EPISTOLA 169

Scripta a. 415.

Augustinus de suis novissimis scriptis locutus (n. 1), respondet ad duas Evodii quaestiones, scl. I) de Trinitate. Qui Pauli sententia 1 Cor 14, 38 coerceantur (nn. 2-4). Tres animae partes esse incongruentem Trinitatis imaginem (nn. 5-6). Homo a Verbo assumptus et quae appellatur "idiomatum communicatio" (n. 8). II) Sensibiles imagines visionesque quibus invisibilis Trinitatis Personae apparent, ut columba, vox etc. (nn. 9-12). E. mittat qui novissimos Augustini libros describat (n. 13).

AUGUSTINUS EPISCOPUS, EVODIO EPISCOPO.

Novissima Augustini scripta.

1. 1. Si ea quae me magis occupant, a quibus in aliud averti nolo, Sanctitas tua nosse tanti habet, mitte aliquem qui tibi describat. Iam enim plura perfecta sunt, quae hoc anno ante pascha propinquante quadragesima a nobis fuerant inchoata. Nam tribus illis libris de Civitate Dei, contra daemonicolas inimicos eius, duos alios addidimus: quibus quinque libris satis disputatum arbitror adversus eos qui propter praesentis vitae felicitatem deos colendos putant, eamque felicitatem a nobis impediri opinantes, christiano nomini infesti sunt 1. Deinceps dicendum est, sicut primo libro polliciti sumus, adversus eos qui propter vitam post mortem futuram necessarium existimant cultum deorum suorum 2, propter quam vitam nos christiani sumus. Dictavi etiam trium psalmorum expositiones, non parvis voluminibus, sexagesimi septimi, septuagesimi primi, septuagesimi septimi. Reliqui nondum dictati neque tractati, vehementer a nobis exspectantur atque flagitantur. Ab his me revocari et retardari, irruentibus de transverso quibuslibet quaestionibus, nolo: ita ut nec libros de Trinitate, quos diu in manibus verso nondumque complevi, modo attendere velim, quoniam nimis operosi sunt, et a paucis eos intellegi posse arbitror; unde magis urgent quae pluribus utilia fore speramus.

Contra quos Paulus scripserit: Qui ignorat, ignorabitur.

1. 2. Non enim, ut scribis: Qui ignorat, ignorabitur 3, de hac re dixit Apostolus, tamquam ista poena ille plectendus sit, qui non valet intellegentia sic discernere ineffabilem Trinitatis unitatem, sicut discernitur in animo nostro memoria, intellectus, voluntas: aliunde hoc dicebat Apostolus. Lege, et videbis quod ea loquebatur, quae fidem vel mores multorum aedificarent 4, non quae vix ad paucorum, eamque exiguam, quantulacumque in hac vita de re tanta esse potest, intellegentiam pervenirent; id est, ut linguis prophetia praeponeretur, ut non perturbate illa gererentur, quasi prophetiae spiritus etiam invitos loqui cogeret, ut mulieres in ecclesia tacerent, ut omnia honeste et secundum ordinem fierent. Haec cum ageret, ait: Si quis videtur esse propheta, aut spiritalis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini est mandatum. Si quis autem ignorat, ignorabitur 5: his verbis coercens, et ad pacificum ordinem revocans inquietos, tanto ad seditionem faciliores, quanto sibi videbantur spiritu excellere, cum superbiendo cuncta turbarent. Si quis ergo videtur propheta esse, aut spiritalis, cognoscat, inquit, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum. Si quis videtur esse, et utique non est: nam qui est, sine dubitatione cognoscit, nec admonitione et cohortatione opus habet, quia omnia iudicat, et a nemine iudicatur 6. Illi ergo seditiones et perturbationes in Ecclesia faciebant, qui videbantur esse in Ecclesia, quod non erant. Hos docet cognoscere Domini esse mandatum, quia non est seditionis Deus, sed pacis 7. Si quis autem ignorat, ignorabitur 8, id est, improbabitur. Non enim Deus, si ad scientiam referas, ignorat eos quibus dicturus est: Non novi vos 9; sed eorum improbatio hoc verbo insinuata est.

Illa Pauli verba non respicere Dei visionem.

1. 3. Cum autem Dominus dicat: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 10, eaque visio nobis in fine summum praemium promittatur; non est metuendum, si nunc ad liquidum, quae de Dei natura credimus, conspicere non valemus, ne inde sit dictum: Qui ignorat, ignorabitur. Quia enim in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes 11. Haec stultitia praedicationis, ac stultum Dei, quod sapientius est hominibus 12, multos contrahit ad salutem, ut non solum qui nondum certa valent intellegentia conspicere naturam Dei, quam fide tenent, verum etiam qui nondum in ipsa anima sua ita incorpoream substantiam a corporis generalitate discernunt, quemadmodum certi sunt se vivere, nosse, velle, ideo non sint alieni a salute, quam stultitia illa praedicationis fidelibus confert.

