DE SENTENTIA IACOBI LIBER
Scripta a. 415.
Augustinus Hieronymo, ex eo quaerens quomodo intelligendum sit illud Iacobi epistolae: Quicumque... offenderit etc., quod pertinet ad mores huius vitae quibus vitam assequamur aeternam (nn. 1-2); confutat Stoicorum sententiam de peccatorum aequalitate (nn. 3-13). Quaestionis solutio: caritas, plenitudo Legis (nn. 14-17). Personarum acceptio in conferendis ecclesiasticis dignitatibus reprehenditur (n. 18). Venia ac misericordia, medicina pro cottidianis peccatis (nn. 19-20). Quantopere Hieronymus bene meruerit de ecclesiasticis litteris (n. 21).
AUGUSTINUS HIERONYMO
1. 1. Quod ad te scripsi, honorande mihi in Christo frater Hieronyme, quaerens de anima humana, si nascentibus singulis novae singulae nunc usque fiunt, ubi peccati vinculum contrahant, quod per Sacramentum gratiae Christi etiam in infantibus recenter natis solvendum esse non dubitamus, cum in non parvum volumen procederet, nolui ulla alia onerare quaestione: sed quod urget acrius, multo minus est neglegendum. Proinde quaeso, et per Deum obsecro ut exponas mihi, quod multis existimo profuturum, aut si iam vel abs te vel ab alio aliquo expositum habes, dirigas nobis, quomodo accipiendum sit quod in Epistola Iacobi apostoli scriptum est: Quicumque enim totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus 1. Quae res talis ac tanta est, ut quod hinc tibi non iam olim scripsi, multum me poeniteat.
1. 2. De agenda namque praesenti vita, quomodo ad vitam perveniamus aeternam, non de praeterita perscrutanda, quam penitus demersit oblivio, sicut est illud quod de anima quaerendum putavi, haec vertitur quaestio. Eleganter autem dictum esse narratur quod huic rei satis apte convenit. Cum quidam ruisset in puteum, ubi aqua tanta erat, ut eum magis exciperet ne moreretur, quam suffocaret ne loqueretur; accessit alius, et eo viso admirans ait: Quomodo huc cecidisti? At ille: Obsecro, inquit, cogita quomodo hinc me liberes; non quomodo huc ceciderim, quaeras. Ita quoniam fatemur, et fide catholica tenemus, de reatu peccati tamquam de puteo, etiam parvuli infantis animam Christi gratia liberandam; satis est ei quod modum quomodo salva fiat novimus, etiamsi numquam quomodo in malum illud devenerit, noverimus. Sed ideo putavi esse quaerendum, ne forte ex illis opinionibus incarnationis animae aliquam teneamus incautius, quae liberandam prorsus animam parvuli contradicat, negans eam esse in isto malo. Hoc igitur firmissime retento, quod anima parvuli de reatu peccati liberanda est, nec alio modo liberanda, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 2: si possumus etiam ipsius mali causam et originem nosse, vaniloquis, non disputatoribus, sed litigatoribus paratius instructiusque resistimus; si autem non possumus, non quia latet miseriae principium, ideo pigrescere misericordiae debet officium. Adversus eos autem qui sibi videntur scire quod nesciunt, hoc tutiores sumus, quod hanc ignorantiam nostram non ignoramus. Aliud est enim quod nescire malum est; aliud quod sciri vel non potest, vel non opus est, vel ad vitam quam quaerimus indifferens est: hoc vero quod de Litteris apostoli Iacobi nunc requiro, in hac ipsa qua vivimus, et ut semper vivamus Deo placere studemus, actione versatur.
