EPISTOLA 177

Scripta a. 416.

Aurelius, Augustinus aliique tres episcopi Innocentio papae, explicantes quo sensu Pelagius confessus sit gratiam in Diospolitano concilio; hortantur ut cum coram interroget quam gratiam vere confiteatur (nn. 1-8), quia recenti libro, qui ei tribuitur, improprie loquitur de gratia Christi qua omnes homines (et Antiqui Testamenti Patres) salvi fiant (nn. 9-12) salutem autem in Lege reponit (nn. 13-14). Cuius libri refutationem ipsi Innocentio mittunt (n. 15).

DOMINO BEATISSIMO, MERITOQUE HONORANDISSIMO FRATRI INNOCENTIO PAPAE, AURELIUS, ALYPIUS, AUGUSTINUS, EVODIUS, ET POSSIDIUS, IN DOMINO SALUTEM.

Adversus pelagianam haeresim R. Pontifex opem ferat

1. De conciliis duobus provinciae Carthaginensis atque Numidiae ad tuam Sanctitatem a non parvo episcoporum numero subscriptas litteras misimus contra inimicos gratiae Christi, qui confidunt in virtute sua 1, et Creatori nostro quodammodo dicunt: Tu nos fecisti homines; iustos autem ipsi nos fecimus. Qui naturam humanam ideo dicunt liberam, ne quaerant Liberatorem; ideo salvam, ut superfluum iudicent Salvatorem. Tantum enim dicunt valentem, ut suis viribus semel in origine suae creationis acceptis, possit per liberum arbitrium, nihil ulterius adiuvante illius gratia qui creavit, domare et exstinguere omnes cupiditates, tentationesque superare; multique eorum insurgunt adversum nos, et dicunt animae nostrae: Non est salus illi in Deo eius 2. Familia ergo Christi quae dicit: Quando infirmor, tunc fortis sum 3, et cui dicit Dominus eius: Salus tua ego sum 4, suspenso corde, cum timore et tremore adiutorium Domini etiam per caritatem tuae Venerationis exspectat.

Quam gratiam professus sit Pelagius.

2. Audivimus enim esse in urbe Roma, ubi ille diu vixit, nonnullos qui diversis causis ei faveant, quidam scilicet, quia talia persuasisse perhibetur, plures vero, qui eum talia sentire non credunt; praesertim quia in Oriente, ubi degit, Gesta ecclesiastica facta esse iactantur, quibus putatur esse purgatus: ubi quidem si episcopi eum catholicum pronuntiarunt, non ob aliud factum esse credendum est, nisi quia se dixit Dei gratiam confiteri, et ita posse hominem suo labore ac voluntate iuste vivere, ut ad hoc adiuvari Dei gratia non negaret. His enim auditis verbis, catholici antistites nullam aliam Dei gratiam intellegere potuerunt, nisi quam in Libris Dei legere, et populis Dei praedicare consueverunt: eam utique de qua dicit Apostolus: Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per Legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est 5; sine dubio gratiam qua iustificamur ab iniquitate, et qua salvamur ab infirmitate, non qua creati sumus cum propria voluntate. Nam si intellexissent illi episcopi eam illum dicere gratiam, quam etiam cum impiis habemus, cum quibus homines sumus; negare vero eam qua christiani et filii Dei sumus; quis eum patienter catholicorum sacerdotum non dicimus audiret, sed ante oculos suos ferret? Quapropter non culpandi sunt iudices, quia ecclesiastica consuetudine nomen gratiae audierunt, nescientes quid huiusmodi homines vel in suae doctrinae libris, vel in suorum solent auribus spargere.

Rom. Pontifex Pelagium ipsum interroget de gratia.

