EPISTOLA 182

Scripta VI Kal. Februarias a. 417.

Innocentius, Romanus Pontifex, respondet concilii Milevitani patribus laudans quod ad supremam Apostolicae Sedis auctoritatem (n. 2) pronuntiationes quas ipsi sanxerant deferre voluerint contra pelagianam haeresim eiusque auctores ac sectatores. Romanus Pontifex confirmat excommunicationis sententiam contra illos, qui recipendi sunt in Ecclesia si resipuerint (nn. 1, 6, 7): item confirmat gratiae doctrinam (n. 3) quam in omnibus divinis Paginis legimus (n. 4) ac baptismi necessitatem pro parvulis ut vitam assequantur aeternam (n. 5).

INNOCENTIUS, SILVANO SENI, VALENTINO, ET CAETERIS QUI IN MILEVITANA SYNODO INTERFUERUNT DILECTISSIMIS FRATRIBUS, IN DOMINO SALUTEM.

Haereticos a communione segregatos Ecclesia recipit emendatos.

1. Inter caeteras Romanae Ecclesiae curas, et apostolicae Sedis occupationes, quibus diversorum consulta fideli ac modica disceptatione tractamus, frater et coepiscopus noster Iulius Dilectionis vestrae litteras, quas ex Milevitano concilio cura fidei propensiore misistis, mihi inopinanter ingessit, Carthaginensis etiam synodi querelae parilis scripta subiungens. Nimirum exsultat Ecclesia tantam sollicitudinem commissis gregibus exhibere pastores, ut non solum neminem ex his patiantur errare, sed si quas magis ovium scaevae delectationis herba seduxit, ac si in errore permanserint, aut segregari penitus velint, aut illicenter dudum petita vitantes, custodiae pristinae circumspectione tutari, in utraque parte videlicet consulentes, ne vel suscipiendo tales simili caeterae seducantur exemplo; vel spernendo redeuntes, luporum morsibus videantur ingestae. Prudens admodum et catholicae fidei plena consultatio. Quis enim aut tolerare possit errantem, aut non recipere se corrigentem? Nam ut durum arbitror conniventiam praebere peccantibus, ita impium iudico manum negare conversis.

In fidei rebus suprema auctoritas penes Petrum.

2. Diligenter ergo et congrue apostolici consulitis honoris arcana (honoris, inquam, illius quem, praeter illa quae sunt extrinsecus, sollicitudo manet omnium Ecclesiarum 1) super anxiis rebus, quae sit tenenda sententia, antiquae scilicet regulae formam secuti, quam toto semper ab orbe mecum nostis esse servatam. Verum haec missa facio; neque enim hoc vestram credo latere prudentiam: qui id enim actione firmastis, nisi scientes quod per omnes provincias de apostolico fonte petentibus responsa semper emanent? praesertim quoties fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros, nonnisi ad Petrum, id est, sui nominis et honoris auctorem referre debere, velut nunc retulit vestra Dilectio, quod per totum mundum possit omnibus Ecclesiis in commune prodesse. Fiant enim necesse est cautiores, cum inventores malorum, ad duplicis relationem synodi, sententiae nostrae statutis viderint ab ecclesiastica communione seiunctos.

Cur pelagiana haeresis perversa.

3. Gemino igitur bono caritas vestra fungetur. Nam et canonum potiemini gratia servatorum, et beneficio vestro totus orbis utetur. Quis enim catholicorum virorum cum adversariis Christi velit ulterius miscere sermonem? quis saltem ipsam lucem vitae communione partiri? Novae haereseos nimirum fugiantur auctores. Quid enim acerbius in Deum fingere potuerunt, quam cum adiutoria divina cassarent, causamque quotidianae precationis auferrent? Hoc est dicere, Quid mihi opus est Deo? Merito in hos dicat Hymnidicus: Ecce homines, qui non posuerunt Deum adiutorem sibi 2. Negantes ergo auxilium Dei, inquiunt hominem sibi posse sufficere, nec gratia hunc egere divina, qua privatus necesse est diaboli laqueis irretitus occumbat, dum ad omnia vitae perficienda mandata, sola tantummodo libertate contendat. O pravissimarum mentium perversa doctrina! Advertat id tandem quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut, dum indulgentius frenis eius utitur, in praevaricationem praesumptione conciderit; nec ex hac potuit erui, nisi providentia regenerationis, statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus. Audiat David dicentem, Adiutorium nostrum in nomine Domini 3; et: Adiutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus 4: quae incassum dixerit, si tantum in eius erat positum voluntate quod a Domino flebili sermone poscebat.

