EPISTOLA 178

Scripta a. 416.

Augustinus Hilario de pelagiana haeresi, cuius summam perstringit (n. 1), duobus in Africa conciliis damnata utpote quae totius fidei Christianae fundamenta evertere moliatur (n. 2), ideoque omnibus Christi fidelibus damnanda (n. 3).

DOMINO BEATISSIMO, ET IN CHRISTI VERITATE VENERANDO FRATRI ET CONSACERDOTI HILARIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Pelagianae haeresis summa.

1. Honorabilis filius noster Palladius cum de nostro littore navigaret, beneficium poscendo magis dedit, ut non solum eum Benignitati tuae, verum etiam meipsum tuis orationibus commendarem, domine beatissime, et in Christi caritate venerande frater. Quod cum facio, profecto et Sanctitas tua faciet quod de re ambo praesumimus. Quae autem circa nos sint, quoniam scio dilectionem vestram pro nobis, sicut et nostram pro vobis esse sollicitam, a memorato perlatore audiet Sanctitas tua. Verumtamen quod maxime necessarium est breviter dicam. Nova quaedam haeresis inimica gratiae Christi contra Ecclesiam Christi conatur exsurgere; sed nondum evidenter ab Ecclesia separata est: hominum scilicet qui tantum audent infirmitati humanae tribuere potestatis, ut hoc solum ad Dei gratiam pertinere contendant, quod cum libero arbitrio et non peccandi possibilitate creati sumus, et Dei mandata quae a nobis implerentur accepimus; caeterum ad eadem mandata servanda et implenda nullo divino adiutorio nos egere. Necessariam vero nobis esse remissionem peccatorum, quia ea quae a nobis in praeteritum malefacta sunt, infecta facere non valemus. Cavendis autem futuris vincendisque peccatis, omnibusque tentationibus virtute superandis, sine ullo deinceps adiutorio gratiae Dei naturali possibilitate humanam sufficere voluntatem. Nec parvulos indigere gratia Salvatoris, qua per eius baptismum a perditione liberentur, eo quod nullum ex Adam contagium damnationis attraxerint.

De duobus conciliis contra pelagianam haeresim.

2. Quam sint haec inimica gratiae Dei, quae per Iesum Christum Dominum nostrum humano generi indulta est, et quemadmodum totius fidei christianae fundamenta evertere moliantur, pervidet nobiscum Venerabilitas vestra. Neque apud vos tacere debuimus, ut eiusmodi homines, quos quidem sanari in Ecclesia, quam ex illa resecari magis volumus et optamus, cura pastorali caveatis. Iam enim cum ista scriberem, cognoveramus in ecclesia Carthaginensi adversus eos episcopalis concilii conditum fuisse decretum, per epistolam sancto et venerabili Papae Innocentio dirigendum; et nos de concilio Numidiae ad eamdem apostolicam Sedem iam similiter scripseramus.

Omnibus Christifidelibus pelagiana impietas damnanda.

3. Omnes enim qui spem habemus in Christo, huic pestiferae impietati resistere, eamque concorditer damnare et anathemare debemus: quae contradicit etiam orationibus nostris, concedens quidem ut dicamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 1; et hoc ita concedens, ut asserat hominem in hoc corruptibili corpore quod aggravat animam 2, posse suis viribus ad tantam iustitiam pervenire, ut neque hoc illi sit dicere necessarium: Dimitte nobis debita nostra. Illud vero quod sequitur: Ne nos inferas in tentationem 3, non sic accipiunt tamquam Deus orandus sit quo nos ad superandas tentationes adiuvet peccatorum, sed ne quisquam irruens corporaliter nos humanus casus affligat; quoniam peccatorum tentationes vincere ita sit iam in nostra positum potestate, possibilitate naturae, ut hoc inaniter impetrandum orationibus arbitremur. Non possumus una epistola brevi omnia vel plurima tantae impietatis argumenta colligere, praesertim quia cum ista conscriberem, perlatores navigaturi me immorari diutius non sinebant. Puto autem onerosum me non fuisse sanctis sensibus tuis, quod de tanto malo, omni vigilantia, Domino adiuvante, vitando, tacere non potui.