EPISTOLA 163

Scripta a. 414 aut 415.

Evodius Augustino proponit aliquot quaestiones, scl. de anima Christi ac de eius praedicatione spiritibus apud inferos commorantibus.

EVODIUS EPISCOPUS, AUGUSTINO EPISCOPO.

1. Pridem quaestiones misi ad Sanctitatem tuam: unam de ratione et Deo, puto per Iobinum qui servit ancillis Dei; alteram de corpore Salvatoris, de quo aestimatur quod substantiam Dei videat. Tertiam dico nunc: anima rationalis quam Salvator cum corpore assumpsit, utrum in una de opinionibus est illis quae proponuntur cum de animae origine quaeritur, si qua ibi potest veritate fulciri; an quamquam rationalis sit, non tamen ex iis speciebus quae de animalium anima dicuntur, sed in alia habetur. Quartam interrogo: qui sunt illi spiritus, de quibus in Epistola sua ponit Petrus testimonium de Domino, dicens: Mortificatus carne, vivificatus spiritu: in quo et eis qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit 1, et caetera; hoc inserens quod in inferno fuerunt, et descendens Christus omnibus evangelizavit, omnesque a tenebris et poenis per gratiam liberavit, ut a tempore resurrectionis Domini, iudicium exspectetur exinanitis inferis. Quid ergo in hac re Sanctitati tuae videatur, cupio nosse.