3. Non agitur de uno Pelagio, qui iam forte correctus est, quod utinam ita sit; sed de tam multis, quibus loquaciter contendentibus, et infirmas atque ineruditas animas velut vinctas trahentibus, firmas autem et in fide stabiles ipsa contentione fatigantibus, usquequaque iam plena sunt omnia. Aut ergo a tua Veneratione acciendus est Romam, et diligenter interrogandus quam dicat gratiam, qua fateatur, si tamen iam fateatur, ad non peccandum iusteque vivendum homines adiuvari; aut hoc ipsum cum eo per litteras agendum: et cum inventus fuerit hanc dicere quam docet ecclesiastica et apostolica veritas, tunc sine ullo scrupulo Ecclesiae, sine latibulo ambiguitatis ullius absolvendus est, tunc est revera de eius purgatione gaudendum.

Germana Christi gratia Pelagio profitenda.

4. Sive enim gratiam dixerit esse liberum arbitrium, sive gratiam esse remissionem peccatorum, sive gratiam esse legis praeceptum; nihil eorum dicit, quae per subministrationem Spiritus sancti pertinent ad concupiscentias tentationesque vincendas, quem ditissime effudit in nos 6, qui ascendit in coelum, et captivans captivitatem dedit dona hominibus 7. Hinc enim oramus ut peccatorum tentationem superare possimus, ut Spiritus Dei, unde pignus accepimus 8, adiuvet infirmitatem nostram 9. Qui autem orat et dicit: Ne nos inferas in tentationem 10, non utique id orat ut homo sit, quod est natura; neque id orat ut habeat liberum arbitrium, quod iam accepit, cum crearetur ipsa natura; neque orat remissionem peccatorum, quia hoc superius dicitur: Dimitte nobis debita nostra 11; neque orat ut accipiat mandatum: sed plane orat ut faciat mandatum. Si enim in tentationem inductus fuerit, hoc est, in tentatione defecerit, facit utique peccatum quod est contra mandatum. Orat ergo ut non peccet, hoc est ne quid faciat mali, quod pro Corinthiis orat apostolus Paulus, dicens: Oramus autem ad Dominum ne quid faciatis mali 12. Unde satis apparet quod ad non peccandum, id est, ad non male faciendum, quamvis esse non dubitetur arbitrium voluntatis, tamen eius potestas non sufficiat, nisi adiuvetur infirmitas. Ipsa igitur oratio, clarissima est gratiae testificatio: hanc ille confiteatur, et eum gaudebimus sive rectum, sive correctum.

Lex et gratia valde inter se differunt.

5. Distinguenda est lex, et gratia. Lex iubere novit, gratia iuvare. Nec lex iuberet, nisi esset voluntas; nec gratia iuvaret, si sat esset voluntas. Iubetur ut habeamus intellectum, ubi dicitur: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus 13; et tamen oramus ut habeamus intellectum, ubi dicitur: Da mihi intellectum ut discam mandata tua 14. Iubetur ut habeamus sapientiam, ubi dicitur: Stulti aliquando sapite 15; et tamen oratur ut habeamus sapientiam, ubi dicitur: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei 16. Iubetur ut habeamus continentiam, ubi dicitur: Contine te ipsum 17; et tamen oramus ut habeamus continentiam, ubi dicitur: Cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum; adii Dominum, et deprecatus sum 18. Postremo ne nimium longum sit cuncta percurrere, iubetur ut non faciamus malum, ubi dicitur: Declina a malo 19; et tamen oratur ut non faciamus malum, ubi dicitur: Oramus autem ad Dominum ne quid faciatis mali 20. Iubetur ut faciamus bonum, ubi dicitur: Declina a malo, et fac bonum 21; et tamen oratur ut faciamus bonum, ubi dicitur: Non cessamus pro vobis orantes et postulantes 22: atque inter caetera, quae pro illis orat, dicit: Ut ambuletis digne Deo in omne beneplacitum, in omni opere et sermone bono 23. Sicut ergo agnoscimus voluntatem, cum haec praecipiuntur; sic et ipse agnoscat gratiam, cum petuntur.

