Scripta a. 414 aut 415.
Augustinus respondet ad inquisitiones Evodii ex cap. III primae Petri epistolae scl. I) qui infideles liberati sint a Christo in inferis ac soluti mortis doloribus (nn. 2-6): multas difficultates inde exorientes solvere nititur (nn. 7-12) monetque E. ut absurda suae sententiae devitet (nn. 13-14). Cuius rei sit forma Noe arca ac diluvii aqua (nn. 15-16). De Filio Dei et ante incarnationem hominibus locuto (nn. 17-18). II) Unde sit Christi anima (nn. 19-22).
DOMINO BEATISSIMO, FRATRI ET COEPISCOPO EVODIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. 1. Quaestio quam mihi proposuisti ex Epistola apostoli Petri, solet nos, ut te latere non arbitror, vehementissime commovere, quo modo illa verba accipienda sint tamquam de inferis dicta. Replico ergo tibi eamdem quaestionem, ut sive ipse potueris, sive aliquem qui possit inveneris, auferas de illa atque finias dubitationem meam. Quod si prior potuero, cum id donaverit Dominus, tibique impartiri valuero, non fraudabo Dilectionem tuam: nunc autem quae me ibi moveant intimabo, ut secundum haec de illis verbis apostolicis, vel ipse cogites, vel quem idoneum repereris consulas.
1. 2. Cum dixisset Christum mortificatum carne, vivificatum spiritu; continuo subiecit: In quo et iis qui in carcere erant conclusi, spiritibus veniens praedicavit, qui increduli fuerunt aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam: deinde subiunxit et ait: Quod et vos nunc simili forma Baptisma salvos fecit 1. Movet itaque, si apud inferos Dominus, quando mortuus est, in carcere conclusis spiritibus praedicavit, quid boni soli meruerint, ut Dominus ad inferna descenderet, qui tunc infideles fuerunt cum fabricaretur arca. Etenim post tempora Noe, multa millia tot gentium usque ad passionem Christi mortua sunt, quae potuit apud inferos invenire: non utique eorum qui in Deum crediderant, sicut Prophetae et Patriarchae de stirpe Abrahae, sicut ipse retro Noe et tota domus eius, quae salva facta est per aquam 2, excepto fortassis uno filio, qui postea reprobatus est; sicut etiam praeter progeniem Iacob, alii fuerunt credentes in Deum, sicut Iob 3, sicut civitas Ninive 4, et si qui alii sunt, qui vel apparent in Scripturis, vel in genere humano latent: sed eorum dico multa millia hominum, qui Deum ignorantes, et daemonum vel simulacrorum cultui dediti, a temporibus Noe usque ad passionem Christi, ex hac vita emigrarunt, quos apud inferos Christus inveniens, quomodo illis non praedicavit, sed illis tantum, qui in diebus Noe increduli fuerunt, cum fabricaretur arca? Aut si omnibus praedicavit, cur illos solos Petrus commemoravit, praetermissa multitudine tam innumerabili caeterorum?
2. 3. Et Dominum quidem carne mortificatum venisse in infernum, satis constat. Neque enim contradici potest vel prophetiae quae dixit: Quoniam non derelinques animam meam in inferno 5; quod ne aliter quisquam sapere auderet, in Actibus Apostolorum, idem Petrus exponit: vel eiusdem Petri illis verbis, quibus eum asserit solvisse inferni dolores, in quibus impossibile erat eum teneri 6. Quis ergo nisi infidelis negaverit fuisse apud inferos Christum? Quod si movet quemadmodum accipiendum sit inferni ab illo solutos dolores (neque enim coeperat in eis esse tamquam in vinculis, et sic eos solvit tamquam si catenas solvisset quibus fuerat alligatus); facile est intellegere sic eos solutos esse quemadmodum solvi possunt laquei venantium, ne teneant; non quia tenuerunt. Potest et sic, ut eos dolores eum solvisse credamus, quibus teneri ipse non poterat, sed quibus alii tenebantur, quos ille noverat liberandos.