Hominis voluntatem nihil posse absque Dei auxilio.

4. Quae cum ita sint, cumque in omnibus divinis paginis voluntati liberae nonnisi adiutorium Dei legamus esse nectendum, eamque nihil posse coelestibus praesidiis destitutam; quonam modo huic soli possibilitatem hanc pertinaciter, ut asseritis, defendentes, sibimet, imo, quod est dignius dolore communi, iam plurimis Pelagius Celestiusque persuadent? Multifariis equidem ad destruendum tale magisterium uti possemus exemplis, nisi sciremus Sanctitatem vestram ad plenum Scripturas omnes callere divinas; praesertim cum vestra relatio tantis ac talibus testimoniis sit referta, ut his solis valeat praesens dogma rescindi; opusque non esse reconditis, cum et iis quae facile vobis occurrentia posuistis, nec audeant obviare, nec possint. Ergo Dei gratiam conantur auferre, quam necesse est, etiam restituta nobis status pristini libertate, quaeramus: quippe qui nec alias diaboli machinas, nisi eadem possumus iuvante vitare.

Parvulorum sine baptismo defunctorum aeterna sors.

5. Illud vero quod eos vestra fraternitas asserit praedicare, parvulos aeternae vitae praemiis etiam sine Baptismatis gratia posse donari, perfatuum est. Nisi enim manducaverint carnem Filii hominis, et biberint sanguinem eius, non habebunt vitam in semetipsis 5. Qui autem hanc eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum Baptismum velle cassare, cum praedicant hos habere quod in eos creditur nonnisi Baptismate conferendum. Si ergo nihil volunt officere non renasci, fateantur necesse est nec regenerationis sacra fluenta prodesse. Verum ut superfluorum hominum prava doctrina celeri veritatis possit ratione discindi, proclamat hoc Dominus in Evangelio, dicens: Sinite infantes venire ad me, et nolite eos prohibere ad me 6.

Pelagiani excommunicatur donec resipiscant.

6. Quare Pelagium Celestiumque, id est inventores vocum novarum, quae, sicut dixit Apostolus, aedificationis nihil, sed magis vanissimas consueverunt parere quaestiones 7, ecclesiastica communione privari, apostolici vigoris auctoritate censemus, donec resipiscant de diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem 8; eosque interim dominico ovili non recipi, quod ipsi, perversae viae secuti tramitem, deserere voluerunt: abscindendi sunt enim qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi 9. Simul autem praecipimus ut quicumque id pertinacia simili defensare nituntur, par eos vindicta constringat. Non solum enim qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus 10; quia non multum interesse arbitror inter committentis animum, et consentientis favorem. Addo et amplius: plerumque dediscit errare, cui nemo consentit. Haec igitur, fratres carissimi, in supradictos maneat fixa sententia; absint atriis Domini, careant custodia pastorali, ne duarum ovium dira contagia serpant forsitan per vulgus incautum, rapacique lupus corde laetetur intra ovile dominicum tantas ovium fusas catervas, dum a custodibus dissimulanter habetur vulnus duarum. Prospiciendum est ergo ne permittendo lupos, mercenarii magis videamur esse quam pastores.

Haeretici in Ecclesiam recipiendi si resipuerint.

7. Iubemus sane, quoniam Christus Dominus propria voce significavit nolle se mortem morientis, tantum ut revertatur et vivat 11, si umquam ad sanum, deposito pravi dogmatis errore, resipuerint, damnarintque ea quorum se ipsi praevaricatione damnarunt, eis medicinam solitam, id est receptaculum suum ab Ecclesia non negari: ne dum eos redeuntes forsitan prohibemus, vere extra ovile remanentes et exspectantis, hostis rabidis faucibus gluttiantur, quas in semetipsos spiculis malae disputationis armarunt. Bene valete, fratres. Datum sexto calend. februarias, Honorio et Constantio viris clarissimis consulibus.