EPISTOLA 173

Scripta inter a. 411 et 414.

Augustinus Donato, presbytero donatistae, qui iussus comprehendi ut ad Ecclesiam duceretur conatus est vim sibi inferre (n. 1). Posse nos ad meliora cogi probatur testimoniis Scripturae sanctae (nn. 2-4). Explicatur 1 Cor 13, 3 (n. 5). Sententia quaedam Catholicae favens a Donatistis prolata et in Gesta Carthaginensis collationis relata (nn. 7-9). Ecclesiae potestas quomodo decursu temporis profecerit (n. 10).

DONATO PRESBYTERO PARTIS DONATI, AUGUSTINUS EPISCOPUS ECCLESIAE CATHOLICAE.

A. sollicitus pro Donato a schismate eripiendo

1. Si posses videre dolorem cordis mei, et sollicitudinem pro salute tua, fortassis miserereris animae tuae, placens Deo 1 in audiendo verbo, non nostro, sed ipsius; nec eius Scripturas sic in memoria tua figeres, ut contra eas cor clauderes. Displicet tibi quia traheris ad salutem, cum tam multos nostros ad perniciem traxeritis. Quid enim voluimus, nisi te comprehendi, et praesentari, et servari ne pereas? Quod autem in corpore laesus es, ipse tibi fecisti, qui iumento tibi mox admoto uti noluisti, et te ad terram graviter collisisti: nam utique alius qui adductus est tecum, collega tuus illaesus venit, qui talia sibi ipse non fecit.

Utrum nemo cogendus ad bonum.

2. Sed neque hoc putas tibi fieri debuisse, quia neminem existimas cogendum esse ad bonum. Attende quid Apostolus dixerit: Qui episcopatum desiderat, bonum opus concupiscit 2; et tamen tam multi ut episcopatum suscipiant tenentur inviti, perducuntur, includuntur, custodiuntur, patiuntur tanta quae nolunt, donec eis adsit voluntas suscipiendi operis boni: quanto magis vos ab errore pernicioso, in quo vobis inimici estis, trahendi estis, et deducendi ad veritatem vel cognoscendam vel eligendam, non solum ut honorem salubriter habeatis, sed etiam ne pessime pereatis! Dicis Deum dedisse liberum arbitrium; ideo non debere cogi hominem nec ad bonum. Quare ergo illi de quibus supra dixi, coguntur ad bonum? Attende ergo quod considerare non vis. Ideo voluntas bona misericorditer impenditur, ut mala voluntas hominis dirigatur. Nam quis nesciat nec damnari hominem, nisi merito malae voluntatis, nec liberari nisi bonam habuerit voluntatem? Non tamen ideo qui diliguntur, malae suae voluntati impune et crudeliter permittendi sunt; sed ubi potestas datur, et a malo prohibendi, et ad bonum cogendi.

Scripturae S. exemplis solvitur quaestio.

3. Nam si voluntas mala semper suae permittenda est libertati; quare Israelitae recusantes et murmurantes tam duris flagellis a malo prohibebantur, et ad terram promissionis compellebantur? Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati; quare Paulus non est permissus uti pessima voluntate qua persequebatur Ecclesiam, sed prostratus est ut excaecaretur, et excaecatus est ut mutaretur, mutatus ut mitteretur, missus ut qualia fecerat in errore, talia pro veritate pateretur? 3 Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati; quare monetur pater in Scripturis sanctis, filium durum non solum verbis corripere, sed etiam latera eius tundere 4, ut ad bonam disciplinam coactus et domitus dirigatur? Unde idem dicit: Tu quidem percutis eum virga; animam autem eius liberas a morte 5. Si mala voluntas semper suae permittenda est libertati; quare corripiuntur neglegentes pastores, et dicitur eis: Errantem ovem non revocastis, perditam non requisistis 6? Et vos oves Christi estis, characterem dominicum portatis in Sacramento quod accepistis; sed erratis et peritis. Non ideo vobis displiceamus, quia revocamus errantes, et quaerimus perditos. Melius enim facimus voluntatem Domini monentis ut vos ad eius ovile redire cogamus, quam consentimus voluntati ovium errantium, ut perire vos permittamus. Noli ergo iam dicere quod te assidue audio dicere: Sic volo errare, sic volo perire. Melius enim nos hoc omnino non permittimus, quantum possumus.

Si voluntariae neci obstandum, quo magis spiritali exitio?

