Scripta a. 416 ineunte.
Hieronymus Augustino laudans quidem superiores Epp. 166 ac 167 sed excusans cur non responderit (n. 1), salutationes ei eiusque fratribus mittens suas atque Eustochii ac Paulae (n. 2).
DOMINO VERE SANCTO, ET OMNI MIHI AFFECTIONE VENERABILI PAPAE AUGUSTINO, HIERONYMUS, IN CHRISTO SALUTEM.
1. Virum honorabilem fratrem meum, filium Dignationis tuae, Orosium presbyterum, et sui merito, et te iubente suscepi. Sed incidit tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit quam loqui, ita ut nostra studia cessarent, et, iuxta Appium, canina exerceretur facundia. Itaque duobus libellis tuis, quos meo nomini dedicasti 1, eruditissimis et omni eloquentiae splendore fulgentibus, ad tempus respondere non potui: non quo quidquam in illis reprehendendum putem; sed quia iuxta beatum Apostolum: Unusquisque in suo sensu abundet; alius quidem sic, alius autem sic 2. Certe, quidquid dici potuit, et sublimi ingenio de Scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est. Sed, quaeso Reverentiam tuam, parumper patiaris me tuum laudare ingenium. Nos enim inter nos eruditionis causa disserimus. Caeterum aemuli, et maxime haeretici, si diversas inter nos sententias viderint, de animi calumniabuntur rancore descendere. Mihi autem decretum est te amare, te suspicere, colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere. Certe et in dialogo, quem nuper edidi 3, tuae Beatitudinis, ut dignum fuerat, recordatus sum: magisque demus operam, ut perniciosissima haeresis de ecclesiis auferatur, quae semper simulat poenitentiam, ut docendi in ecclesiis habeat facultatem; ne, si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur.
2. Sanctae ac venerabiles filiae tuae Eustochium et Paula, et genere suo et exhortatione tua digne gradiuntur, specialiterque salutant Beatitudinem tuam; omnis quoque fraternitas quae nobiscum Domino Salvatori servire conatur. Sanctum presbyterum Firmum, anno praeterito, ob rem earum Ravennam, et inde Africam Siciliamque direximus, quem putamus iam in Africae partibus commorari. Sanctos tuo adhaerentes lateri, ut meo obsequio salutes, precor. Litteras quoque meas ad sanctum presbyterum Firmum direxi; quae si ad te venerint, ei dirigere non graveris. Incolumem te, et mei memorem, Christus Dominus custodiat, domine vere sancte, et beatissime Papa. Postscriptum: Grandem latini sermonis in ista provincia notariorum patimur penuriam; et idcirco praeceptis tuis parere non possumus, maxime in editione Septuaginta, quae asteriscis verubusque distincta est: pleraque enim prioris laboris, fraude cuiusdam amisimus.