

9. 40. Ita modo mundat Ecclesiam suam lavacro aquae in verbo, ut tunc eam sibi exhibeat non habentem maculam aut rugam, aut aliquid eiusmodi, totam scilicet pulchram atque perfectam, quando absorbebitur mors in victoriam 95. Nunc ergo in quantum viget in nobis quod ex Deo nati sumus, ex fide viventes, iusti sumus: in quantum autem reliquias mortalitatis ex Adam trahimus, sine peccato non sumus 96. Et illud enim verum est: Qui natus est ex Deo, non peccat 97; et illud verum est: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 98. Dominus itaque Christus et iustus est, et iustificans; nos autem iustificati gratis per gratiam ipsius 99. Non autem iustificat nisi corpus suum, quod est Ecclesias 100 et ideo si corpus Christi tollit spolia impiorum, et corpori Christi thesaurizantur divitiae impiorum 101, non debent impii foris remanere, ut calumnientur, sed intrare potius ut iustificentur.

Non stabit haereticus adversus catholicum.

9. 41. Unde et illud quod de die iudicii scriptum est: Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et abstulerunt labores eorum 102, non utique sic intellegendum est, quia stabit Chananaeus adversus Israel, cum Chananaei abstulerit labores Israel 103; sed stabit Nabuthaeus adversus Achab, quoniam labores Nabuthaei abstulit Achab: Chananaeus quippe impius, Nabuthaeus iustus 104. Eodem modo, non stabit paganus adversus christianum qui abstulit labores eius, quando idolorum exspoliata vel diruta sunt templa; sed stabit christianus adversus paganum qui abstulit labores eius, quando martyrum strata sunt corpora. Sic ergo, non stabit haereticus adversus catholicum qui abstulit labores eius, quando praevaluerunt leges catholicorum imperatorum; sed stabit catholicus adversus haereticum qui abstulit labores eius, quando furores praevalebant impiorum Circumcellionum. Ipsa quippe Scriptura solvit quaestionem, quae non ait: "Tunc stabunt homines", sed: Tunc stabunt iusti: et ideo in magna constantia, quia in bona conscientia.

Schismatici, membra discerpta ex Christi Corpore.

9. 42. Iustus autem hic nemo est iustitia sua, id est, tamquam sibi a seipso facta; sed, ut dicit Apostolus: Sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei. Sequitur autem et adiungit: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent; ita multi unum corpus sumus in Christo 105. Ac per hoc nemo potest esse iustus, quamdiu fuerit ab unitate huius corporis separatus. Quemadmodum enim membrum si praecidatur ab hominis vivi corpore, non potest tenere spiritum vitae; sic homo qui praeciditur de Christi iusti corpore, nullo modo potest spiritum tenere iustitiae, etiamsi figuram membri teneat, quam sumpsit in corpore. In huius ergo compagem corporis veniant, et labores suos non dominandi cupiditate, sed bene utendi pietate possideant. Nos autem voluntatem nostram, ut iam dictum est, ab huius cupiditatis sordibus, quolibet inimico iudicante purgamus, quando eos ipsos quorum labores dicuntur, ut nobiscum et illis et nostris in societate catholica utantur, quantum valemus inquirimus.

Baptisma nequit iterari.