2. 4. Verum quinam isti sint, temerarium est definire. Si enim omnes omnino dixerimus tunc esse liberatos, qui illic inventi sunt, quis non gratuletur, si hoc possimus ostendere? praesertim propter quosdam qui nobis litterario labore suo familiariter innotuerunt, quorum eloquium ingeniumque miramur; non solum poetas et oratores, qui eosdem ipsos falsos deos gentium multis opusculorum suorum locis contemnendos ridendosque monstrarunt, et aliquando etiam unum Deum verumque confessi sunt, quamvis illa superstitiosa cum caeteris colerent; verum etiam illos qui haec non cantando vel declamando, sed philosophando dixerunt: multos etiam quorum litteras non habemus, sed in illorum litteris didicimus secundum quemdam modum laudabiles vitas, ut excepto Dei cultu, in quo erraverunt colentes vana quae publice colenda fuerant instituta, et creaturae potius quam Creatori servientes, in caeteris moribus parcimoniae, continentiae, castitatis, sobrietatis, mortis pro patriae salute contemptus, servataeque fidei non solum civibus, verum et hostibus, imitandi merito proponantur. Quae quidem omnia quando non referuntur ad finem rectae veraeque pietatis, sed ad fastum inanem humanae laudis et gloriae, etiam ipsa inanescunt quodammodo, steriliaque redduntur: verumtamen quadam indole animi ita delectant, ut eos in quibus haec fuerunt, vellemus vel praecipue, vel cum caeteris ab inferni cruciatibus liberari, nisi aliter se haberet sensus humanus, aliter iustitia Creatoris.
2. 5. Quae cum ita sint, si omnes inde solvit Salvator, et, sicut requirens scripsisti, exinanivit inferna, ut deinceps iudicium iam exspectaretur extremum: haec sunt quae in hac re non immerito movent, quae mihi interim cogitanti solent occurrere. Primum, qua auctoritate firmetur ista sententia. Quod enim scriptum est in morte Christi factum solutis doloribus inferni: vel ad ipsum potest intellegi pertinere, quod eos hactenus solverit, hoc est irritos fecerit, ne ab eis ipse teneretur, praesertim quia sequitur, in quibus impossibile erat teneri eum 7. Vel si causa quaeritur cur voluerit venire in infernum, ubi dolores illi essent, quibus teneri omnino non poterat, quia erat, ut scriptum est, in mortuis liber 8, in quo princeps et praepositus mortis non invenit aliquid, quod supplicio deberetur: hoc scilicet quod scriptum est, solutis doloribus inferni, non in omnibus, sed in quibusdam accipi potest, quos ille dignos ista liberatione iudicabat; ut neque frustra illuc descendisse existimetur, nulli eorum profuturus qui ibi tenebantur inclusi, nec tamen sit consequens ut quod divina quibusdam misericordia iustitiaque concessit, omnibus concessum esse putandum sit.
3. 6. Et de illo quidem primo homine patre generis humani, quod eum inde solverit, Ecclesia fere tota consentit; quod eam non inaniter credidisse credendum est, undecumque hoc traditum sit, etiamsi canonicarum Scripturarum hinc expressa non proferatur auctoritas: quamquam illud quod in libro Sapientiae scriptum est: Haec illum, qui primus factus est, patrem orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, et eduxit illum a delicto suo, et dedit ei virtutem continendi omnia 9, magis pro hac sententia quam pro ullo alio intellectu facere videatur. Addunt quidam hoc beneficium antiquis etiam sanctis fuisse concessum, Abel, Seth, Noe, et domui eius, Abraham, Isaac, et Iacob, aliisque Patriarchis et Prophetis, ut cum Dominus in infernum venisset, illis doloribus solverentur.
