Scripta circa a 418.
Augustinus Petro et Abraham monachis dicens solutionem quaestionum ab ipsis propositarum inveniri in plurimis suis scriptis (n. l); parvulos sine baptismo morientes regno excludi utpote qui maculentur peccato (nn. 2-3). Loquens autem quomodo pagani converti possint dicit oportere pro eis orare cum fides Dei sit donum (n. 4); 1. XIV De civitate Dei inventuros solutionem quaestionum ab ipsis propositarum de paganis (nn. 5-6), promittitque se missurum duobus monachis libros operis quod supra memoravit (n. 7).
DOMINIS DILECTISSIMIS, ET SANCTIS FILIIS PETRO ET ABRAHAE, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. 1. Sanctum quidem studium vestrum, quo a me multa putatis esse quaerenda ut contentiosis impietatibus non inermes resistere valeatis, nec debet iustitia spernere, nec caritas potest. Sed diligentem ad omnia responsionem una epistola, quamlibet sit prolixa, non capit. Plurimis autem opusculis nostris aut ad omnia, aut pene ad omnia, quae requiritis, iam me respondisse, quantum potui, noveritis. Quae si legatis, quoniam sic vos audio instituisse vitam qua Deo servitis, ut vobis ad legendum vacet, aut omnis vobis patebit instructio, aut non multum existimo defuturum, praesertim quia inest vobis Doctor interior, cuius gratia tales estis. Nam quid hominem ad aliquid discendum adiuvat homo, si non simus docibiles Domini 1? et in hac tamen epistola nequaquam exspectationem vestram, sicut Dominus adiuvat, brevi saltem responsione fraudabo.
1. 2. Dominus ait: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui autem non crediderit, condemnabitur 2. Si ergo parvuli cum baptizantur, non inaniter dicitur, sed veraciter agitur, ut inter credentes habeantur, unde etiam nova proles ore Christianorum omnium nuncupantur; profecto si non crediderint, condemnabuntur: ac per hoc, quia nihil ipsi male vivendo addiderunt ad originale peccatum, potest eorum merito dici in illa damnatione minima poena, non tamen nulla. Quisquis autem putat diversitatem futuram non esse poenarum, legat quod scriptum est: Tolerabilius erit Sodomae in die iudicii, quam illi civitati 3. Non ergo a deceptoribus inter regnum et supplicium medius locus quaeratur infantibus 4; sed transeant a diabolo ad Christum, hoc est, a morte ad vitam, ne ira Dei maneat super eos 5: ab hac quippe ira Dei non liberat nisi gratia Dei. Quid est autem ira Dei, nisi a Deo iusto poena debita atque vindicta? neque enim Deus aliqua commotione turbatur, sicut irascitur mutabilis animus; sed ea quae dicitur ira Dei, nihil est aliud, quam iusta poena peccati, quae non mirum, quod transit in posteros.
1. 3. Concupiscentia quippe carnalis, qua seminantur et concipiuntur, non erat ante peccatum, nec fuisset omnino, nisi hominis inobedientiam poena reciproca etiam suae carnis inobedientia sequeretur. Quo malo quamvis bene utatur nuptiarum bonum, non tamen sine illo fieri potest etiam nuptialis, id est liberorum procurandorum causa licitus honestusque concubitus. Sine illo autem fieri posset, si humana in eo statu in quo condita est, non peccando natura mansisset. Possent enim membra etiam genitalia, sicut caetera, ad opus proprium peragendum nutu voluntatis moveri, non aestu libidinis excitari. Nam quis neget illa Dei verba: Crescite et multiplicamini 6, non maledictionem peccatorum, sed benedictionem fuisse nuptiarum? Per hanc ergo concupiscentiam quia neque seminatus, neque conceptus est Christus (quoniam se longe aliter habuit Virginis partus); per hanc, inquam, concupiscentiam quidquid hominum seminatur, concipitur, et nascitur, ne puniatur, opus est renascatur. Quia, etsi de renatis parentibus nascitur, non potest huic praestare generatio carnalis, quod illis non praestitit nisi regeneratio spiritalis. Sicut non solum de oleastri, sed etiam de olivae semine non nascitur nisi oleaster, quamvis olea non sit oleaster. Multa de his etiam in aliis nostris litteris diximus, quae volo potius ut legatis quam nos eadem repetere cogatis.