1. 3. Quomodo igitur intellegendum est, obsecro te: Quicumque totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus 3? Itane qui furtum fecerit, imo vero qui dixerit diviti: Sede hic, pauperi autem: Tu sta illic 4, et homicidii, et adulterii, et sacrilegii reus est? Quod si non est, quomodo qui in uno offendat factus est omnium reus? an illud quod dixit de divite et paupere ad ista non pertinet, quorum si quis in uno offenderit, fiet omnium reus? Sed recolendum est unde venerit illa sententia, et quae illam superiora pepererint, quibusque connexa dependeat. Fratres mei, nolite, inquit, in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae. Etenim si introierit in conventum vestrum vir annulum aureum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dicatis ei: Tu sede hic bene; pauperi autem dicatis: Tu sta illic, aut, Sede sub scabello pedum meorum: nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices cogitationum iniquarum? Audite, fratres mei dilectissimi; nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni quod repromisit Deus diligentibus se? Vos autem exhonorastis pauperem 5: propter illum scilicet cui dictum est: Sta illic; cum habenti annulum aureum dictum esset: Tu sede hic bene. Ac deinde sequitur, eamdem ipsam sententiam latius versans et explicans: Nonne, inquit, divites per potentiam opprimunt vos, et trahunt ad iudicia? nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? Si quidem legem perficitis regalem, secundum Scripturam, Diliges proximum tuum sicut teipsum, bene facitis: si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores 6. Vide quemadmodum transgressores legis appellat, qui dicunt diviti: Sede hic, et pauperi: Sta illic. Vide, ne putarent contemptibile esse peccatum in hac una re legem transgredi, secutus adiunxit: Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Qui enim dixit: Non moechaberis, dixit et: Non occides. Quod si non occides, moecharis autem, factus es transgressor legis 7: propter id quod dixerat, redarguti a lege, quasi transgressores. Quae cum ita sint, consequens videtur (nisi alio modo intellegendum ostendatur) ut qui dixerit diviti: Sede hic, et pauperi: Sta illic, huic non honorem, quem illi deferens, et idololatra, et blasphemus, et adulter, et homicida, et ne, quod longum est, cuncta commemorem, reus omnium criminum iudicandus sit: offendens quippe in uno, factus est omnium reus.
2. 4. At enim qui unam virtutem habet, omnes habet; et qui unam non habet, nullam habet? Hoc si verum est, confirmatur ista sententia. Sed ego eam exponi volo, non confirmari; quae per seipsam apud nos omnibus philosophorum auctoritatibus firmior est. Et illud quidem de virtutibus et vitiis, si veraciter dicitur, non est consequens ut propter hoc omnia peccata sint paria. Nam illud de inseparabilitate virtutum, etsi forsitan fallor, tamen si verum memini, quod vix memini, omnibus philosophis placuit, qui easdem virtutes agendae vitae necessarias esse dixerunt. Hoc autem de parilitate peccatorum, soli Stoici ausi sunt disputare, contra omnem sensum generis humani: quam eorum vanitatem in Ioviniano 8 illo qui in hac sententia Stoicus erat, in aucupandis autem et defensandis voluptatibus Epicureus, de Scripturis sanctis dilucidissime convicisti. In qua tua suavissima et praeclarissima disputatione satis evidenter apparuit, non placuisse auctoribus nostris, vel ipsi potius, quae per eos locuta est, veritati, omnia paria esse peccata. Quomodo autem fieri possit ut etiamsi hoc de virtutibus verum est, non tamen ideo cogamur fateri aequalitatem omnium peccatorum, quantum possum, adiuvante Domino aperire conabor: quod si effecero, approbabis; ubi vero causae defuero, tu supplebis.
2. 5. Certe hinc persuadent, qui unam virtutem habuerit habere omnes, et omnes deesse cui una defuerit, quod prudentia, nec ignava, nec iniusta, nec intemperans potest esse: nam si aliquid horum fuerit, prudentia non erit. Porro si prudentia tunc erit, si et fortis, et iusta, et temperans sit, profecto ubi fuerit, secum habet caeteras. Sic et fortitudo imprudens esse non potest, vel intemperans, vel iniusta: sic temperantia necesse est ut prudens, fortis, et iusta sit: sic iustitia non est, nisi sit prudens, fortis, et temperans. Ita ubi vera est aliqua earum, et aliae similiter sunt; ubi autem aliae desunt, vera illa non est, etiamsi aliquo modo similis esse videatur.
2. 6. Sunt enim, ut scis, quaedam vitia virtutibus aperta discretione contraria, ut imprudentia prudentiae. Sunt autem quaedam tantum quia vitia sunt, ideo contraria, quadam tamen specie fallaci similia, ut eidem prudentiae, non imprudentia, sed astutia. Nunc enim eam dico astutiam, quae usitatius in malitiosis intellegi et vocari solet; non sicut nostra loqui Scriptura consuevit, quae saepe astutiam in bono ponit: unde: Estote astuti ut serpentes 9; et illud: Ut et innocentibus det astutiam 10. Quamquam et apud illos Romanae linguae disertissimus dixerit: Neque illi tamen ad cavendum dolus, aut astutia deerant 11, astutiam ponens in bono: sed apud illos rarissimum, apud nostros frequentissimum est. Itemque in partibus temperantiae, apertissime contraria est effusio parcimoniae: ea vero quae tenacitas dici vulgo solet, vitium quidem est, tamen parcimoniae simile, non natura, sed fallacissima specie. Item dissimilitudine manifesta contraria est iniustitia iustitiae: solet autem quasi imitari iustitiam vindicandi se libido, sed vitium est. Ignavia fortitudini perspicue contraria est: duritia vero distat natura, fallit similitudine. Constantia, pars quaedam virtutis est; ab hac, inconstantia longe abhorret, et indubie contrasistit: pertinacia vero constantia dici affectat, et non est; quia illa est virtus, hoc vitium.