3. 7. Sed quonam modo intellegatur Abraham, in cuius sinum pius etiam pauper ille susceptus est, in illis fuisse doloribus, ego quidem non video: explicant fortasse qui possunt. Solos autem duos, id est Abraham et Lazarum, in illo memorabilis quietis sinu fuisse antequam Dominus in inferna descenderet, et de istis tantum duobus dictum fuisse illi diviti: Inter vos et nos chaos magnum firmatum est, ut ii qui volunt hinc transire ad vos non possint, neque inde huc transmeare 10, nescio utrum quisquam sit cui non videatur absurdum. Porro si plures quam duo ibi erant, quis audeat dicere non ibi fuisse Patriarchas et Prophetas, quibus in Scriptura Dei iustitiae pietatisque tam insigne testimonium perhibetur? Quid his ergo praestiterit qui dolores solvit inferni, in quibus illi non fuerunt, nondum intellego; praesertim quia ne ipsos quidem inferos uspiam Scripturarum in bono appellatos potui reperire. Quod si nusquam in divinis auctoritatibus legitur, non utique sinus ille Abrahae, id est secretae cuiusdam quietis habitatio, aliqua pars inferorum esse credenda est. Quamquam in his ipsis tanti magistri verbis, ubi ait dixisse Abraham: Inter vos et nos chaos magnum firmatum est, satis, ut opinor, appareat non esse quamdam partem, et quasi membrum inferorum, tantae illius felicitatis sinum. Chaos enim magnum quid est, nisi quidam hiatus, multum ea separans inter quae non solum est, verum etiam firmatus est? Quapropter si in illum Abrahae sinum Christum mortuum venisse sancta Scriptura dixisset, non nominato inferno eiusque doloribus, miror si quisquam ad inferos eum descendisse asserere auderet.
3. 8. Sed quia evidentia testimonia et infernum commemorant et dolores, nulla causa occurrit cur illo credatur venisse Salvator, nisi ut ab eius doloribus salvos faceret; sed utrum omnes quos in eis invenit, an quosdam quos illo beneficio dignos iudicavit, adhuc requiro: fuisse tamen eum apud inferos, et in eorum doloribus constitutis hoc beneficium praestitisse non dubito. Unde illis iustis qui in sinu Abrahae erant, cum ille in inferna descenderet, nondum quid contulisset inveni, a quibus eum secundum beatificam praesentiam suae divinitatis numquam video recessisse: sicut etiam eodem ipso die quo mortuus est, promisit latroni quod cum illo in paradiso fuisset futurus 11, quando ad solvendos inferni dolores fuerat descensurus. Profecto igitur in paradiso atque sinu Abrahae, etiam ante iam erat beatificante sapientia, et apud inferos iudicante potentia: ubi enim non est nullo loco obsessa divinitas? Verumtamen secundum creaturam, quam ex quodam tempore suscipiendo, manens Deus homo factus est, hoc est secundum animam eum fuisse apud inferos aperte Scriptura declarat, et per prophetiam praemissa, et per apostolicum intellectum satis exposita, qua dictum est: Non derelinques animam meam in inferno 12.
3. 9. Scio quibusdam videri, morte Domini Christi iam talem resurrectionem praestitam iustis, qualis nobis in fine promittitur; quoniam scriptum est, illo terrae motu quo in eius passione petrae scissae et monumenta aperta sunt, multa corpora resurrexisse iustorum, et visa cum illo quando resurrexit in sancta civitate 13. Qui utique si non iterum repositis corporibus dormierunt, videndum est quemadmodum intellegatur Christus primogenitus a mortuis 14, si eum in illa resurrectione tot praecesserunt. Quod si respondetur hoc dictum esse per anticipationem, ut monumenta quidem illo terrae motu aperta intellegantur, cum Christus in cruce penderet, resurrexisse autem iustorum corpora non tunc, sed cum ille prior resurrexisset: quamvis tunc, ut dixi, anticipando fuisset adiunctum, ut et Christus primogenitus a mortuis sine ambiguitate credatur, et illis iustis continuo concessum ut ipso praeeunte in aeternam incorruptionem atque immortalitatem resurgerent; illud adhuc restat quod moveat, quomodo a Petro dici potuerit, quod utique verissime dictum est, quando per illam prophetiam non David, sed Christum asseruit fuisse praedictum, carnem eius non vidisse corruptionem 15; et quod adiunxit de David, apud eos esse monumentum eius 16: unde illos utique non convincebat, si corpus eius ibi iam non erat; quia si et ante in recenti sua morte resurrexisset, nec caro eius vidisset corruptionem, posset nihilominus illud monumentum manere. Durum autem videtur ut David non fuerit in illa resurrectione iustorum, si eis iam aeterna donata est, cuius Christus ex semine tam crebro, et tanta evidentia, tantaque honorificentia commendatur. Periclitabitur etiam illud quod ad Hebraeos de iustis antiquis dicitur: Quia pro nobis meliora providerunt, ne sine nobis perfecti perficerentur 17; si iam in illa resurrectionis incorruptione constituti sunt, quae nobis perficiendis in fine promittitur.