Non sua scientia sed Christi cruce glorians salvus fiet.

1. 4. Nam si propter eos solos Christus mortuus est, qui certa intellegentia possunt ista discernere, pene frustra in Ecclesia laboramus. Si autem, quod veritas habet, infirmi populi credentium ad medicum currunt, sanandi per Christum, et hunc crucifixum 13, ut ubi abundavit peccatum, superabundet gratia 14; miris fit modis per altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, et per inscrutabilia iudicia eius 15, ut et nonnulli a corporibus incorporea discernentes, cum sibi ex hoc magni videntur, et irrident stultitiam praedicationis, qua salvi fiunt credentes, ab unica via longe exerrent, quae ad vitam aeternam sola perducit: et multi in cruce Christi gloriantes, et ab eadem via non recedentes, etiamsi ista quae subtilissime disseruntur, ignorant, quia non perit unus pusillus mortuus est 16, ad eamdem perveniant aeternitatem, veritatem, caritatem, id est ad stabilem, certam, plenamque felicitatem, ubi manentibus, videntibus, amantibus sunt cuncta perspicua.

Deus unus natura, trinus autem personis.

2. 5. Proinde in unum Deum, Patrem et Filium et Spiritum sanctum firma pietate credamus; ita ut nec Filius credatur esse qui Pater est, nec Pater qui Filius est, nec Pater nec Filius qui utriusque Spiritus est. Nihil putetur in hac Trinitate temporibus locisve distare; sed haec tria aequalia esse et coaeterna, et omnino esse una natura: non a Patre aliam, et a Filio aliam, et a Spiritu sancto aliam conditam esse creaturam; sed omnia et singula quae creata sunt vel creantur, Trinitate creante subsistere, nec quemquam liberari a Patre sine Filio et Spiritu sancto, aut a Filio sine Patre et Spiritu sancto, aut a Spiritu sancto sine Patre et Filio; sed a Patre et Filio et Spiritu sancto, uno, vero, vereque immortali, id est omni modo incommutabili solo Deo. Multa autem etiam separatim in Scripturis de singulis dici, ut insinuetur, quamvis inseparabilis Trinitas, tamen Trinitas: ut quemadmodum simul dici non possunt cum sonis corporalibus commemorantur, quamvis simul sint inseparabiliter; ita et quibusdam Scripturarum locis, et per quasdam creaturas singillatim vicissimque monstrentur, sicut Pater in voce qua sonuit: Tu es Filius meus 17; et Filius in homine quem suscepit ex Virgine 18; et Spiritus sanctus in columbae specie corporali 19: haec separatim quidem, sed nullo modo separata tria illa demonstrant.

Memoria, intelligentia, voluntas: imago quaedam Trinitatis.

2. 6. Ad hoc utcumque intellegendum assumimus memoriam, intellegentiam, voluntatem. Quamvis enim haec suis separatisque temporibus singillatim singula enuntiemus, nihil tamen horum sine aliis duobus agimus aut dicimus. Nec ideo putanda sunt haec tria Trinitati sic comparata, ut omni ex parte conveniant: cui enim similitudini in disputando convenientia tanta conceditur, ut ei rei cui adhibenda est, ex omni parte coaptetur? vel quando ex creatura ad Creatorem aliquid simile assumitur? Primo ergo in hoc invenitur ista similitudo dissimilis, quod tria haec, memoria intellegentia, voluntas, animae insunt; non eadem tria, est anima: illa vero Trinitas non inest, sed ipsa Deus est. Ideo ibi mirabilis simplicitas commendatur; quia non ibi aliud est esse, aliud intellegere, vel si quid aliud de Dei natura dicitur: anima vero quia est, etiam dum non intellegit, aliud est quod est, aliud quod intellegit. Deinde quis audeat dicere Patrem non intellegere per seipsum, sed per Filium, sicut memoria non intellegit per seipsam, sed per intellectum, vel potius anima ipsa, cui haec insunt, per intellectum tantummodo intellegit; sicut per memoriam tantummodo meminit, et per voluntatem tantummodo vult? Ad hoc ergo adhibetur ista similitudo, ut quoquo modo intellegatur, quemadmodum horum trium in anima cum singula nomina enuntiantur, quibus eadem singula demonstrantur, tamen unumquodque nomen his tribus cooperantibus enuntiatur, cum et reminiscendo, et intellegendo, et volendo dicitur; ita nullam esse creaturam, qua vel solus Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus demonstretur, quam non simul Trinitas operetur, quae inseparabiliter operatur: ac per hoc nec vocem Patris, nec animam et carnem Filii, nec columbam Spiritus sancti esse factam, nisi eadem cooperante Trinitate.