2. 7. Ut ergo non iterum eadem commemorare necesse sit, exempli gratia ponamus aliquid unde possint caetera intellegi. Catilina, ut de illo scripserunt qui nosse potuerunt, frigus, sitim, famem ferre poterat, eratque patiens inediae, algoris, vigiliae, supra quam cuiquam credibile est, ac per hoc et sibi et suis magna praeditus fortitudine videbatur 12. Sed haec fortitudo prudens non erat; mala enim pro bonis eligebat: temperans non erat; corruptelis enim turpissimis foedabatur: iusta non erat; nam contra patriam coniuraverat. Et ideo nec fortitudo erat; sed duritia sibi, ut stultos falleret, nomen fortitudinis imponebat: nam si fortitudo esset, non vitium, sed virtus esset; si autem virtus esset, a caeteris virtutibus tamquam inseparabilibus comitibus numquam relinqueretur.
2. 8. Quapropter dum quaeritur etiam de vitiis utrum ipsa similiter omnia sint, ubi unum erit; aut nulla sint, ubi unum non erit; laboriosum est id ostendere, propterea quia uni virtuti duo vitia opponi solent, et quod aperte contrarium est, et quod specie similitudinis adumbratur. Unde illa Catilinae, quia fortitudo non erat, quae, secum virtutes alias non habebat, facilius videbatur: quod vero ignavia fuerit, ubi exercitatio quaslibet gravissimas molestias perpetiendi atque tolerandi, supra quam cuiquam credibile est, fuit, aegre persuaderi potest. Sed forte acutius intuentibus, ignavia apparet ipsa duritia; quia laborem bonorum studiorum quibus vera acquiritur fortitudo, neglexerat. Verumtamen quia sunt audaces qui timidi non sunt, et rursus timidi quibus abest audacia, cum sit utrumque vitium; quoniam qui vera virtute fortis est, nec temere audet, nec inconsulte timet; cogimur fateri vitia plura esse virtutibus.
2. 9. Unde aliquando vitium vitio tollitur; ut amore laudis, amor pecuniae: aliquando unum cedit, ut plura succedant; velut qui ebriosus fuerit, si modicum biberit, et tenacitatem et ambitionem didicerit. Possunt itaque vitia etiam cedere vitiis succedentibus, non virtutibus; et ideo plura sunt. Virtus vero quo una ingressa fuerit, quoniam secum caeteras ducit, profecto vitia cedent omnia quaecumque inerant: non enim omnia inerant, sed aliquando totidem, aliquando plura paucioribus, vel pauciora pluribus succedebant.
3. 10. Haec utrum ita se habeant, diligentius inquirendum est. Non enim et ista divina sententia est, qua dicitur, Qui unam virtutem habuerit, omnes habet; eique nulla inest, cui una defuerit: sed hominibus hoc visum est, multum quidem ingeniosis, studiosis, sed tamen hominibus. Ego vero nescio quemadmodum dicam, non dico virum, a quo denominata dicitur virtus, sed etiam mulierem quae viro suo servat tori fidem, si hoc faciat propter praeceptum et promissum Dei, eique primitus sit fidelis, non habere pudicitiam, aut pudicitiam nullam vel parvam esse virtutem; sic et maritum qui hoc idem servat uxori: et tamen sunt plurimi tales, quorum sine aliquo peccato esse neminem dixerim, et utique illud qualecumque peccatum ex aliquo vitio venit. Unde pudicitia coniugalis in viris feminisque religiosis cum procul dubio virtus sit, non enim aut nihil, aut vitium est, non tamen secum habet omnes virtutes. Nam si omnes ibi essent, nullum esset vitium; si nullum vitium, nullum omnino peccatum: quis autem sine aliquo peccato? quis ergo sine aliquo vitio, id est fomite quodam, vel quasi radice peccati, cum clamet qui supra pectus Domini recumbebat 13: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 14? Neque hoc apud te diutius agendum est; sed propter alios qui forte hoc legerint, dico. Nam tu quidem in eodem ipso opere splendido contra Iovinianum 15 etiam hoc de Scripturis sanctis diligenter probasti: ubi etiam ex hac ipsa Epistola, cuius verba sunt quorum nunc intellectum requirimus, posuisti quod scriptum est: In multis enim offendimus omnes 16. Non enim ait: Offenditis, sed offendimus, cum Christi loqueretur apostolus: et cum hoc loco dicat: Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus 17; ibi non in uno, sed in multis; nec quosdam, sed omnes dicit offendere.