10. 43. Sed hoc est, inquiunt, quod nos movet: si iniusti sumus, quare nos quaeritis? Quibus respondemus: Quaerimus vos iniustos, ne permaneatis iniusti; quaerimus perditos, ut de inventis gaudere possimus, dicentes: Mortuus erat frater, et revixit; perierat, et inventus est 106. Quare ergo me, inquit, non baptizas, ut abluas a peccatis? Respondeo: Quia non facio iniuriam characteri imperatoris, cum errorem corrigo desertoris. Quare, inquit, apud te vel poenitentiam non ago? Imo nisi egeris, salvus esse non poteris: quomodo enim gaudebis te esse correctum, nisi doleas fuisse perversum? Quid ergo, inquit, apud vos, cum ad vos transimus, accipimus? Respondeo: Non quidem accipitis Baptismum, qui vobis extra compagem corporis Christi inesse potuit, prodesse non potuit; sed accipitis unitatem spiritus in vinculo pacis, sine qua nemo poterit videre Deum 107, et caritatem, quae, sicut scriptum est, cooperit multitudinem peccatorum 108. Quod tam magnum bonum, sine quo nec linguas hominum et Angelorum, nec scientiam omnium sacramentorum, nec prophetiam, nec tantam fidem qua montes transferantur, nec omnia quae possidet homo distributa pauperibus, nec corporis in ignibus passionem prodesse aliquid Apostolus testis est 109: hoc ergo tam magnum bonum, si parvum vel nullum putatis, merito infeliciter erratis; merito si in unitatem catholicam non transitis, peritis.

Cur Ecclesia disciplinae rigorem relaxet.

10. 44. Si ergo, inquiunt, oportet ut nos extra Ecclesiam et adversus Ecclesiam fuisse poeniteat, ut salvi esse possimus; quomodo post istam poenitentiam apud vos clerici, vel etiam episcopi permanemus? Hoc non fieret, quoniam revera, quod fatendum est, fieri non deberet, nisi pacis ipsius compensatione sanaretur. Sed sibi hoc dicant, et multo maxime humiliter doleant, qui in tanta morte praecisionis iacent, ut isto quodam vulnere matris Catholicae reviviscant. Cum enim praecisus ramus inseritur, fit aliud vulnus in arbore, quo possit recipi, ut vivat qui sine vita radicis peribat: sed cum receptus recipienti coaluerit, et vigor consequitur et fructus; si autem non coaluerit, ille quidem arescit, sed vita arboris permanebit. Est enim et tale inserendi genus, ut nullo praeciso ramo qui intus est, ille qui foris est inseratur, non tamen nullo, sed vel levissimo arboris vulnere. Ita ergo et isti cum ad radicem Catholicam veniunt, nec eis quamvis post erroris sui poenitentiam honor clericatus vel episcopatus aufertur, fit quidem aliquid tamquam in cortice arboris matris contra integritatem severitatis: verumtamen quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat 110, ad Dei misericordiam precibus fusis coalescente insitorum pace ramorum, caritas cooperit multitudinem peccatorum 111.

Severitas minuitur ut malis sanandis caritas subveniat.

10. 45. Ut enim constitueretur in Ecclesia, ne quisquam post alicuius criminis poenitentiam clericatum accipiat, vel ad clericatum redeat, vel in clericatu maneat, non desperatione indulgentiae, sed rigore factum est disciplinae: alioquin contra claves datas Ecclesiae disputabitur, de quibus dictum est: Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo 112. Sed ne forsitan etiam detectis criminibus, spe honoris ecclesiastici animus intumescens superbe ageret poenitentiam, severissime placuit ut post actam de crimine damnabili poenitentiam, nemo sit clericus, ut desperatione temporalis altitudinis medicina maior et verior esset humilitatis. Nam et sanctus David de criminibus mortiferis poenitentiam egit, et tamen in honore suo perstitit 113. Et beatum Petrum, quando amarissimas lacrimas fudit, utique Dominum negasse poenituit, et tamen Apostolus mansit 114. Sed non ideo supervacua putanda est posteriorum diligentia, qui ubi saluti nihil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quo salus tutius muniretur, experti, credo, aliquorum fictas poenitentias per affectatas honorum potentias. Cogunt enim multas invenire medicinas multorum experimenta morborum. Verum in huiusmodi causis ubi per graves dissensionum scissuras non huius aut illius hominis est periculum, sed populorum strages iacent, detrahendum est aliquid severitati, ut maioribus malis sanandis caritas sincera subveniat.

Quam materna Ecclesia in clericos ex haeresi revertentes.