Homo assumptus in unitatem personae Verbi.

2. 7. Nec sane sonus ille vocis, qui continuo esse destitit, coaptatus est in unitatem personae Patris, nec illa columbae species corporalis coaptata est in unitatem personae Spiritus sancti. Nam ipsa quoque, sicut nubes illa lucida quae operuit in monte cum tribus Discipulis Salvatorem 20, vel potius sicut ille ignis qui eumdem Spiritum sanctum demonstravit 21, officio significationis impleto, mox esse desivit. Sed solus homo, quia propter ipsam naturam liberandam illa omnia fiebant, in unitatem personae Verbi Dei, hoc est unici Filii Dei mirabili et singulari susceptione coaptatus est, permanente tamen Verbo in sua natura incommutabiliter, in qua nihil compositi cum quo subsistat ulla phantasia humani animi suspicandum est. Legitur quidem: Et Spiritus sapientiae multiplex 22; sed recte dicitur etiam simplex 23. Multiplex enim, quoniam multa sunt quae habet; simplex autem, quia non aliud quam quod habet est: sicut dictus est Filius habere vitam in semetipso 24, et eadem vita ipse est 25. Homo autem Verbo accessit, non Verbum in hominem convertibiliter accessit; atque ita et Filius Dei simul cum homine suscepto dicitur: unde idem Filius Dei incommutabilis est atque coaeternus Patri, sed in Verbo solo; et sepultus est Filius Dei, sed in carne sola.

Christi personam posse utraque natura designari.

2. 8. Proinde quae de Filio Dei verba dicuntur, videndum est secundum quid dicantur. Non enim homine assumpto personarum numerus auctus est, sed eadem Trinitas mansit. Nam sicut in homine quolibet, praeter unum illum qui singulariter susceptus est, anima et corpus una persona est; ita in Christo Verbum et homo una persona est. Et sicut homo, verbi gratia, philosophus non utique nisi secundum animam dicitur, nec ideo tamen absurde, sed congruentissima et usitatissima locutione dicimus philosophum caesum, philosophum mortuum, philosophum sepultum, cum totum secundum carnem accidat, non secundum illud quod est philosophus: ita Christus Deus, Dei Filius, Dominus gloriae, et si quid huiusmodi secundum Verbum dicitur; et tamen recte dicitur Deus crucifixus, cum hoc eum secundum carnem passum esse, non secundum illud quo Dominus gloriae est, non habeatur incertum.

Quibus speciebus tres personae apparuerint.

2. 9. Sonitus autem ille vocis, et columbae species corporalis 26, et linguae divisae velut ignis qui insedit super unumquemque eorum 27, sicut illa in monte Sina quae terribili specie facta sunt 28, et sicut columna illa nubis per diem, et flammae per noctem 29, significativa operatione acta atque transacta sunt. Illud in his maxime cavendum est, ne cuiquam Dei natura vel Patris, vel Filii, vel Spiritus sancti commutabilis et convertibilis esse credatur. Nec moveat quod aliquando res quae significat, nomen eius rei quam significat, accipit. Spiritus sanctus dictus est corporali specie tamquam columba descendisse et mansisse super eum 30. Sic enim et petra Christus 31, quia significat Christum.

De columba in Christi baptismo.

3. 10. Miror autem tibi videri sonitum vocis illius qua dictum est: Tu es filius meus 32, non mediante anima, sed divino nutu sola corporali natura sic fieri potuisse; et non tibi videri eodem modo potuisse fieri animantis cuiuslibet speciem corporalem motumque viventi similem, divino nutu, nullo animali interposito spiritu. Si enim obtemperat Deo creatura corporea sine vivificantis animae ministerio, ut edantur soni quales edi ex corpore animato solent, ut forma locutionis articulatae auribus inferatur; cur non obtemperet, ut sine animae vivificantis ministerio figura motusque volucris, eadem potentia Creatoris, ingeratur aspectibus? An sensus audiendi hoc mereri potest, videndi non potest, cum ex adiacenti materia corporis utrumque formetur, et quod insonat auribus et quod apparet aspectibus, et vocis articuli et lineamenta membrorum, et audibilis et visibilis motus, ut et verum sit corpus quod sentitur corporis sensu, et nihil sit amplius quam quod sentitur corporis sensu? Anima enim nullo sensu corporis vel in aliquo animante sentitur. Non igitur est opus quaerere quomodo apparuerit columbae species corporalis, sicut non quaerimus quomodo sonuerint voces articulati corporis. Si enim potuit anima non esse media, ubi vox, non quasi vox, dicitur facta; quanto magis potuit, ubi dicitur tamquam columba, hoc verbo significata sola specie corporali oculis reddita, non natura viventis animantis expressa? Hoc modo etiam illud dicitur: Factus est subito de coelo sonus, quasi ferretur flatus vehemens, et visae sunt illis linguae divisae velut ignis 33: ubi dicitur species quaedam quasi flatus, et velut ignis sensibilis usitatis similis notisque naturis, non ipsae usitatae notaeque naturae ad tempus factae significari videntur.

