Scripta ante a 416.
Innocentius, Romanus Pontifex, salutem dicit Aurelio atque Augustino precans mutua vota ad Deum rependere.
INNOCENTIUS, AURELIO ET AUGUSTINO EPISCOPIS.
1. Acceptissimi mihi Germani compresbyteri illo recursus vacuus officio nostro esse non debuit. Per caros enim salutare carissimos, naturale quodammodo nobis videtur et consequens. Gaudere ergo in Domino vestram Germanitatem amantissimi cupimus, et pro nobis paria ad Deum vota rependere precamur, quia, ut bene nostis, communibus et alternis plus agimus orationibus, quam singularibus aut privatis.