Pelagii liber mittitur cum refutatione et Ep. 168.

6. Misimus Reverentiae tuae librum, quem dederunt quidam religiosi et honesti adolescentes servi Dei, quorum etiam nomina non tacemus; nam Timasius et Iacobus vocantur: qui, sicut audivimus, et etiam nosse dignaris, ipsius Pelagii exhortatione spem quam habebant in saeculo reliquerunt, et nunc continentes Deo serviunt. Qui cum eodem errore tandem aliquando per qualemcumque operam nostram Domino inspirante caruissent, protulerunt eumdem librum, Pelagii esse dicentes, et ut ei responderetur impendio rogaverunt. Factum est; ad eosdem rescripta est ipsa responsio: agentes gratias rescripserunt. Utrumque misimus, et cui responsum est, et quod responsum est: et ne nimium essemus onerosi, signa fecimus his locis ubi petimus inspicere non graveris, quemadmodum sibi obiecta quaestione quod gratiam Dei negaret, ita respondit, ut eam esse non diceret nisi naturam in qua nos condidit Deus.

Gratia creationis et gratia praedestinationis.

7. Si autem hunc esse suum librum negat, aut eadem in libro loca, non contendimus; anathemet ea, et illam confiteatur apertissime gratiam quam doctrina christiana demonstrat et praedicat esse propriam Christianorum, quae non est natura, sed qua salvatur iuvaturque natura: quae naturam non auribus sonante doctrina vel aliquo adiumento visibili fovet, sicut plantator quodammodo et irrigator extrinsecus; sed subministratione spiritus, et occulta misericordia, sicut facit ille qui dat incrementum Deus 24. Etsi enim quadam non improbanda ratione dicitur gratia Dei qua creati sumus, ut nonnihil essemus, nec ita essemus aliquid ut cadaver quod non vivit, aut arbor quae non sentit, aut pecus quod non intellegit, sed homines, qui et essemus, et viveremus, et sentiremus, et intellegeremus, et de hoc tanto beneficio Creatori nostro gratias agere valeamus; unde merito et ista gratia dici potest, quia non praecedentium aliquorum bonorum operum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata est: alia est tamen qua praedestinati vocamur, iustificamur, glorificamur 25, ut dicere possimus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 26.

De gratia praedestinationis cum Pelagio agebatur.

8. De hac gratia quaestio vertebatur, quando ab iis quos Pelagius graviter offendebat atque turbabat, dicebatur ei quod eam suis disputationibus oppugnaret, quibus assereret non solum ad facienda, verum etiam ad perficienda mandata divina, per liberum arbitrium humanam sibi sufficere naturam. Hanc apostolica doctrina gratiam non immerito isto nomine appellat, qua salvamur et iustificamur ex fide Christi. De hac scriptum est: Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per Legem iustitia; ergo Christus gratis mortuus est 27: de hac scriptum est: Evacuati estis a Christo, qui in Lege iustificamini; a gratia excidistis 28: de hac scriptum est: Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia 29: de hac scriptum est: Ei autem qui operatur merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum: ei autem qui non operatur, credenti autem in eum qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam 30; et multa alia, quae melius potes ipse meminisse, et intellegere prudentius, et illustrius praedicare. Illam vero gratiam qua creati sumus homines, etiamsi ita appellandam non immerito intellegimus, mirum est tamen si ita appellatam in ullis legitimis propheticis, evangelicis, apostolicisque Litteris legimus.

Suo libro Pelagius gratiam impropriam defendit.