3. 11. Absit autem ut quisquam fidelis existimet tot millia servorum Christi, qui veraciter dicunt se habere peccatum, ne seipsos decipiant, et veritas in eis non sit, nullam habere virtutem, cum virtus magna sit sapientia: dixit autem, ipsa sapientia, homini, Ecce pietas est sapientia 18. Absit ergo ut dicamus tot ac tantos fideles et pios homines Dei non habere pietatem, quam Graeci vel %euisevbeian,% vel expressius et plenius %qeosevbeian% vocant: quid autem est pietas, nisi Dei cultus? et unde ille colitur, nisi caritate? Caritas igitur de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, magna et vera virtus est, quia ipsa est et finis praecepti 19. Merito dicta est fortis sicut mors 20: sive quia nemo eam vincit, sicut mortem; sive quia in hac vita usque ad mortem est mensura caritatis, sicut Dominus ait; Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis 21; sive potius, quia sicut mors animam avellit a sensibus carnis, sic caritas a concupiscentiis carnalibus. Huic subservit scientia, cum est utilis; nam sine illa inflat 22: quod vero illa aedificando impleverit, nihil ibi ista inane quod inflet, inveniet. Utilem porro scientiam definiendo monstravit, ubi cum dixisset: Ecce pietas est sapientia; continuo subiunxit: Abstinere vero a malis, scientia est 23. Cur ergo non dicimus, qui hanc virtutem habet, habere omnes; cum plenitudo legis sit caritas 24? An quanto magis est in homine, tanto magis est virtute praeditus: quanto autem minus, tanto minus inest ei virtus; quia ipsa est virtus: et quanto minus inest virtus, tanto magis est vitium? Ubi ergo illa plena et perfecta erit, nihil ex vitio remanebit.
3. 12. Proinde mihi videntur Stoici falli, quia proficientem hominem in sapientia nolunt omnino habere sapientiam; sed tunc habere cum in ea omnino perfectus fuerit: non quia illum provectum negant; sed nisi ex profundo quodam emergendo, repente emicet in auras sapientiae liberas, nulla ex parte esse sapientem. Sicut enim nihil interest ad hominem praefocandum, utrum aquam stadiis multis super se habeat altam, aut uno palmo, aut digito: sic illos qui tendunt ad sapientiam, proficere quidem dicunt, tamquam ab imo gurgitis surgentes in aerem; sed nisi totam stultitiam velut opprimentem aquam, proficiendo velut emergendo evaserint, non habere virtutem, nec esse sapientes: ubi autem evaserint, mox habere totam, nec quidquam stultitiae remanere, unde omnino ullum peccatum possit existere.
3. 13. Haec similitudo, ubi stultitia velut aqua, et sapientia velut aer ponitur, ut animus a praefocatione stultitiae tamquam emergens, in sapientiam repente respiret, non mihi videtur satis accommodata nostrarum Scripturarum auctoritati: sed illa potius, ut vitium vel stultitia tenebris, luci autem virtus vel sapientia comparetur, quantum ista similia de corporalibus ad intellegibilia duci possunt. Non itaque sicut de aquis in aerem surgens, ubi earum summum transierit, repente quantum sufficit inspiratur; sed sicut de tenebris in lucem procedens, paulatim progrediendo illuminatur. Quod donec plenissime fiat, iam eum tamen dicimus tamquam de abditissima spelunca egredientem, vicinia lucis afflatum, tanto magis, quanto magis propinquat egressui: ut illud quod in eo lucet, sit utique ex lumine quo progreditur; illud autem quod adhuc obscurum est, sit ex tenebris unde egreditur. Itaque et non iustificabitur in conspectu Dei omnis vivens 25; et tamen iustus ex fide vivit 26. Et induti sunt sancti iustitia, alius magis, alius minus: et nemo hic vivit sine peccato, et hoc alius magis, alius minus; optimus autem est, qui minimum 27.
