Scripta a. 416.
Augustinus festinantissime scribit compresbyteris Deogratias ac Theodoro, condiaconis Titiano et Comiti qui Scripturae sacrae testimonia (1 Cor. 6, 19 20; Deut. 6, 13) Deus esse Spiritus Sanctus; ad quam rem explanat duo Scripturae Sacrae testimonia (1 Cor. 6, 19 20; Deut. 6, 13) quae sibi invicem adstipulantur. Si autem brevem epistolam putant non satis esse ad demonstrationem quam cupiant, hortatur eos ut servent se ad legendos De Trinitate libros quos edere iamiamque disponit.
DOMINIS DILECTISSIMIS SANCTIS FRATRIBUS ET COMPRESBYTERIS DEOGRATIAS ET THEODORO ET CONDIACONIS TITIANO ET FRATRI COMITI, AUGUSTINUS
1. Quamvis non litteris vestris tamen certissimo et fidelissimo nuntio comperi desiderare vos a me scribi, quo sine ulla dubitatione ac sine ulla obscuritate, quae penetrari a tardioribus non potest, Deus esse probetur Spiritus Sanctus. Proinde sciat Germanitas vestra, quantum Scripturarum sanctarum de hac re meminisse possum, cui satis non facit, quod dicit Apostolus: Nescitis, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus Sancti, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno, glorificate et portate / Deum in corpore 1, nescire omnino, unde illi persuaderi possit Deum esse Spiritum Sanctum, quantum ad auctoritatem adtinet divinorum eloquiorum: quantum autem ad rationem, quae vel ab homine vel a tali homine, quales nos sumus, iniri potest, de hac re cum labore maximo disputatur. Quisquis autem cedit divinarum Scripturarum eminentissimae auctoritati, primum intueatur, quod scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies 2, quod Graece ita positum est, ut non illa intellegatur servitus, quae debetur et hominibus dominis, sed illa, quae Deo tantum exhibenda est, quae latria dicitur, unde et idolatria iure damnatur, cum idolis exhibetur latriaque Deo vero tantum exhibenda est. Non autem ait: Dominum Deum tuum solum adorabis, et illi, inquit, soli servis. Ibi dixit soli, ubi dixit servies, illa scilicet servitute, quae appellatur latria; ad hanc servitutem pertinet templum, sacrificium, sacerdos et si quid huius modi est. Ac per hoc Apostolus nullo modo diceret corpus nostrum templum esse Spiritus Sancti, nisi ei servitus illa deberetur, quae appellatur latria. Porro talis servitus non deberetur, nisi Deus esset, cui debetur, praesertim quia corpora nostra membra esse dicit Christi 3 quem Deum esse non negant. Etiam qui Spiritum Sanctum Deum negant et qui maiorem Christum quam Spiritum Sanctum esse contendunt. Quo modo igitur membra maioris templum esset minoris? unde non solum per hoc Deus esse sine dubitatione intellegitur Spiritus Sanctus, quia pie recteque templum tribui non potest nisi Deo, verum etiam unus Deus esse necessario reperitur cum Patre et Filio, quia Trinitas unus est Deus. Cum enim templi attributio ad illam servitutem pertinet, quae latria vocatur, et scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies, id est soli latriam exhibebis, profecto, quoniam latria, cum recte exhibetur, Deo exhibetur et, cui templum exhibetur, latria exhibetur et / unus Deus solus est, cui latria exhibenda est, et unus sine dubio Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et hoc est, quod ait: Glorificate et portate Deum in corpore vestro 4, de quo dixerat: Corpora vestra templum in vobis est Spiritus Sancti, quem habetis a Deo 5. Haec ut potui festinantissime dictare malui, quam desiderium Caritatis vestrae aliqua excusatione differre. Si parum hoc putatis, servate vos ad legendos de Trinitate libros, quos in nomine Domini edere iamque dispono, ne forte illi persuadeant, quod tamen brevis epistula non potest.