Scripta a. 416.
Concilii Milevitani Patres innocentio, Romano Pontifici, significantes quam funesta sit pelagiana haeresis, quae salutem in libero arbitrio ponit negans precationis ac baptismi pro parvulis necessitatem (nn. 1-3); obsecrant autem ut certiorem se faciat de haereseos auctoribus ut eos ad catholicam adducat veritatem sua auctoritate, de sanctae Scripturae auctoritate deprompta (nn. 4-5).
DOMINO BEATISSIMO MERITOQUE VENERABILI, ET IN CHRISTO HONORANDO PAPAE INNOCENTIO, SILVANUS, SENEX, VALENTINUS, AURELIUS, DONATUS, RESTITUTUS, LUCIANUS, ALYPIUS, AUGUSTINUS, PLACENTIUS, SEVERUS, FORTUNATUS, POSSIDIUS, NOVATUS, SECUNDUS, MAURENTIUS, LEO, FAUSTINIANUS, CRESCONIUS, MALCUS, LITORIUS, FORTUNATUS, DONATUS, PONTICANUS, SATURNINUS, CRESCONIUS, HONORIUS, CRESCONIUS LUCIUS, ADEODATUS, PROCESSUS, SECUNDUS, FELIX, ASIATICUS, RUFINUS, FAUSTINUS, SERVUS, TERENTIUS, CRESCONIUS, SPERANTIUS, QUADRATUS, LUCILLUS, SABINUS, FAUSTINUS, CRESCONIUS, VICTOR, GIGNANTIUS, POSSIDONIUS, ANTONINUS, INNOCENTIUS, FELIX, ANTONIUS, VICTOR, HONORATUS, DONATUS, PETRUS, PRAESIDIUS, CRESCONIUS, LAMPADIUS, DELPHINUS, EX CONCILIO MILEVITANO, IN DOMINO SALUTEM.
1. Quia te Dominus gratiae suae praecipuo munere in Sede apostolica collocavit, talemque nostris temporibus praestitit, ut nobis potius ad culpam neglegentiae valeat, si apud tuam Venerationem, quae pro Ecclesia suggerenda sunt, tacuerimus, quam ea tu possis vel fastidiose vel neglegenter accipere; magnis periculis infirmorum membrorum Christi pastoralem diligentiam, quaesumus, adhibere digneris.
2. Nova quippe haeresis et nimium perniciosa tentat assurgere inimicorum gratiae Christi, qui nobis etiam dominicam orationem impiis disputationibus conantur auferre. Cum enim Dominus docuerit ut dicamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 1; isti dicunt posse hominem in hac vita, praeceptis Dei cognitis, ad tantam perfectionem iustitiae sine adiutorio gratiae Salvatoris, per solum liberum voluntatis arbitrium pervenire, ut ei non sit iam necessarium dicere: Dimitte nobis debita nostra. Illud vero quod sequitur: Ne nos inferas in tentationem 2, non ita intellegendum, tamquam divinum adiutorium poscere debeamus ne in peccatum tentati decidamus; sed hoc in nostra esse positum potestate, et ad hoc implendum solam sufficere voluntatem hominis: tamquam frustra Apostolus dixerit: Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei 3; et: Fidelis Deus, qui non permittet vos tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere 4. Frustra etiam Dominus dixerit apostolo Petro: Rogavi pro te, ne deficiat fides tua 5; et omnibus suis: Vigilate, et orate, ne intretis in tentationem 6; si hoc totum est potestatis humanae. Pueros quoque parvulos, etsi nullis innoventur christianae gratiae Sacramentis, habituros vitam aeternam, nequam praesumptione contendunt, evacuantes quod dicit Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 7; et alio loco: Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 8.
3. Ut ergo alia omittamus quae contra sanctas Scripturas plurima disserunt; haec interim duo, quibus omnino totum quod christiani sumus nituntur evertere, quae fidelia corda sustineant, non esse rogandum Deum ut contra peccati malum atque ad operandam iustitiam sit noster adiutor, et non opitulari parvulis ad consequendam vitam aeternam christianae gratiae Sacramentum: haec insinuantes apostolico pectori tuo, non opus habemus multa dicere, et tantam impietatem verbis exaggerare, cum procul dubio te ita permoveant, ut ab eis corrigendis, ne latius serpant, multosque contaminent, vel potius interimant, dum eos sub nomine Christi, a gratia Christi penitus alienant, omnino dissimulare non possis.
4. Huius autem perniciosissimi erroris auctores esse perhibentur Pelagius et Celestius, quos quidem in Ecclesia sanari malumus, quam desperata salute ab Ecclesia resecari, si necessitas nulla compellat. Quorum unus, id est Celestius, etiam ad presbyterium in Asia dicitur pervenisse: de quo ante paucos annos quid gestum fuerit, Sanctitas tua de Carthaginensi Ecclesia melius instruitur. Pelagius vero, sicut a quibusdam fratribus nostris missae loquuntur epistolae, Ierosolymis constitutus nonnullos fallere asseritur: verumtamen multo plures, qui eius sensus diligentius indagare potuerunt, adversus eum pro gratia Christi et catholicae fidei veritate confligunt; sed praecipue sanctus filius tuus, frater et compresbyter noster Hieronymus.
5. Sed arbitramur, adiuvante misericordia Domini Dei nostri qui te et regere consulentem, et orantem exaudire dignetur, auctoritati Sanctitatis tuae, de sanctarum Scripturarum auctoritate depromptae, facilius eos qui tam perversa et perniciosa sentiunt, esse cessuros, ut de correctione potius eorum congratulemur, quam contristemur interitu. Quodlibet autem ipsi eligant, certe vel aliis, quos plurimos possunt, si ab eis dissimuletur, suis laqueis implicare, cernit Venerabilitas tua instanter et celeriter providendum. Haec ad Sanctitatem tuam de concilio Numidiae scripta direximus, imitantes Carthaginensem ecclesiam et Carthaginensis provinciae coepiscopos nostros, quos ad Sedem apostolicam, quam beatus illustras, de hac causa scripsisse comperimus. Et alia manu: Memor nostri, in Dei gratia augearis, domine beatissime meritoque venerabilis, et in Christo honorande sancte Papa.