9. Cum itaque de hac gratia Christianis fidelibus catholicisque notissima, illi obiceretur quaestio, ut eam oppugnare desineret; quid est quod cum haec sibi in libro suo velut adversante persona idem ipse obiecisset, ut se respondendo purgaret, nihil aliud respondit, nisi naturam creati hominis referre gratiam Creatoris; atque ita se dicere, sine peccato impleri posse iustitiam per liberum arbitrium cum adiutorio divinae gratiae, quod Deus hoc dederit homini ipsa possibilitate naturae? Cui merito respondetur: Ergo evacuatum est scandalum crucis 31. Ergo Christus gratis mortuus est 32. Num enim si non moreretur propter delicta nostra, et resurgeret propter iustificationem nostram, nec ascendisset in altum, et captivans captivitatem daret dona hominibus 33, ista naturae possibilitas quam defendit, in hominibus non esset?

Si natura salvamur, Christus gratis mortuus est.

10. An forte Dei mandatum deerat, et ideo Christus mortuus est? Imo iam et hoc erat sanctum, et iustum, et bonum 34: iam dictum fuerat: Non concupisces 35: iam dictum fuerat: Diliges proximum tuum tamquam teipsum 36, in quo sermone Apostolus omnem legem dicit impleri 37. Et quoniam nisi diligat Deum, nemo diligit seipsum, ideo Dominus in iis duobus praeceptis totam Legem Prophetasque dicit pendere 38: quae duo praecepta iam erant hominibus divinitus data. An aeternum praemium iustitiae promissum nondum erat? Hoc ipse non dicit qui in suis Litteris posuit etiam in Vetere Testamento regnum coelorum esse promissum. Si ergo ad faciendam perficiendamque iustitiam, iam erat naturae possibilitas per liberum arbitrium, iam erat Legis Dei sanctum et iustum bonumque mandatum, iam erat promissum praemium sempiternum; ergo Christus gratis mortuus est.

Salus aeterna tantum ex fide et gratia per Christum.

11. Ergo neque per Legem iustitia, neque per naturae possibilitatem, sed ex fide et dono Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, unum mediatorem Dei et hominum 39: qui nisi in plenitudine temporis mortuus esset propter delicta nostra, et resurrexisset propter iustificationem nostram 40, profecto et antiquorum fides evacuaretur et nostra. Fide vero evacuata, quae homini iustitia remaneat, cum iustus ex fide vivat 41? Ex quo enim per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 42: procul dubio a corpore mortis huius, ubi alia lex repugnat legi mentis 43, neminem liberavit aut liberat sua possibilitas, quae perdita Redemptore indiget, saucia Salvatore; sed gratia Dei per fidem unius mediatoris Dei et hominum, hominis Christi Iesu 44: qui et Deus cum esset, hominem fecit; et manens Deus, homo factus refecit ipse quod fecit.

Eadem fide liberatos esse Patres V.T.

12. Puto autem quod eum lateat, fidem Christi, quae postea in revelationem venit, in occulto fuisse temporibus patrum nostrorum; per quam tamen etiam ipsi Dei gratia liberati sunt, quicumque omnibus humani generis temporibus liberari potuerunt, occulto iudicio Dei, non tamen vituperabili. Unde dicit Apostolus: Habentes autem spiritum fidei, utique eumdem quem et illi, secundum quod scriptum est, Credidi, propter quod et locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur 45; inde est quod ait ipse Mediator: Abraham pater vester concupivit videre diem meum; et vidit, et gavisus est 46: inde Melchisedech prolato sacramento mensae dominicae, novit aeternum eius sacerdotium figurare 47.

Lege innotuit peccatum ut ad Dei gratiam confugeretur.

13. Iam vero data in Litteris Lege, quam dicit Apostolus subintrasse ut abundaret delictum, et de qua dicit: Si ergo ex Lege haereditas, iam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Quid autem lex? Transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris. Mediator autem unius non est; Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 48; nonne satis ostenditur hoc actum esse per Legem, ut peccatum agnosceretur, et praevaricatione augeretur (Ubi enim lex non est, nec praevaricatio 49); et sic adversus victoriam peccati ad divinam gratiam, quae in promissionibus est, confugeretur: atque ita Lex non esset adversus promissa Dei; quia ideo per illam fit cognitio peccati, et ex praevaricatione Legis abundantia peccati, ut ad liberationem quaerantur promissiones Dei, quod est gratia Dei; et incipiat esse in homine iustitia, non sua, sed Dei, hoc est data dono Dei?