4. 10. Cur ergo Petrus eos tantum commemorare voluerit, quibus in carcere inclusis Evangelium praedicatum est, qui in diebus Noe cum fabricaretur arca 18 increduli fuerunt, vides quam latebrosum sit, et quae me moveant ne affirmare hinc aliquid audeam. Huc accedit, quia cum dixisset apostolus: Quod et vos nunc simili forma Baptisma salvos facit; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi, qui est in dextera Dei, deglutiens mortem, ut vitae aeternae haeredes efficeremur, profectus in coelos, subiectis sibi Angelis et Potestatibus et Virtutibus 19; continuo subiecit: Christo igitur in carne passo, et vos eadem scientia armamini; quia qui passus est in carne, desiit a peccatis, in hoc ut iam non hominum desideriis, sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat tempus 20: deinde ait: Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem hominum consummatum ambulantibus in libidinibus, et concupiscentiis, et ebrietate, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum servitutibus, in quo stupescunt non concurrere vos in eamdem luxuriae confusionem blasphemantes. Qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos 21: his dictis subnectit: Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum spiritu 22.
4. 11. Quem non moveat ista profunditas? Mortuis dicit evangelizatum: quos profecto si intellexerimus, qui de corpore exierunt, illi opinor erunt de quibus supra dixit: Qui increduli fuerunt in diebus Noe; aut certe omnes, quos apud inferos Christus invenit. Quid sibi ergo vult, ut iudicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum spiritu? quomodo iudicantur in carne, quam non habent, si apud inferos sunt; vel quam nondum receperunt, si etiam a doloribus inferni soluti sunt? Neque enim si, ut quaerendo dicis, exinaniti sunt inferi, omnes etiam qui tunc ibi fuerunt, in carne resurrexisse credendi sunt; aut qui resurgentes apparuerunt cum Domino, ad hoc carnem receperunt, ut in ea iudicarentur secundum hominem: quod nec de illis video quo modo accipi possit, qui increduli fuerunt in diebus Noe; non enim eos in carne vixisse scriptum est, aut credi potest ideo solutos dolores inferni, ut qui inde liberarentur, carnem ad luendam poenam reciperent. Quid est ergo, ut iudicentur secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum spiritu? an forte hoc praestitum est eis quos apud inferos Christus invenit, ut per Evangelium vivificarentur spiritu, quamvis in futura resurrectione in carne iudicandi sint, ut per aliquam carnis poenam transeant in regnum Dei? Quod si ita est, cur hoc tantum de illis qui quondam non crediderunt in diebus Noe, ac non etiam de caeteris quos illic Christi visitatio comperit, per Evangelii praedicationem spiritu revixerunt, postea transitoria poena in carne iudicandi? Quod si de omnibus acceperimus, manet quaestio, quare Petrus eos tantum commemoravit, qui tunc increduli fuerunt cum fabricaretur arca.
4. 12. Movet etiam illud, quod ii qui de hac re conantur reddere rationem, ideo dicunt Christo ad inferos descendente, iis qui ibi inventi sunt, illa loca poenalia tamquam carceres exinanitos, qui non audierant Evangelium, quod illis viventibus nondum toto orbe praedicabatur, et iustas habebant causas cur non credidissent, quod eis non fuerat annuntiatum: deinceps autem non habituros excusationem, qui praedicationem Evangelii per omnes gentes celebratam diffusamque contemnunt; et ideo illis tunc evacuatis carceribus iam iustum restare iudicium, quo contumaces et infideles etiam aeterno igne puniantur. Nec attendunt qui hoc sentiunt, hanc excusationem habere posse omnes qui etiam post resurrectionem Christi antequam ad eos Evangelium perveniret, ex hac vita emigrarunt. Neque enim posteaquam Dominus remeavit ab inferis, nemo permissus est iterum ire ad inferos, nisi audito Evangelio, cum tam multi morerentur toto orbe terrarum, antequam ad eos haec annuntiatio perveniret; qui omnes habebunt excusationem, quae oblata dicitur eis quibus Dominus cum venisset, quia ante non audierant, in inferno dicitur praedicasse.