Visionum varia genera, Trinitas autem invisibilis.

3. 11. Si autem subtilior ratio, vel excellentior rei vestigatio demonstrat eam naturam quae nec temporaliter nec localiter movetur, non moveri nisi per illam quae temporaliter tantum, non localiter moveri potest; consequens erit ut omnia illa per ministerium creaturae viventis effecta sint, sicut per Angelos fiunt: unde diligentius disserere et longum est, et non necessarium. Huc accedit quia sunt visiones, quae apparent spiritui tamquam corporis sensibus, non solum dormientibus vel furentibus, sed aliquando sanae mentis vigilantibus; non per fallaciam illudentium daemonum, sed per aliquam revelationem spiritalem, quae fit per formas incorporeas corporibus similes; quae discerni omnino non possunt, nisi divino adiutorio plenius revelentur, et mentis intellegentia diiudicentur, vix aliquando cum fiunt, sed plerumque postea cum transierint. Quae cum ita sint, sive in naturis corporeis, sive sola specie corporali, natura autem spiritali, nostro spiritui tamquam sensibus corporis apparere videantur, quando haec sacra Scriptura commemorat, cuius istorum duorum generis sint, et utrum mediante viva creatura fiant, si corpore fiunt, iudicare temere non debemus: dum tamen Creatoris, hoc est summae atque ineffabilis Trinitatis invisibilem incommutabilemque naturam, et a mortalium carnalium sensibus, et ab omni convertibilitate, sive in melius, sive in deterius, sive in quodlibet aliud atque aliud, remotam atque discretam, vel sine ulla dubitatione credamus, vel qualicumque etiam intellegentia capiamus.

A., occupatissimus, duabus quaestionibus respondit.

4. 12. Haec tibi de duabus quaestionibus, hoc est, de Trinitate, et columba, in qua Spiritus sanctus non sua natura, sed significativa specie demonstratus est 34; sicut et Filius Dei non sua nativitate, de qua Pater dixit: Ante luciferum genui te 35, sed in homine suscepto ex utero Virginis, a Iudaeis crucifixus est; videris quam otioso ego tamen occupatissimus scribere potui. Nec putavi omnia pertractanda quae posuisti in litteris tuis; verum ad illa duo quae ex me audire voluisti, me respondisse, etsi non sufficienter aviditati tuae, tamen caritati obedienter existimo.

Aliquis mittatur qui novissima opera describat.

4. 13. Praeter autem illos duos libros, quos tribus me adiunxisse supra commemoravi, et trium psalmorum expositionem, scripsi etiam librum ad sanctum presbyterum Hieronymum de Animae Origine, consulens eum quomodo defendi possit illa sententia quam religiosae memoriae Marcellino suam esse scripsit, "singulas animas novas nascentibus fieri" 36, ut non labefactetur fundatissima Ecclesiae fides, qua inconcusse credimus quod in Adam omnes moriuntur 37, et nisi per Christi gratiam liberentur, quod per suum Sacramentum etiam in parvulis operatur, in condemnationem trahuntur. Scripsi et alium 38 ad eumdem, quomodo illi videatur accipiendum quod scriptum est in Epistola Iacobi: Quicumque autem totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus 39. Sed in hoc dixi etiam quid mihi videatur: in illo autem, de animae origine tantum quid ei videatur, consultatoria quadam disputatione quaesivi. Occasionem quippe cuiusdam sanctissimi et studiosissimi iuvenis presbyteri Orosii, qui ad nos ab ultima Hispania, id est, ab oceani littore, solo sanctarum Scripturarum ardore inflammatus advenit, amittere nolui; cui, ut ad illum quoque pergeret, persuasi. Huic etiam ipsi Orosio ad quaedam interrogata quae illum de Priscillianistarum haeresi, et Origenis quibusdam opinionibus quas non recepit Ecclesia, permovebant, uno libro non grandi, quanta potui brevitate et perspicuitate respondi. Scripsi etiam grandem quemdam librum adversus Pelagii haeresim, cogentibus nonnullis fratribus, quibus contra gratiam Christi opinionem perniciosissimam ille persuaserat. Haec omnia si habere volueris, aliquem mitte qui tibi cuncta describat. Me autem permitte his vacare quaerendis atque dictandis, quae quoniam multis sunt necessaria, praeponenda esse arbitror ad valde paucos pertinentibus inquisitionibus tuis.