Gratia, non Lege iustificamur.

14. Quam etiam nunc quidam ignorantes Dei iustitiam, sicut et tunc de Iudaeis dictum est, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 50. Per Legem quippe et illi iustificari se arbitrantur, sufficiente sibi ad eam custodiendam libero arbitrio, hoc est, iustitia sua prolata ex natura humana; non donata ex gratia divina, propter quod iustitia Dei dicitur. Unde item scriptum est: Per Legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine Lege iustitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas 51. Cum dicit, manifestata est; ostendit quia et tunc erat, sed tamquam illa pluvia quam Gedeon impetravit, tunc velut in vellere occulta, nunc autem velut in area, manifesta 52. Cum ergo Lex sine gratia non mors peccati potuisset esse, sed virtus; sic enim dictum est: Aculeus mortis peccatum, virtus autem peccati Lex 53: sicut confugiunt multi a facie regnantis peccati ad gratiam velut in area nunc patentem, ita pauci ad eam confugiebant velut in vellere tunc latentem. Haec vero temporum distributio refertur ad altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, de qua dictum est: Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius54

Refutatio quorundam Pelagi scriptorum Innocentio missa

15. Quapropter si et ante tempus Legis, et tempore ipso Legis iustos patres ex fide viventes, non possibilitas naturae infirmae et indigae ac vitiatae et sub peccato venundatae 55, sed Dei gratia per fidem iustificabat; et nunc eadem in apertum iam veniens revelata iustificat: anathemet ergo Pelagius scripta sua, ubi contra eam, etsi non per contumaciam, tamen per ignorantiam disputat, possibilitatem defendendo naturae ad vincenda peccata, et implenda mandata; aut si ea sua esse negat, aut scriptis suis ab inimicis suis dicit immissa quae sua esse negat, anathemet ea tamen et damnet paterna exhortatione et auctoritate Sanctimoniae tuae. Si vult ergo, onerosum sibi et perniciosum Ecclesiae discat scandalum auferre; quod scandalum auditores et in perversum dilectores eius usquequaque spargere non quiescunt. Si enim cognoverint eumdem librum, quem illius vel putant esse vel norunt, episcoporum catholicorum auctoritate, et maxime Sanctitatis tuae, quam apud eum esse maioris ponderis minime dubitamus, ab eodem ipso anathematum atque damnatum, non eos ulterius existimamus ausuros, loquendo contra gratiam Dei, quae revelata est per passionem et resurrectionem Christi, pectora fidelia et simpliciter christiana turbare; sed potius adiuvante misericordia Domini, concertantibus nobiscum caritate ac pietate flagrantibus orationibus tuis, non solum ut in aeternum beati, verum etiam iusti et sancti sint, non in sua virtute, sed in eadem gratia confisuros. Unde et ad ipsum scriptam ab uno nostrum epistolam, ad quem per quemdam orientalem diaconum, civem autem Hipponensem, tamquam purgationis suae quaedam scripta transmisit, tuae Beatitudini potius credidimus dirigendam, melius iudicantes et petentes ut eam ei mittere ipse digneris: sic enim eam legere potius non dedignabitur, magis in illa eum qui misit, quam qui scripsit attendens.

Quod homo sine peccato esse possit error tollerabilior.