4. 14. Sed quid ego, tamquam oblitus cui loquor, doctori similis factus sum, cum proposuerim quid abs te discere velim? Sed quia de peccatorum parilitate, unde in id quod agebam incidit quaestio, examinandam tibi sententiam meam promere statueram, iam eam tandem aliquando concludam. Quia etsi verum est, eum qui habet unam, omnes habere virtutes; eum qui unam non habet, nullam habere: nec sic peccata sunt paria. Quia ubi virtus nulla est, nihil quidem rectum est; nec tamen ideo non pravo pravius est, distortoque distortius. Si autem, quod puto esse verius, sacrisque Litteris congruentius, ita sunt animae intentiones, ut corporis membra, non quod videantur locis, sed quod sentiantur affectibus; et aliud illuminatur amplius, aliud minus, aliud omnino caret lumine et tenebroso inumbratur obstaculo: profecto, ita ut quisque illustratione piae caritatis affectus est, in alio actu magis, in alio minus, in aliquo nihil; sic potest dici habere aliam, et aliam non habere, aliam magis, aliam minus habere virtutem. Nam et, Maior est in isto caritas, quam in illo, recte possumus dicere; et, Aliqua in isto, nulla in illo, quantum pertinet ad caritatem quae pietas est: et in ipso uno homine quod maiorem habeat pudicitiam quam patientiam, et maiorem hodie quam heri, si proficit; et adhuc non habeat continentiam, et habeat non parvam misericordiam.
4. 15. Et ut generaliter breviterque complectar quam de virtute habeam notionem, quod ad recte vivendum attinet, virtus est caritas, qua id quod diligendum est diligitur. Haec in aliis maior, in aliis minor, in aliis nulla est, plenissima vero quae iam non possit augeri, quamdiu hic homo vivit, est in nemine; quamdiu autem augeri potest, profecto illud quod minus est quam debet, ex vitio est. Ex quo vitio non est iustus in terra, qui faciat bonum, et non peccet 28: ex quo vitio non iustificabitur in conspectu Dei omnis vivens 29. Propter quod vitium, si dixerimus quod peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est 30: propter quod etiam quantumlibet profecerimus, necessarium est nobis dicere: Dimitte nobis debita nostra 31; cum iam omnia in Baptismo dicta, facta, cogitata, dimissa sint. Videt itaque, qui recte videt, unde, et quando, et ubi speranda sit illa perfectio cui non sit quod adici possit. Si autem praecepta non essent, non utique esset ubi se homo certius inspiceret, et videret unde averteretur, quo conaretur, quare gratularetur, quid precaretur. Magna est ergo utilitas praeceptorum, si libero arbitrio tantum detur, ut gratia Dei amplius honoretur.
5. 16. Quae si ita se habent, unde fiet omnium reus, si in uno offendat, qui totam legem servaverit? An forte, quia plenitudo legis caritas est 32 qua Deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis caritatis tota lex pendet et Prophetae 33, merito fit reus omnium, qui contra illam facit, in qua pendent omnia? Nemo autem peccat, nisi adversus illam faciendo: quia: Non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces 34, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, in eo quod est: Diliges proximum tuum tamquam teipsum 35. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis, caritas 36. Nemo autem diligit proximum, nisi diligens Deum, ut hoc, quantum potest, impendat, quem diligit tamquam semetipsum, ut et ille diligat Deum: quem si ipse non diligit, nec se, nec proximum diligit. Ac per hoc qui totam legem servaverit, si in uno offenderit, fit omnium reus; quia contra caritatem facit, unde tota lex pendet. Reus itaque fit omnium, faciendo contra eam in qua pendent omnia.
5. 17. Cur ergo non dicantur paria peccata? An forte quia magis facit contra caritatem, qui gravius peccat; minus, qui levius? Et hoc ipso admittit, magis et minus quo fit quidem omnium reus: sed gravius peccans, vel in pluribus peccans, magis reus; levius autem vel in paucioribus peccans, minus reus: tanto maiore scilicet reatu, quanto amplius; tanto minore, quanto minus peccaverit: tamen etiamsi in uno offenderit, reus omnium est, quia contra eam facit in qua pendent omnia? Quae si vera sunt, eo modo et illud absolvitur quod ait homo etiam apostolicae gratiae: In multis enim offendimus omnes 37. Omnes enim offendimus, sed unus gravius, unus levius, quanto quisque magis minusve peccaverit: tanto in peccato committendo maior, quanto in diligendo Deo et proximo minor; et rursus, tanto minor in peccati perpetratione, quanto maior in Dei et proximi dilectione. Tanto itaque plenior iniquitatis, quanto inanior caritatis. Et tunc perfecti sumus in caritate, quando nihil restat ex infirmitate.