4. 13. Nisi forte dicatur etiam istos qui post Domini resurrectionem, nondum sibi annuntiato Evangelio mortui sunt, sive moriuntur, illic apud inferos audire potuisse vel posse, ut illic credant quod de Christi veritate credendum est, et habeant etiam ipsi remissionem ac salutem, quam illi meruerunt quibus ibi Christus annuntiavit. Neque enim quia rursus ascendit Christus ab inferis, ideo ibi fama eius exstincta est; nam et hinc ascendit in coelum, et tamen eius annuntiatione, qui in eum crediderint, salvi erunt. Ideo quippe exaltatus est, et donatum est ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine eius omne genu flectatur, non solum coelestium et terrestrium, verum etiam infernorum 23. Sed hanc opinionem si admittimus, qua putari potest, homines, qui cum viverent, minime crediderunt, posse in Christum apud inferos credere, quis ferat quae consequuntur absurda, fideique contraria? Primum, ne frustra dolere videamur eos qui sine ista gratia de corpore exierunt, frustraque curam gerere, atque instanter hortari ut eam homines priusquam moriantur percipiant, ne sempiterna morte puniantur. Aut si illi tantum apud inferos inutiliter atque infructuose credunt, qui Evangelio sibi annuntiato hic credere noluerunt; illis autem proderit credere, qui non hic contempserunt quod audire minime potuerunt; aliud sequitur absurdius, ut hic non sit Evangelium praedicandum, quoniam omnes utique morituri sunt, et sine ullo reatu contempti Evangelii venire ad in eros debent, ut eis prodesse possit, cum ibi crediderint: quod sentire, impiae vanitatis est.
5. 14. Quamobrem teneamus firmissime, quod fides habet fundatissima auctoritate firmata: Quia Christus mortuus est secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturae 24, et caetera quae de illo testatissima veritate conscripta sunt: in quibus etiam hoc est, quod apud inferos fuit, solutisque eorum doloribus quibus cum erat impossibile teneri 25, a quibus etiam recte intellegitur solvisse et liberasse quos voluit, corpus quod in cruce reliquerat in sepulcro positum recepisse. In illa vero quam proposuisti de verbis Petri apostoli quaestione, quoniam quae me moveant perspicis, et alia fortasse, si diligentius discutiantur, possunt movere; vel apud nos ea cogitando, vel quos dignum est et possumus consulendo, quaeramus.
5. 15. Considera tamen ne forte totum illud quod de conclusis in carcere spiritibus, qui in diebus Noe non crediderant, Petrus apostolus dicit, omnino ad inferos non pertineat; sed ad illa potius tempora quorum formam ad haec tempora transtulit. Illa quippe res gesta forma fuerat futurorum, ut ii qui modo non credunt Evangelio, dum in omnibus gentibus aedificatur Ecclesia, illis intellegantur esse similes, qui tunc non crediderunt cum fabricaretur arca: illi autem qui crediderunt, et per Baptismum salvi fiunt, illis comparentur, qui tunc in eadem arca salvi facti sunt per aquam; unde ait: Sic et vos simili forma Baptisma salvos facit 26. Ad hanc igitur formae similitudinem, caetera etiam de incredulis coaptemus, et non suspicemur quod apud inferos ad faciendos fideles atque liberandos Evangelium praedicatum sit, vel adhuc etiam praedicetur, quasi et ibi sit Ecclesia constituta.