10. 46. Habeant ergo isti de praeterito detestabili errore, sicut Petrus habuit de mendaci timore, amarum dolorem 115, et veniant ad Ecclesiam Christi veram, hoc est matrem Catholicam: sint in illa clerici, sint episcopi utiliter, qui contra illam fuerunt hostiliter. Non invidemus, imo amplectimur, optamus, hortamur, et quos in viis et sepibus invenimus, intrare cogimus 116. Et sic non nondum quibusdam persuademus quia non res eorum, sed ipsos quaerimus. Apostolus Petrus quando Salvatorem negavit, et flevit, et apostolus mansit, nondum acceperat promissum Spiritum Sanctum 117: sed multo magis isti eum non acceperunt, ubi a corporis compage divisi, quod solum corpus vivificat Spiritus Sanctus 118, extra Ecclesiam et contra Ecclesiam Ecclesiae Sacramenta tenuerunt, et tamquam civili bello, nostris contra nos erectis signis armisque pugnaverunt. Veniant; fiat pax in virtute Ierusalem, quae virtus caritas est: cui sanctae civitati dictum est: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis 119. Non se extollant adversus maternam sollicitudinem, quam pro ipsis, et pro tantis populis quos decipiunt vel decipiebant, colligendis et habuit et habet: non superbiant, quia sic eos suscipit; non referant ad elationis suae malum quod facit ipsa propter pacis bonum.

Cur Ecclesia schismaticos correctos suscipiat in suis honoribus.

10. 47. Sic multitudinibus per schismata et haereses pereuntibus subvenire consuevit. Hoc displicuit Lucifero, quia factum est in eis suscipiendis atque sanandis qui veneno perierant Ariano; et cui displicuit in tenebras cecidit schismatis, amisso lumine caritatis. Hoc erga istos ab initio servavit Africana Catholica ex episcoporum sententia, qui in Ecclesia Romana inter Caecilianum et partem Donati iudicaverunt, damnatoque uno quodam Donato qui auctor schismatis fuisse manifestatus est, caeteros correctos, etiamsi extra Ecclesiam ordinati essent, in suis honoribus suscipiendos esse censuerunt: non quod etiam foris ab unitate corporis Christi possent habere Spiritum sanctum; sed maxime propter eos, quos foris positi possent decipere, et a susceptione illius muneris impedire; deinde ut etiam ipsorum infirmitas lenius excepta intus sanabilis fieret, iam nulla pertinacia claudente oculos cordis adversus evidentiam veritatis. Quid autem aliud etiam ipsi cogitaverunt, quando Maximianistas, quos in sacrilego, sicut eorum concilium 120 indicat, schismate damnaverant, et in quorum iam locum alios ordinaverant, posteaquam viderunt ab eis populos non recedere, ne omnes perderent, in suis honoribus receperunt; et Baptismo quem foris ab eis damnati dederant, nullam contradictionem quaestionemque moverunt? Quare ergo mirantur, aut queruntur, aut calumniantur quod eos sic suscipimus pro vera pace Christi, et non recordantur quid ipsi fecerint pro vana, quae contra Christum est, pace Donati? Quod eorum factum si contra eos teneatur et intellegenter asseratur, quid omnino respondeant non habebunt.

Qui sint peccantes in Spiritum Sanctum.

11. 48. Quod autem dicunt: "Si peccavimus in Spiritum sanctum, quia exsufflavimus baptismum vestrum, ut quid nos quaeritis, cum remitti nobis hoc peccatum omnino non possit, dicente Domino: Qui peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro 121?". Non attendunt quia secundum istum sensum nemo liberandus est. Quis enim non loquitur adversus Spiritum sanctum et peccat in eum, sive qui nondum est christianus, sive qui est haereticus Arianus, aut Eunomianus, aut Macedonianus, qui eum dicunt esse creaturam; aut Photinianus, qui eius omnino negat aliquam esse substantiam, sed unum tantummodo esse Deum Patrem; sive alii haeretici, quos commemorare longum est? Nulli ergo istorum liberandi sunt? aut ipsi Iudaei, quibus Dominus hoc obiecit, si in eum crederent, non erant baptizandi? non enim ait Salvator: "In Baptismo remittetur"; sed, non remittetur, inquit, neque in hoc saeculo, neque in futuro.