4. Modo quod te in puteum, ut morereris, misisti, utique libera voluntate fecisti. Sed quam crudeles essent servi Dei, si huic malae tuae voluntati te permitterent, et non te de illa morte liberarent! quis eos non merito culparet? quis non impios recte iudicaret? Et tamen tu te volens in aquam misisti ut morereris; illi te nolentem de aqua levaverunt, ne morereris: tu fecisti secundum voluntatem tuam, sed in perniciem tuam; illi contra voluntatem tuam, sed propter salutem tuam. Si ergo salus ista corporalis sic custodienda est, ut etiam in nolentibus, ab eis qui eos diligunt, servetur; quanto magis illa spiritalis, in cuius desertione mors aeterna metuitur! Quamquam in ista morte quam tibi tu ipse inferre voluisti, non solum ad tempus, sed etiam in aeternum morereris; quia etsi non ad salutem, non ad Ecclesiae pacem, non ad Christi corporis unitatem, non ad sanctam et individuam caritatem, sed ad mala aliqua cogereris, nec sic tibi ipse mortem inferre debuisti.

Explicatur: Si tradidero corpus etc. ex 1 Cor 13, 3.

5. Considera Scripturas divinas, et discute quantum potes, et vide utrum hoc fecerit aliquis aliquando iustorum atque fidelium, cum ab eis tanta mala perpessi sint, qui eos ad aeternum interitum, non ad vitam aeternam, quo tu compelleris, adigebant. Audivi quod dixeris apostolum Paulum significasse hoc fieri debere, ubi ait: Etsi tradidero corpus meum ut ardeam 7; quia videlicet omnia bona dicebat, quae sine caritate nihil prosunt, sicut sunt linguae hominum et Angelorum, et omnia sacramenta, et omnis scientia, et omnis prophetia, et omnis fides ita ut montes transferantur, et rerum suarum distributio pauperibus; ideo videtur tibi etiam hoc inter bona numerasse, ut sibi quisque inferat mortem. Sed attende diligenter et agnosce quemadmodum dicat Scriptura, quod tradat quisque suum corpus ut ardeat. Non utique ut ipse se in ignem mittat, quando persequentem patitur inimicum; sed quando ei proponitur ut aut mali aliquid faciat, aut mali aliquid patiatur, eligat non facere mala quam non pati mala: atque ita corpus suum tradat in potestatem interfectoris, sicut tres illi viri fecerunt qui auream statuam cogebantur adorare, et nisi facerent, minabatur eis ille qui cogebat, caminum ignis ardentem. Idolum adorare noluerunt; non ipsi se in ignem miserunt: et tamen etiam de illis sic scriptum est, quod tradiderunt corpora sua, ut neque servirent, neque adorarent ullum deum, sed Deum suum 8. Ecce quomodo dixit Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeam 9.

D. redeat ad Ecclesiam, ubi christiana unitas et caritas.

6. Quod autem sequitur, vide: Si caritatem non habeam, nihil mihi prodest. Ad istam caritatem vocaris, ab ista caritate perire non sineris; et putas tibi aliquid prodesse, si te ipse praecipites in interitum, cum tibi nihil prodesset, etiamsi alter te occideret caritatis inimicum! Foris autem ab Ecclesia constitutus, et separatus a compage unitatis et vinculo caritatis, aeterno supplicio punireris, etiamsi pro Christi nomine vivus incendereris: hoc est enim quod ait Apostolus: Etsi tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Revoca ergo animum ad sanam considerationem, et sobriam cogitationem; attende diligenter utrum ad errorem et impietatem voceris, et patere pro veritate quaslibet molestias. Si autem tu potius in errore atque in impietate versaris, quo autem vocaris ibi est veritas et pietas, quia ibi est christiana unitas et sancti Spiritus caritas; quid adhuc tibi esse conaris inimicus?

Donatistarum sententia ipsis insidiosa.

7. Ideo praestitit misericordia Dei ut et nos et episcopi vestri tam frequenti numerosoque conventu Carthaginem veniremus, atque inter nos de ipsa dissensione ordinatissime conferremus. Gesta conscripta sunt, nostrae etiam subscriptiones tenentur; lege, vel patere ut tibi legantur, et tunc elige quod volueris. Audivi quod dixeris posse te nobiscum de ipsis Gestis aliquid agere, si omittamus verba episcoporum vestrorum, ubi dixerunt: "Nec causa causae, nec persona personae praeiudicat" 10. Haec verba vis omittamus, ubi per eos nescientes veritas ipsa locuta est. Sed tu dicturus es hic eos errasse, et in falsam sententiam incautius cecidisse. Nos autem dicimus hoc eos verum dixisse, et hoc per teipsum facillime probamus. Si enim episcopi vestri electi ab universa parte Donati, qui causam omnium sustinerent, et si quid egissent gratum et acceptum caeteri haberent, tamen in eo quod illos temere et non recte dixisse arbitraris, non vis ut tibi praeiudicent; verum ergo dixerunt, quia nec causa causae, nec persona personae praeiudicat. Et ibi debes agnoscere, quia si persona tot episcoporum tuorum in illis septem constitutorum non vis ut praeiudicet personae Donati Mutugennensis presbyteri, quanto minus non debet praeiudicare Caeciliani persona, etiamsi mali aliquid in illo esset inventum, universae unitati Christi, quae non in una villa Mutugenna concluditur, sed toto terrarum orbe diffunditur?

