EPISTOLA 180

Scripta a. 416.

Augustinus Oceano rescribens, paucis de animae origine ait se velle scire quae sors infantes sine baptismo mortuos sequatur (nn. 1-2); pauca deinde locutus de officioso mendacio (n. 3), rogat amicum ut ipsi Hieronymi librum De resurrectione carnis mittat.

DOMINO MERITO CARISSIMO, ET IN CHRISTI MEMBRIS HONORANDO FRATRI OCEANO, AUGUSTINUS, SALUTEM.

De epistolis sibi missi gratias agit.

1. Duas accepi simul epistolas Dilectionis tuae, quarum in una facis tertiae mentionem, et eam te prius misisse commemoras; quam accepisse non recolo, imo bene mihi recolere videor quod non acceperim. De iis tamen quas accepi, ago uberes gratias benignitati erga nos tuae. Quibus ut non continuo responderem, in alia atque alia diversarum occupationum tempestate direptus sum Unde nunc stillam vacantis temporis nactus, respondere aliquid malui, quam ad tuam sincerissimam caritatem diuturnum habere silentium, et fieri taciturnitate, quam loquacitate importunior.

De infantium sorte absque baptismo defunctorum.

2. De origine animarum quid sanctus Hieronymus sentiat, iam sciebam, et haec ipsa quae ex libro eius in epistola tua posuisti verba iam legeram. Verum non hoc quaestionem molestam facit, quod movet quosdam, quomodo Deus adulterinis etiam conceptibus iuste animas largiatur; cum bene viventibus, et ad Deum fide ac pietate conversis, ne propria quidem, quanto minus parentum, possint obesse peccata. Sed merito quaeritur, si verum est novas ex nihilo animas singulas singulis nascentibus fieri, quomodo tam innumerabiles animae parvulorum, quas Deo certum est, ante rationales annos, antequam quidquam iustum iniustumve sapere vel capere possint, sine Baptismo de corporibus exituras, iuste in damnationem dentur, ab illo utique apud quem non est iniquitas 1. Non opus est de hac re plura dicere, cum scias quid velim, vel potius quid nolim dicere; satis existimo sapienti esse quod dixi. Verumtamen si aliquid hinc, quo ista quaestio solvi queat, vel legisti, vel ex ore eius audisti, vel tibi ipsi Dominus cogitanti donavit ut noveris; impartire, obsecro, mihi, ut gratias uberiores agam.

Quid sit inter officiosum mendacium ac metaphoram.

3. Illud vero de officioso utilique mendacio, quod exemplo Domini de die et hora huius saeculi finiendi nec Filium scire dicentis 2, putasti esse solvendum; conatu quidem ingenii tui, cum legerem, delectabar, sed nullo modo mihi videtur tropicam locutionem recte dici posse mendacium. Non enim mendacium est, cum diem laetum dicimus, quod laetos faciat; aut tristem lupinum, quod gustantis vultum amaro sapore contristet; sicut Deum scire, cum cognoscentem hominem facit 3; hoc enim dictum ad Abraham 4 ipse commemorasti. Nequaquam sunt ista mendacia; quod ipse facillime advertis. Proinde beatus Hilarius, cum obscuram quaestionem obscuro hoc genere tropicae locutionis aperuit, ut intellegeremus in eo se nimirum dixisse nescientem, in quo alios facit occultando nescientes, non excusavit mendacium, sed mendacium non esse monstravit; non solum in his usitatioribus tropis, verum in illa etiam, quae appellatur metaphora, quae loquendi consuetudine omnibus nota est 5. Nam gemmare vites, fluctuare segetes, florere iuvenes, contendet quispiam esse mendacium, quod in his rebus nec undas, nec lapides, nec herbas, nec arbores videt, ubi proprie ista verba dicuntur?

Verba Gal 2, 14 sunt propria apertae locutionis.

4. Porro autem pro tuo ingenio atque eruditione facillime perspicis quantum ab his differat quod ait Apostolus: Cum viderem quia non recte ingrediuntur ad veritatem Evangelii, dixi Petro coram omnibus, Si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice vivis, quemadmodum Gentes cogis iudaizare6 Nulla est hic tropica obscuritas, verba sunt propria apertae locutionis. Hoc profecto Doctor Gentium, his quos parturiebat donec Christus formaretur in eis 7, et quibus sub divina attestatione praedixerat: Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior 8, aut verum dixit, aut falsum: si falsum, quod absit, quae sequantur advertis... et ambo ista exhorrescens admonet veritatis indicium, et in apostolo Petro mirabilis humilitatis exemplum.

Cupit librum sibi mitti Hieronymi De resurrectione canis.

5. Sed quid hinc diutius? cum de hac quaestione inter nos, ego et praedictus venerabilis frater Hieronymus satis litteris egerimus; et in hoc opere recentissimo, quod sub nomine Critobuli adversus Pelagium modo edidit 9, eamdem de ista re gesta dictisque apostolicis sententiam tenuit, quam beatissimi Cypriani 10 etiam nos secuti sumus. Illud potius de origine animarum, non propter partus adulterinos, sed propter innocentium, quod absit, damnationem, quod, opinor, non stulte quaeritur; si quid a tali ac tanto didicisti viro, quod recte responderi ambigentibus possit, quaeso nobiscum communicare non abnuas. Ita quippe mihi in epistolis tuis eruditus et suavis apparuisti, ut operae pretium sit tecum litteris colloqui. Nescio sane quem librum eiusdem hominis Dei, quem presbyter Orosius attulit, tuaeque Dilectioni describendum dedit, ubi de resurrectione carnis praeclare disputasse laudatur, iam nobis peto non differas mittere. Ideo quippe non eum cito poposcimus, quia et describendum et emendandum utique cogitavimus; cui utrique operi largissimum iam putamus tempus indultum. Memor nostri Deo vivas.