5. 16. Ad illum ergo sensum qui te movet, ideo videntur attracti qui hoc Petrum sensisse crediderunt, quia dixit, conclusis in carcere spiritibus praedicatum, quasi animae non possint intellegi spiritus, quae tunc erant in carne, atque ignorantiae tenebris velut carcere claudebantur; de quali carcere se desiderat liberari ille qui dicit: Educ de carcere animam meam, ut confiteatur nomini tuo 27; quae alibi umbra mortis appellatur: de qua non utique apud inferos, sed hic liberati sunt, de quibus scriptum est: Qui sedebant in umbra mortis, lumen ortum est eis 28. Illis autem in diebus Noe frustra praedicatum est, quia non crediderunt, cum exspectaret eos Dei patientia per tempus tot annorum quibus arca eadem fabricata est (nam eius etiam fabricatio quodammodo praedicatio fuit); sicut modo similes eorum non credunt, qui sub eadem forma, ignorantiae tenebris velut carcere concluduntur, frustra intuentes Ecclesiam toto mundo construi, imminente iudicio, tamquam diluvio quo tunc omnes increduli perierunt: ait quippe Dominus: Sicut in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis. Manducabant, bibebant, nubebant, uxores ducebant, donec intravit Noe in arcam; venit diluvium, et perdidit omnes 29. Sed quia ea res gesta etiam futuram rem significabat, ideo ibi diluvium, et Baptismum significavit fidelibus, et infidelibus poenam: sicut in figura non rei gestae, sed tantummodo dictae, quod de lapide scriptum est, quo significatus est Christus, duo quaedam praenuntiata sunt, et infidelibus offendiculum, et fidelibus aedificium 30. Aliquando autem in eadem figura vel gesta vel dicta, etiam duae res aliquid unum significant; sicut fideles significaverunt ligna quae in arcae fabricam coaptata sunt, eosdemque etiam animae octo quae in eadem arca liberatae sunt: quomodo in illa evangelica similitudine de ovili, idem ipse Christus est et pastor et ianua 31.
Et ante incarnationem Dei Filium locutum esse hominibus.
6. 17. Nec moveat ad impediendum istum intellectum, quod eumdem Christum dixit apostolus Petrus praedicasse illis in carcere conclusis qui quondam non crediderant in diebus Noe 32, ut ideo non arbitremur hoc intellegendum quia illo tempore nondum venerat Christus. Nondum enim venerat scilicet in carne, sicut venit quando post haec in terra visus est, et cum hominibus conversatus est 33: verumtamen ab initio generis humani, vel ad arguendos malos, sicut ad Cain, ac prius ad ipsum Adam uxoremque eius; vel ad consolandos bonos, vel ad utrosque admonendos, ut alii ad salutem suam crederent, alii ad poenam suam non crederent, ipse utique non in carne, sed in spiritu veniebat, visis congruis alloquens, quos volebat, sicut volebat. Quod autem dixi: In spiritu veniebat, et ipse quidem Filius in substantia Deitatis, quoniam corpus non est, utique spiritus est: sed quid facit Filius sine Spiritu sancto, vel sine Patre, cum inseparabilia sint omnia opera Trinitatis?
6. 18. Ipsa quoque Scripturae verba de quibus agitur, satis hoc, ut puto, indicant eis qui diligenter attendunt: Quia Christus, inquit, semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos adducat Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu: in quo et iis qui in carcere conclusi erant, spiritibus adveniens praedicavit, qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca 34. Iam ut arbitror, attenditur ordo verborum: Christus mortificatus carne, vivificatus autem spiritu. In quo spiritu adveniens praedicavit et illis spiritibus qui increduli fuerant aliquando in diebus Noe: quoniam prius quam veniret in carne pro nobis moriturus, quod semel fecit, saepe antea veniebat in spiritu ad quos volebat, visis eos admonens, sicut volebat, utique in spiritu, quo spiritu et vivificatus est, cum in passione esset carne mortificatus. Quid est enim quod vivificatus est spiritu, nisi quod eadem caro, qua sola fuerat mortificatus, vivificante spiritu resurrexit?