Quod peccatum in Spiritum Sanctum irremissibile sit.

11. 49. Intellegant ergo non omne, sed aliquod significatum esse peccatum in Spiritum sanctum, quod omnino non remittetur. Sicut enim eum dixisset: Si non venirem, peccatum non haberent 122, utique non omne peccatum intellegi voluit, quandoquidem pleni erant multis magnisque peccatis; sed aliquod proprium peccatum, quod si non haberent, possent illis omnia dimitti quae habebant, id est, quod in cum venientem non crediderunt; hoc enim non haberent peccatum, si non veniret: sic etiam eum dixit: Qui peccaverit in Spiritum Sanctum 123, vel: Qui verbum dixerit adversus Spiritum Sanctum 124, non utique omne quod in Spiritum sanctum peccatur facto sive dicto, sed aliquod certum et proprium intellegi voluit. Hoc est autem duritia cordis usque ad finem huius vitae, qua homo recusat in unitate corporis Christi 125, quod vivificat Spiritus sanctus, remissionem accipere peccatorum. Cum enim dixisset discipulis: Accipite Spiritum sanctum, continuo subiecit: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur. Huic ergo dono gratiae Dei quicumque restiterit et repugnaverit, vel quoquo modo fuerit ab eo alienus usque in finem huius temporalis vitae, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro; hoc scilicet tam grande peccatum, ut eo teneantur cuncta peccata, quod non probatur ab aliquo esse commissum, nisi cum de corpore exierit. Quamdiu vero hic vivit, eum, sicut dicit Apostolus, patientia Dei ad poenitentiam adducit 126: sed si ipse perseverantissima iniquitate, sicut consequenter adiungit Apostolus: Secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens, thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei 127, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro.

Spiritus Sancti expertes qui sunt extra Ecclesiam.

11. 50. Isti autem cum quibus agimus, vel de quibus agimus, non sunt desperandi; adhuc enim sunt in corpore: sed non quaerant Spiritum sanctum, nisi in Christi corpore, cuius habent foris sacramentum, sed rem ipsam non tenent intus cuius est illud sacramentum; et ideo sibi iudicium manducant et bibunt 128. Unus enim panis sacramentum est unitatis, quoniam sicut Apostolus dicit: Unus panis, unum corpus multi sumus 129. Proinde Ecclesia catholica sola corpus est Christi, cuius ille caput est Salvator corporis sui 130. Extra hoc corpus neminem vivificat Spiritus sanctus; quia, sicut ipse dicit Apostolus: Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 131: non est autem particeps divinae caritatis, qui hostis est unitatis. Non habent itaque Spiritum sanctum, qui sunt extra Ecclesiam: de illis quippe scriptum est: Qui seipsos segregant, animales, Spiritum non habentes 132. Sed nec ille eum percipit, qui fictus est in Ecclesia, quoniam et inde scriptum est: Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum 133. Qui ergo vult habere Spiritum sanctum, caveat foris ab Ecclesia remanere, caveat in eam simulatus intrare: aut si iam talis intravit, caveat in eadem simulatione persistere, ut veraciter coalescat arbori vitae.

Quomodo Christi fideles corrigendi sint et sanandi.

11. 51. Prolixum tibi librum direxi, et tuis fortasse occupationibus onerosum. Si ergo potuerit tibi vel partibus legi, dabit tibi Dominus intellectum, ut habeas quid respondeas eis corrigendis atque sanandis, quos etiam tibi ipsi tamquam fideli filio mater Ecclesia, ubi potueris, et quomodo potueris, sive ipse loquendo et respondendo, sive ad doctores Ecclesiae perducendo, in adiutorio Domini corrigendos sanandosque commendat.