EPISTOLA 183

Scripta VI Kal. Februarias a. 417.

Innocentius, Romanus Pontifex, respondet epistolae 177 a quinque episcopis ipsi datae, confirmans haeresis pelagianae damnationem (n. 1), ut Pelagii asseclae resipiscant (n. 2); cum autem dubitet utrum vera sint ecclesiastica gesta orientalia, si vera sunt, constet Pelagium potius subterfugisse quam se tota veritate purgasse (n. 3), ille damnandus est nisi fidem catholicam confiteatur (n. 4) et errores libri, qui illi adscribitur, retractaverit (n. 5).

DILECTISSIMIS FRATRIBUS AURELIO, ALYPIO, AUGUSTINO, EVODIO ET POSSIDIO EPISCOPIS, INNOCENTIUS, SALUTEM.

Pontifex episcoporum relationem adprobat.

1. Fraternitatis vestrae litteras, plenas fidei, totoque religionis catholicae vigore firmatas, a duobus missas conciliis per fratrem et coepiscopum nostrum Iulium pergrato suscepimus animo, quod earum tenor omnisque contextio in consideratione quotidianae gratiae Dei, et in eorum correctione qui contra sentiunt, integra ratione consistit; ut et illis omnem tollere possit errorem, et idoneum, dato quovis nostrae legis exemplo, quem sequi debeant dignum possint praebere doctorem. Sed de his iam satis, ut opinor, supra diximus, cum vestris relationibus respondentes rescripsimus quid vel de illorum perfidia, vel de vestra sententia sentiremus. Sed subinde contra eos subvenit et suppeditat quod dicatur, nec potest aliquando deesse quod vincat, cum tam miserum impiumque sit quod nostrae fidei virtute et ipsa plenius veritate vincatur. Qui enim omnem vitae spem respuit atque contempsit, inimica damnabilique cor suum disputatione confundens, cum credit nihil esse quod a Deo accipiat, nec aliquid superesse quod petat ad sanandum se; qui sibi hoc abstulit, ulterius quid reliquit?

Pelagio damnato eius asseclae facilius corrigentur.

2. Si ergo sunt aliqui, quos in sui defensionem perversitas tanta devinxit, qui huic se dogmati dedant atque coniungant, sperantes hoc ad catholicam pertinere doctrinam, quod abhorrens longius et penitus approbatur adversum, infecti illorum et monitis et verbis ut laberentur inducti, quatenus ad rectum viae tramitem redeant festinabunt, ne diutius mentem obsidens velut eorum sensibus pastus error invadat. Nam si Pelagius quocumque restitit loco, eorum animos qui facile vel simpliciter crederent disputanti, hac affirmatione decepit: seu hac illi in urbe sint (quos nescientes nec manifestare possumus nec negare, cum et si sunt lateant, nec aliquando audeant vel illum praedicantem ista defendere, vel talia aliquo nostrorum praesente iactare, nec in tanta populi multitudine deprehendi aliquis facile, nec alicubi possit agnosci), sive in quovis terrarum loco degant; Dei nostri misericordia gratiaque credimus quod facile corrigantur, audita eius damnatione qui fuerit pertinax et resistens huius dogmatis auctor inventus; nec interest ubi isti fuerint, dum ubicumque inveniri potuerint sint sanandi.

De Diospolitanis Gestis deque Pelagii fide ambigitur.

3. Nobis tamen nec persuaderi potest eum esse purgatum, quamvis ad nos a nescio quibus laicis sint Gesta perlata, quibus ille et auditum se crederet et absolutum: quae utrum vera sint dubitamus, quod sub nulla illius concilii prosecutione venerunt, nec eorum aliquas accepimus de hac re litteras, apud quos istius rei iste praestitit causas. Quod si de sua ille potuisset purgatione confidere, hoc magis credimus quod egisset, quod multo verius esse potuerat, ut illos cogeret epistolis suis, qui diiudicaverunt, indicare. Verum cum sint aliqua in ipsis posita Gestis, quae obiecta partim ille vitando suppressit, partim multa in se verba retorquendo tota obscuritate confudit; aliqua magis falsis argumentis quam vera ratione, ut ad tempus poterat videri, purgavit, negando alia, alia falsa interpretatione vertendo.

Pelagius damnandus nisi scripto haeresim eiuret.

4. Sed utinam, quod optandum magis est, iam se ille ad veram catholicae fidei viam ab illo sui tramitis errore convertat, ut cupiat velitque purgari, considerans quotidianam Dei gratiam, adiutoriumque cognoscens, ut videatur verum, et approbetur ab omnibus manifesta ratione correctus, non Gestorum indicio, sed ad catholicam fidem corde converso! Unde non possumus illorum nec culpare nec approbare iudicium, cum nesciamus utrum vera sint Gesta; aut si vera sunt, illum constet magis subterfugisse, quam se tota veritate purgasse. Qui si confidit novitque non se nostra dignum esse damnatione, quod dicat iam totum hoc se refutasse quod dixerat, non a nobis accersiri, sed ipse debet potius festinare, ut possit absolvi. Nam si adhuc taliter sentit, quando se nostro iudicio quibusvis acceptis litteris, cum sciat damnandum se esse, committet? Quod si accersiendus esset, ab iis melius fieret, qui magis proximi et non longo terrarum spatio videntur esse disiuncti. Sed non deerit cura, si medicinae praebeat ille materiam. Potest enim damnare quae senserat, ac, datis litteris, erroris sui, ut regressum ad nos decet, veniam postulare, fratres carissimi.

Pelagio damnandi sui libri errores.

5. Librum sane, qui eius esse diceretur, nobis a vestra Caritate transmissum evolvimus: in quo multa contra Dei gratiam legimus esse conscripta, multa blasphema, nihil quod placeret, et nihil pene quod non penitus displiceret, a quovis damnandum atque calcandum; cuius similia, nisi qui ista scripserat, nemo alter in mentem reciperet atque sentiret. Nam hoc loco latius de lege disputare, velut coram posito repugnanteque Pelagio, necessarium esse non duximus, cum vobiscum totam scientibus parique nobiscum assensione gaudentibus colloquamur. Tunc enim melius haec exempla ponuntur, quando cum iis quos harum constat rerum imprudentes esse, tractamus. Nam de naturae possibilitate, de libero arbitrio, et de omni Dei gratia, et quotidiana gratia, cui non sit recte sentienti uberrimum disputare? Anathematizet ergo ista quae sensit, ut illi qui eius sermonibus fuerant praeceptisque collapsi, quid tandem habeat fides vera, cognoscant. Facilius enim revocari poterunt, cum ista a suo senserint auctore damnari. Quod si ille pertinaciter in hac voluerit impietate persistere, agendum est quatenus vel iis possit subveniri, quos non suus, sed huius magis error induxit; ne et illis haec medicina pereat cuius iste talem non admittit nec postulat curam. (Et alia manu): Deus vos incolumes custodiat, fratres carissimi. Data VI Kalendas Februarias.