7. 19. Nam quod fuerit anima mortificatus Iesus, hoc est eo spiritu qui hominis est, quis audeat dicere; cum mors animae non sit nisi peccatum, a quo ille omnino immunis fuit, cum pro nobis carne mortificaretur? Si enim omnium hominum animae ex illa una sunt, quae insufflata est primo homini per quem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit 35; aut non est inde anima Christi, quoniam nullum habuit omnino peccatum, vel originale, vel proprium, propter quod ei mors debita videretur; pro nobis eam quippe quam non debebat exsolvit, in quo princeps mundi, mortisque praepositus nihil invenit 36; neque enim absurdum est ut qui primo homini animam creavit, crearet et sibi: aut si et ipsa inde est, eam suscipiendo mundavit, ut sine ullo prorsus peccato, vel perpetrato, vel traducto, ad nos veniens de virgine nasceretur. Si autem animae non ex illa una propagantur, et sola ex Adam caro trahit originale peccatum, ita sibi creavit animam Dei Filius, ut caeteris creat, quam non tamen carni peccati miscuit, sed similitudini carnis peccati 37. Sumpsit enim ex Virgine veram quidem carnis substantiam; non tamen peccati carnem, quia non ex carnali concupiscentia, sive seminatam, sive conceptam; mortalem sane, ac per aetates mutabilem, tamquam carni peccati sine peccato simillimam.
7. 20. Ac per hoc quaecumque de anima opinio vera sit, quarum nullam temere affirmare adhuc audeo, nisi tantum illam repudiare, qua creduntur animae pro meritis nescio quorum superiorum actuum suorum, singulae in singula corpora tamquam in carceres trudi; certe anima Christi non solum immortalis secundum caeterarum naturam, sed etiam nullo mortificata peccato vel damnatione punita est, quibus duabus causis mors animae intellegi potest; et ideo non secundum ipsam dici potuit Christus vivificatus spiritu. In ea re quippe vivificatus est, in qua fuerat mortificatus: ergo de carne dictum est. Ipsa enim revixit anima redeunte, quia ipsa erat mortua, anima recedente. Mortificatus ergo carne dictus est, quia secundum solam carnem mortuus est: vivificatus autem spiritu, quia illo spiritu operante, in quo ad quos volebat veniebat et praedicabat, etiam ipsa caro vivificata surrexit, in qua modo ad homines venit.
7. 21. Proinde etiam illud quod postea dictum est de incredulis: Qui reddent rationem ei qui paratus est vivos et mortuos iudicare 38, non est consequens ut eos hic intellegamus mortuos qui de corpore exierunt. Fieri enim potest ut mortuos dixerit infideles; hoc est in anima mortuos, de qualibus dicitur: Dimitte mortuos, ut sepeliant mortuos suos 39: vivos autem qui credunt in eum, non frustra audientes: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 40; de qualibus etiam ipse Dominus dicit: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent 41. Proinde etiam quod sequitur et dicit Petrus: Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum spiritu 42, non cogit apud inferos intellegi. Propter hoc enim in hac vita et mortuis evangelizatum est, id est infidelibus et iniquis; ut cum crediderint, iudicentur quidem secundum homines in carne, hoc est in diversis tribulationibus, et ipsa morte carnis; unde idem apostolus alio loco dicit: Tempus esse ut iudicium incipiat a domo Domini 43: Vivant autem secundum Deum spiritu, quia et in ipso fuerant mortificati, cum morte infidelitatis et impietatis detinerentur.
7. 22. Haec expositio verborum Petri cui displicet, vel cui etiamsi non displicet, non tamen sufficit, quaerat ea secundum inferos intellegere. Qui si valuerit illa quibus me moveri supra commemoravi, ita solvere ut eorum auferat dubitationem, impartiat et mihi: quod si factum fuerit, potuerunt illa verba utroque modo intellegi; sed ista sententia de nulla falsitate convincitur. Ad illas autem quaestiones quas ante misisti, excepta Dei visione per corpus, unde maius opus moliendum est, ut potui, respondi, et per Asellum diaconum misi, quod te accepisse iam puto. In recenti autem commonitorio tuo, cui nunc respondi, duo quaesieras, quorum utrumque tractatum est, unum latius, alterum brevius, de Petri scilicet apostoli verbis, et de anima Domini. Exemplum sane litterarum tuarum, quae continent interrogationem utrum Dei substantia corporaliter velut in loco videri possit, et apud nos nescio quomodo aberraverunt, nec inveniri cum diu quaererentur potuerunt, iterum admoneo mittere ne graveris.