Sententia illa demonstrat Catholicam immunem in causa Caeciliani.

8. Sed ecce facimus quod voluisti; sic tecum agimus, ac si non dixerint vestri: "Nec causa causae, nec persona personae praeiudicat". Tu inveni quid illi dicere debuerint, cum eis obiecta esset causa et persona Primiani, qui damnatores suos et damnavit cum caeteris, et damnatos ac detestatos in suos rursus honores suscepit, et baptismum quem mortui dederant (quia de ipsis in illa praeclara sententia dictum erat quod "mortuorum funeribus plena sint littora" [In Bagaitano concilio]), agnoscere potius et acceptare, quam exsufflare et rescindere maluit, totumque dissolvit quod male intellegentes dicere soletis: Qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lavacrum eius11 Si ergo non dicerent: "Nec causa causae, nec persona personae praeiudicat", rei tenerentur in causa Primiani: cum autem hoc dixerunt, immunem fecerunt Ecclesiam catholicam, sicut nos asserebamus, a causa Caeciliani.

Ex collationis Gestis iusta apparet Catholicae causa.

9. Sed caetera lege, caetera discute. Vide utrum in ipsum Caecilianum, de cuius persona praeiudicare conabantur Ecclesiae, aliquid mali probare potuerint. Vide utrum non potius etiam pro illo multa egerint, et pluribus lectionibus, quas contra se protulerunt et recitaverunt, causam eius bonam omnino firmaverint. Lege ista, vel legantur tibi. Considera omnia, retracta diligenter, et elige quid sequaris: utrum nobiscum in Christi pace, in Ecclesiae catholicae unitate, in fraterna caritate gaudere; an pro nefaria dissensione, pro Donati parte, pro sacrilega divisione, importunitatem nostrae circa te dilectionis diutius sustinere.

Ecclesiae potestatis iter ac progressio.

10. Attendis enim et saepe repetis, sicut audio, quod in Evangelio scriptum est recessisse a Domino septuaginta discipulos, et arbitrio suae malae atque impiae discessionis fuisse permissos, caeterisque duodecim qui remanserant, fuisse responsum: Numquid et vos vultis ire12 Et non attendis quia tunc primum Ecclesia novello germine pullulabat, nondumque in ea fuerat completa illa prophetia: Et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient illi 13: quod utique quanto magis impletur, tanto maiore utitur Ecclesia potestate, ut non solum invitet, sed etiam cogat ad bonum. Hoc tunc Dominus significare volebat, qui quamvis haberet magnam potestatem, prius tamen elegit commendare humilitatem. Hoc et in illa convivii similitudine satis evidenter ostendit, ubi misit ad invitatos, et venire noluerunt, et ait servo: Exi in plateas et vicos civitatis, et pauperes, et debiles, et caecos, et claudos introduc huc. Et ait servus domino, Factum est ut imperasti, et adhuc locus est. Et ait dominus servo, Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea 14. Vide nunc quemadmodum de his qui prius venerunt, dictum est: Introduc huc; non dictum est, compelle: ita significata sunt Ecclesiae primordia ad hoc crescentis, ut essent vires etiam compellendi. Proinde, quia oportebat eius iam viribus et magnitudine roborata etiam compelli homines ad convivium salutis aeternae, posteaquam dictum est: Factum est quod iussisti, et adhuc est locus; Exi, inquit, in vias et sepes, et compelle intrare. Quapropter si ambularetis quieti extra hoc convivium sanctae unitatis Ecclesiae, tamquam in viis vos inveniremus; nunc vero quia per multa mala et saeva quae in nostros committitis, tamquam spinis et asperitate pleni estis, vos tamquam in sepibus invenimus, et intrare compellimus. Qui compellitur, quo non vult cogitur; sed cum intraverit, iam volens pascitur. Cohibe itaque tam iniquum et impacatum animum, ut in vera Ecclesia Christi invenias salutare convivium.