Scripta post a. 414.
Alypius et Augustinus Maximo medico, gratulantes ei recens ab Ariana haeresi ad fidem catholicam converso dolentes quod sui eum imitati non sint (n. 1) instruentes illum adversus eos qui de trium Personarum eadem essentia impie disputant (nn. 2-5) explicantes vocabula Patrem, Filium, Spiritum Sanctum, generatum, spirantem vel procedentem etc. diversas indicare relationes non naturam (nn. 6-9), hortantes ut studeat et alios ad catholicam fidem adducere, praesertim cum nonnullos in errorem adduxisset auctoritate sua (n. 10).
Domino eximio, meritoque honorabili et religioso fratri Maximo, Alypius et Augustinus, in Domino salutem.
1. Cum a sancto fratre et coepiscopo nostro Peregrino, de tua tuorumque non corporali, sed spiritali salute praecipue quaereremus, de tua quidem laetos, de tuorum vero tristes nos eius responsa fecerunt, quod non sunt Ecclesiae catholicae salubri correctione sociati. Et quia id cito futurum sperabamus, adhuc non esse factum multum dolemus, domine eximie, meritoque honorabilis et religiose frater.
2. Proinde Caritatem tuam in Domini pace salutantes, et praecipimus, et rogamus ut eos quod didicisti, docere non differas; unum scilicet Deum esse solum, cui servitus illa debetur quae Graeco vocabulo nuncupatur. Ipsum enim verbum est in lege, ubi scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies 1: quem si Deum Patrem tantummodo dixerimus, respondebitur, Ergo Filio non debetur; quod nefas est dicere. Si autem debetur, quomodo ergo uni tantum debetur Deo, si et Patri et Filio debetur, nisi quia unus Deus, cui soli per servire iussi sumus, ita dicitur solus Deus, ut et Pater intellegatur et Filius, immo etiam et Spiritus sanctus? De illo quippe dicit Apostolus: Nescitis quia corpora vestra templum sunt in vobis Spiritus sancti quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis magno pretio. Glorificate Deum, in corpore vestro 2: quem Deum, nisi Spiritum sanctum cuius corpora nostra dixerat esse templum? Debetur ergo Spiritui sancto. Nam si templum ei facere, sicut Salomon fecit de lignis et lapidibus, iuberemur; utique faciendo templum, exhibere convinceremur: quanto magis debemus cui non templum facimus, sed sumus!
3. Ac per hoc si Patri et Filio et Spiritui sancto debetur, et exhibetur a nobis, de qua dictum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies; procul dubio Dominus Deus noster, cui soli per servire debemus, non est Pater solus, nec Filius solus, nec solus Spiritus sanctus, sed ipsa Trinitas unus Deus solus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: non ut Pater sit ipse qui Filius, vel Spiritus sanctus ipse sit aut Pater aut Filius, cum sit in illa Trinitate Pater Filii solius, et Filius Patris solius, Spiritus autem sanctus et Patris et Filii sit Spiritus; sed propter unam eamdemque naturam atque inseparabilem vitam, ipsa Trinitas, quantum ab homine potest, fide praecedente intellegitur unus Dominus Deus noster, de quo dictum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies, et quem praedicat Apostolus; ait enim: Quoniam ex ipso, et in ipso, et per ipsum sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen 3.
4. Non enim sic ex Deo Patre unigenitus Filius, quemadmodum ex illo est universa creatura, quam ex nihilo creavit. Hunc quippe de sua substantia genuit, non ex nihilo fecit: nec eum ex tempore genuit, per quem cuncta tempora condidit. Quoniam sicut flamma splendorem quem gignit, tempore non praecedit; ita Pater numquam sine Filio fuit. Ipse est quippe Sapientia Dei Patris, de qua scriptum est: Splendor est enim lucis aeternae 4. Luci ergo cuius candor est, id est, Deo Patri sine dubio coaeterna est: et ideo non sicut in principio fecit Deus coelum et terram, ita in principio fecit Verbum; sed in principio erat Verbum 5. Spiritus quoque sanctus non sicut creatura ex nihilo est factus: sed sic a Patre Filioque procedit, ut nec a Filio nec a Patre sit factus.
5. Haec Trinitas unius est eiusdemque naturae atque substantiae: non minor in singulis, quam in omnibus, nec maior in omnibus, quam in singulis; sed tanta in solo Patre, vel in solo Filio, quanta in Patre simul et Filio; et tanta in solo Spiritu sancto, quanta simul in Patre et Filio et Spiritu sancto. Neque enim Pater, ut haberet Filium de seipso, minuit seipsum; sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se, et esset in Filio tantus quantus et solus. Similiter et Spiritus sanctus integer de integro, non praecedit unde procedit, sed tantus cum illo quantus ex illo, nec minuit eum procedendo, nec auget haerendo. Et haec omnia nec confuse unum sunt, nec disiuncte tria sunt: sed cum sint unum, tria sunt, et cum sint tria, unum sunt. Proinde qui tam multis cordibus fidelium suorum donavit ut essent cor unum, quanto magis conservat in seipso ut sint haec tria et singula Deus, et simul omnia non tres dii, sed unus Deus! Hic est unus Dominus Deus noster, cui universa pietate servitur, cui soli illa debetur.