16. Illud vero quod dicunt posse hominem esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire si velit, quamvis cum hoc per adiutorium gratiae, quae tamen per incarnationem Unigeniti eius revelata atque donata est, dicitur, tolerabilius dici videatur: tamen quoniam non immerito movere potest, ubi et quando per eamdem gratiam id efficiatur in nobis, ut sine ullo prorsus peccato simus; utrum in hac vita quando caro concupiscit adversus spiritum 56, an vero in illa cum fiet sermo qui scriptus est, Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus enim mortis est peccatum 57; diligentius pertractandum propter alios quosdam qui senserunt, atque in suis litteris memoriae mandaverunt, etiam in hac vita esse posse hominem sine peccato, non ab initio nativitatis suae, sed conversione a peccatis ad iustitiam, et a vita reproba ad bonam vitam. Sic enim intellexerunt quod de Zacaria et Elisabeth scriptum est, ambulasse eos in omnibus iustificationibus Domini sine querela 58. Hoc quod dictum est, sine querela; sine peccato dictum acceperunt, non quidem negantes, imo etiam, quod aliis locis in litteris eorum invenitur, pie confitentes adiutorium gratiae Domini nostri, non per naturalem spiritum hominis, sed per principalem Spiritum Dei. Qui parum videntur considerasse ipsum Zacariam fuisse utique sacerdotem; omnes autem tunc sacerdotes necesse habebant ex lege Dei primitus pro peccatis suis offerre sacrificium, deinde pro populi 59. Sicut ergo nunc per orationis sacrificium convincimur non esse sine peccato, quoniam iussi sumus dicere: Dimitte nobis debita nostra 60; ita et tunc per sacrificia victimarum animalium convincebantur sacerdotes sine peccato non esse, qui pro suis peccatis iubebantur offerre.

Quid significet: Qui natus est ex Deo, non peccat.

17. Quod si res ita se habet, ut per gratiam Salvatoris proficiamus quidem in hac vita, deficiente cupiditate, crescente caritate; perficiamur autem in illa vita, cupiditate exstincta, caritate completa: profecto illud quod scriptum est: Qui natus est ex Deo, non peccat 61, secundum ipsam caritatem dictum est, quae sola non peccat. Ad nativitatem quippe quae ex Deo est, augenda et perficienda pertinet caritas; non ea quae minuenda est et consumenda cupiditas: quae tamen quamdiu est in membris nostris, lege quadam sua repugnat legi mentis; sed natus ex Deo, nec obediens desideriis eius, nec exhibens membra sua arma iniquitatis peccato, potest dicere: Iam non ego operor illud, sed illud quod habitat in me peccatum 62.

Nemo tamen hic vivit sine peccato.

18. Sed quoquo modo se habeat ista quaestio, quia etsi non invenitur homo in hac vita sine peccato, id tamen dicitur posse fieri per adiutorium gratiae et Spiritus Dei, quod ut fiat conandum atque poscendum est, tolerabiliter in eo quisque fallitur; nec diabolica impietas, sed error humanus est elaboranda et optanda affirmare, etiamsi quod affirmat non possit ostendere: id enim credit fieri posse, quod certe laudabile est velle. Nobis autem sufficit quod nullus in Ecclesia Dei fidelium reperitur in quolibet provectu excellentiaque iustitiae, qui sibi audeat dicere non necessariam precationem orationis dominicae: Dimitte nobis debita nostra; et dicat se non habere peccatum, ne seipsum decipiat, et veritas in eo non sit 63 quamvis iam sine querela vivat. Non enim qualecumque etiam tentationis humanae, sed grave peccatum est quod in querelam venit.

Rescripta expectantur.

19. Caetera quae illi obiecta sunt, sicut Gestis defensa perviderit, ita de his procul dubio tua Beatitudo iudicabit. Dabit sane nobis veniam suavitas mitissima cordis tui, quod prolixiorem epistolam fortassis quam velles tuae misimus Sanctitati. Non enim rivulum nostrum tuo largo fonti augendo refundimus; sed in hac non tamen parva tentatione temporis, unde nos liberet cui dicimus: Ne nos inferas in tentationem 64, utrum etiam noster, licet exiguus, ex eodem quo etiam tuus abundans, emanet capite fluentorum, hoc a te probari volumus tuisque rescriptis de communi participatione unius gratiae consolari.