5. 18. Nec sane, quantum arbitror, putandum est leve esse peccatum in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi, si illam distantiam sedendi ac standi ad honores ecclesiasticos referamus: quis enim ferat eligi divitem ad sedem honoris Ecclesiae, contempto paupere instructiore atque sanctiore? Si autem de quotidianis consessibus loquitur, quis non hinc peccat? Si tamen peccat, nisi cum apud seipsum intus ita iudicat, ut ei tanto melior quanto ditior illo esse videatur: hoc enim videtur significasse, cum dicit: Nonne iudicatis apud vosmetipsos, et facti estis iudices iniquarum cogitationum? 38
6. 19. Lex itaque libertatis, lex caritatis est de qua dicit: Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas, Diliges proximum tuum sicut teipsum, bene facitis. Si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege tamquam transgressores 39. Et post illam sententiam ad intellegendum difficillimam, de qua satis dixi quod dicendum putavi, eamdem legem libertatis commemorans: Sic loquimini, inquit, et sic facite, sicut per legem libertatis incipientes iudicari 40. Et quoniam quid paulo ante dixerit, novit, quoniam in multis offendimus omnes, suggerit dominicam tamquam quotidianam quotidianis, etsi levioribus, tamen vulneribus medicinam. Iudicium enim, inquit, sine misericordia illi qui non facit misericordiam 41. Hinc enim et Dominus: Dimittite, inquit, et dimittetur vobis 42; date, et dabitur vobis. Superexsultat autem misericordia iudicio 43: non dictum est, Vincit misericordia iudicium, non enim est adversa iudicio; sed, superexsultat, quia plures per misericordiam colliguntur, sed qui misericordiam praestiterunt. Beati enim misericordes, quia ipsis miserebitur Deus 44.
6. 20. Et hoc utique iustum est, ut dimittatur eis, quia dimiserunt; et detur eis, quia dederunt. Inest quippe Deo et misericordia iudicanti, et iudicium miseranti. Propter quod ei dicitur: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine 45: nam quisquis velut nimium iustus iudicium sine misericordia quasi securus exspectat, iram iustissimam provocat, quam timens ille dixit: Ne intres in iudicium cum servo tuo 46. Unde dicitur populo contumaci: Quid vultis mecum iudicio contendere? 47 Cum enim rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato 48? Quae igitur spes est, nisi superexsultet misericordia iudicio? Sed erga illos qui misericordiam fecerunt, veraciter dicendo: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus 49; et sine murmuratione dando; hilarem enim datorem diligit Deus 50. Denique sanctus Iacobus iam ex isto loco de misericordiae operibus loquitur, ut quos vehementer illa sententia terruerat, consoletur; cum admonet quomodo etiam quotidiana peccata, sine quibus hic non vivitur, quotidianis remediis expientur: ne homo, qui cum in uno offenderit fit omnium reus, in multis offendendo quia in multis offendimus omnes propter magnum aggerem reatus sui minutatim collectum, ad tribunal tanti iudicis pervehat, et eam quam non fecit, misericordiam non inveniat; sed potius dimittendo atque dando mereatur sibi dimitti peccata, reddique promissa 51.
6. 21. Multa dixi, quibus tibi taedium fortassis inferrem, qui haec, quae tamen approbas, non exspectas discere, quod ea docere consuevisti. Si quid autem est in eis, quantum ad rem ipsam pertinet; nam quali eloquio explicata sint, non nimis curo; si quid ergo in eis est, quod eruditionem offendat tuam, quaeso ut rescribendo admoneas, et me corrigere non graveris. Infelix est enim qui non tantos et tam sanctos tuorum studiorum labores et digne honorat, et de his Domino Deo nostro cuius munere talis es, gratias agit. Unde cum libentius debeam a quolibet discere quod inutiliter ignoro, quam promptius quoslibet docere quod scio; quanto iustius abs te hoc caritatis debitum flagito, cuius doctrina, in nomine et adiutorio Domini, tantum in latina lingua ecclesiasticae litterae adiutae sunt, quantum numquam antea potuerunt! Maxime tamen istam sententiam: Quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus 52, si quo alio modo exponi melius posse novit tua Dilectio, per Dominum obsecro ut id nobiscum communicare digneris.