2. 4. Infidelibus vero, qui nulla tenentur Christianorum auctoritate Librorum, operosius respondetur. Neque eorum pravitas potest divinae Scripturae pondere corrigi, adversus quos potius ipsa, quae ab eis apertius accusatur, debet utique Scriptura defendi. Quod si et vos Dominus, ut valeatis, adiuverit, parum tamen agitis apud eos, quos cupitis esse christianos, si eorum infidelitatem veracibus disputationibus vincitis; nisi eis et fidem supplicibus orationibus poscatis. Et ipsa quippe, ut scitis, fides munus est Dei, qui unicuique partitur mensuram fidei 7 et tale munus, quod intellectum necessarium est ut praecedat. Non enim propheta fallitur dicens: Nisi credideritis, non intellegetis 8. Et quia nisi... ut crederent non pro iam fidelibus, sed adhuc pro infidelibus Iudaeis orabat Apostolus, quando dicebat: Fratres, bona voluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum fit pro illis in salutem 9; pro illis scilicet, qui occiderant Christum, qui profecto istum quoque, si potestas daretur, occiderent. Pro qualibus et Dominus, cum pendens irrideretur 10, et beatus Stephanus, cum lapidaretur 11, oravit.
3. 5. Istorum sane infidelium, quos vel Gentiles, vel iam vulgo usitato vocabulo Paganos appellare consuevimus, quoniam duo sunt genera; unum eorum, qui superstitiones, quas putant, Christianae religioni anteponunt; alterum eorum, qui nullo religionis nomine obstricti sunt; ego in quibusdam libris, quos de Civitate Dei praenotavi, quorum ad vos existimo iam pervenisse notitiam, et quorum adhuc reliquos, si Dominus voluerit, absolvendos in mediis meis occupationibus molior, adversus primum istorum genus, quod Apostolus notat, ubi dicit: Quae immolant gentes, daemoniis, et non Deo immolant 12; vel certe, ubi dicit: Coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori 13; decem volumina non parva confeci, quorum priora quinque illos redarguunt, qui propter adipiscendam vel retinendam humanarum rerum istam terrenam temporalemque felicitatem, non unius summi et veri, sed multorum deorum cultum necessarium esse contendunt. Posteriora vero alia quinque contra illos sunt, qui se adversus salutarem doctrinam tumidius et inflatius extollentes, ad beatitudinem, quae post hanc vitam speratur, etiam per daemonum multorumque deorum cultum existimant pervenire. Ubi et nobiles eorum philosophi in tribus his quinque, sed ultimis libris, refelluntur a nobis. Caeteri ab undecimo quot esse potuerint, quorum iam tres absolvi, quartum in manibus habeo, ea quae nos de Civitate Dei tenemus et credimus, continebunt; ne aliena tantummodo refutare, non etiam nostra in hoc opere asserere voluisse videamur. Iste autem post decem quartus, idemque totius operis quartus decimus liber, si Dominus voluerit, enodatas habebit omnes, quas mihi proposuistis in vestra epistola, quaestiones.
3. 6. Porro cum altero infidelium genere, qui vel vim nullam esse divinam credunt, vel ad eam res humanas pertinere non credunt, nescio utrum sermo sit habendus de aliqua quaestione pietatis; quamvis non fere quisquam nostris temporibus reperiatur ita stultus, qui vel in corde suo dicere audeat: Non est Deus 14. Illi autem alii stulti non desunt qui dixerint: Non videbit Dominus 15; id est, providentiam suam in haec terrena non tendit. Verumtamen in his libris, quos volo ut legat Caritas vestra, dum asserit Civitas Dei, non solum esse Deum, quod natura insitum vix ulla umquam exstirpat impietas; sed etiam rerum humanarum curam gerere ab ipsa institutione hominum usque ad beatificandos iustos cum Angelis sanctis, et damnandos impios cum angelis malignis, si Deus voluerit, et quibus voluerit credibile fiet.
3. 7. Non itaque ulterius oneranda est haec epistola, dilectissimi. Ubi enim speretis per ministerium nostrum nosse quod vultis, satis diximus; et eosdem libros, si nondum habetis, ut habere possitis, per sanctum fratrem et compresbyterum meum Firmum, qui vos multum diligit, nobisque diligentius intimavit, ut vestrae mutuae dilectioni gratias agat, pro nostrae tenuitatis facultate curavimus.