6. Qui cum in rebus quae nascuntur in tempore, sua bonitate effecerit ut suae substantiae prolem quaelibet res gignat, sicut homo gignit hominem, non alterius naturae, sed eius cuius ipse est; vide quam impie dicatur ipse non genuisse id quod ipse est. Haec enim propinquitatis sunt nomina, non naturae, et ideo ad aliquid, vel relativa dicuntur, quae aliquando eadem sunt, aliquando diversa. Eadem scilicet cum frater refertur ad fratrem, amicus ad amicum, vicinus ad vicinum, cognatus ad cognatum, et si qua similia, quae infinitum est velle omnia percurrere. In his enim quod est iste ad illum, hoc est ille ad istum. Diversa sunt autem, sicut pater ad filium, filius ad patrem, socer ad generum, gener ad socerum, dominus ad servum, servus ad dominum. Non est quidem hoc iste ad illum, quod ille ad istum; sed ambo tamen homines sunt: relatio diversa est, non natura. Quoniam si attendas quid sit alter ad alterum, non est hoc ad illum iste, quod ad istum ille: quia iste pater, ille filius; aut iste socer, ille gener; aut iste dominus, ille servus. Si autem attendas quid quisque sit ad seipsum, vel in seipso, hoc est ille quod iste; quia ille homo est sicut iste. Unde intellegit prudentia tua non ab eis rationabiliter dici, a quorum errore te Dominus liberavit, ideo Dei Patris et Dei Filii naturam esse diversam, quia iste Pater est, ille Filius; et Deum Patrem non genuisse id quod est ipse, quia non genuit Patrem Filii sui, quod est ad illum ipse: quis enim non videat ista vocabula non in seipsis demonstrare naturas, sed alterius ad alterum significare personas?
7. Tale est etiam illud quod simili loquuntur errore, ideo Filium alterius esse naturae, diversaeque substantiae, quia Pater Deus non est de altero Deo, Filius autem Deus est quidem, sed de Patre Deo: et hic enim non indicatur substantia, sed origo, id est, non quid sit, sed unde sit quisque vel non sit. Neque enim Abel et Adam ideo non unius naturae atque substantiae fuerunt, quia iste fuit homo de homine illo, ille de nullo. Si ergo utriusque natura quaeritur, homo Abel, homo Adam: si autem origo, primus homo ex quo Abel, nullus homo ex quo Adam. Ita in Deo Patre et Deo Filio, si utriusque natura quaeratur, uterque Deus, nec magis alter altero Deus: si autem origo, Pater est Deus de quo Filius Deus; de quo autem Pater, nullus est Deus.
8. Frustra itaque ad hoc respondere conantes dicunt: Sed homo cum passione generat, Deus autem sine passione genuit Filium. Hoc enim non solum ipsos nihil, sed nos adiuvat plurimum. Nam si temporalibus et passibilibus rebus Deus tribuit ut quod sunt hoc generent, quanto magis ipse aeternus et impassibilis, non aliud quam est ipse generavit, unus unicum; ideo nostra inenarrabili admiratione, quoniam sine passione, et tanta secum aequalitate, ut eum nec potestate praecederet, nec aetate! Sed ideo totum quod habet, quod potest, non tribuit sibi, sed Patri, quia non est a seipso, sed a Patre. Aequalis est enim Patri, sed hoc quoque accepit a Patre; nec sic accepit unde esset aequalis, quasi prius fuerit inaequalis; sed natus aequalis, sicut semper natus, ita semper aequalis. Non itaque inaequalem genuit, et aequalitatem iam nato addidit; sed gignendo eam dedit, quia aequalem non imparem genuit. Ideo in forma Dei aequalem esse Deo, non ei rapina fuerat 6, sed natura; quoniam id nascendo sumpsit, non superbiendo praesumpsit.
9. Propterea vero Patrem dicit esse maiorem, quia seipsum exinanivit, formam servi accipiens 7, non amittens Dei: propter quam formam servi, non tantum Patre, verum etiam seipso et Spiritu sancto minor factus est; nec tantum hac excellentissima Trinitate, sed etiam minoratus est paulo minus ab Angelis 8; hominibus quoque minor fuit, quando parentibus subditus fuit 9. Propter hanc utique formam servi, quam veniente plenitudine temporis exinanitus accepit, dixit: Pater maior me est 10. Propter illam formam vero, quam nec exinanitus amisit, dixit: Ego et Pater unum sumus 11; et homo scilicet factus, et permanens Deus: homo enim assumptus est a Deo, non in homine consumptus est Deus. Ideo valde rationabiliter et Patre minor est homo Christus, et Patri aequalis est idem ipse Deus Christus.
10. Cum igitur huic rectae atque catholicae fidei praesentibus nobis cum magna exsultatione populi Dei consociatum te esse gaudeamus, quare adhuc de tuorum segnitia tristes sumus? Obsecramus te per misericordiam Dei, ut ipso adiuvante auferas istum maerorem de cordibus nostris. Neque enim credendum est auctoritatem tuam ad perversitatem tuorum plurimum valere potuisse, et ad correctionem valere nihil. An forte contemnunt te, quia in Ecclesiae catholicae participationem hac aetate venisti, cum te amplius debeant admirari, atque venerari, quia vetustissimum errorem senili quadam iuventute vicisti? Absit ut resistant tibi vera dicenti, cui consenserant a veritate devianti; absit ut nolint tecum recta sentire, cum quo eos delectavit errare. Tu tantum ora pro eis, et insta eis. Immo vero adduc eos ad domum Dei tecum, qui in domo tua sunt tecum; vel te non pigeat in domum Dei cum illis venire, qui in domum tuam soliti fuerant convenire; praesertim cum Catholica mater aliquos a te petit, aliquos repetit: petit eos quos apud te invenit; repetit eos quos per te perdidit. Non excrucietur damnis, sed potius laetetur lucris: acquirat filios quos non habuit, non plangat quos habuit. Oramus ad Deum, ut facias quod hortamur; et speramus de misericordia eius, quod litteris sancti fratris et coepiscopi nostri Peregrini, et rescriptis Dilectionis tuae, cito de hac re gaudio explebitur cor nostrum, et lingua nostra exsultatione 12.