EPISTOLA 161

Scripta a. 414 aut 415.

Evodius Augustino de eo quod ille scripserat in Ep. 137 ad Volusianum: Si ratio quaeritur, non erit mirabile etc., quo dicto abuti eos posse ostendit qui vellent corporeis oculis a Christo Deum videri (nn. 1-2) contra quam docuit Augustinus in epistola 92 ad Italicam (n. 3).

DOMINO SANCTO, VENERABILITER DILECTISSIMO FRATRI ET CONSACERDOTI AUGUSTINO, ET FRATRIBUS QUI TECUM SUNT, EVODIUS, ET FRATRES QUI MECUM SUNT, SALUTEM IN DOMINO.

Nullius conceptionis posse inveniri rationem.

1. Per Iobinum qui ad possessionem Marcianensem missus erat, dudum unam quaestionem de ratione et Deo missa epistola mea interrogavi; cuius adhuc responsum non merui. Sed quia epistolas Sanctitatis tuae, unam ad illustrem virum Volusianum, et alteram ad Italicam illustrem in Christo feminam, in manibus legentes habuimus; occurrit quod in priore epistola de Domini Iesu Christi Dei nostri carnali in Virgine conceptione, et ex ea nativitate posuisti, "Si ratio quaeritur, non erit mirabile; si exemplum poscitur, non erit singulare", et visum est posse de omni nativitate, et hominis vel cuiuslibet animantis vel seminis tale aliquid dici. Si ratio enim eius quaeratur, non indagabitur, et utique erit mirabile; et si exemplum poscatur, quia nihil tale sit in exemplis, erit singulare. Neque enim quis conventus viri et feminae, vel cuiuslibet conceptionis aliquando, quod in secreto formatur, ratione poterit exponi: aut vero seminum ex terra nascentium, primitus putrescentium, postea fructificantium ulla ratio invenietur. Non enim et hoc mirabile non est vermem unum sine ullo parente, si ad singularitatem aliquid requiratur, intra pomum virgineo conceptu formatum, perfectum inveniri: unde ad exemplum arbitror dictum: Ego vermis, et non homo 1. De conceptionibus ergo sive coniunctorum, sive singularium, nescio quaenam possit ratio exhiberi. Non ergo de conceptione Virginis tantum non redditur, sed de nulla quidem arbitror conceptione posse persolvi rationem.

Virginales conceptiones in rerum natura.

2. Si exemplum poscitur: ecce et de vento dicuntur equae, et de cinere gallinae, et de aqua anates, et alia nonnulla animalia, sine virili semine, fetus proprios edere. Certe si integrae non reddunt, tamen possunt illibatae concipere: quomodo ergo ponitur, "Si exemplum poscitur, non erit singulare," quando tot exempla procedunt? Nasci etiam in corporibus, non solum femineis, verum etiam virorum, intrinsecus dico, quaedam animalia, notum est omnibus: numquid et ibi semen facit conceptionem? Ecce exempla, ecce miracula, de quibus ratio nullatenus redditur. Aut si ad hoc redditur, quia in virgine homine nihil tale umquam contingit; tamen sunt exempla in aliis rerum naturis, quia nata et sine seminibus concipiuntur, ex quibus penitus ratio reddi nequaquam potest. Tamen et in generatione est aliquid tale invenire quod sic edat partus, ut integritas naturae non violetur. Soleo enim audire quod aranea sine ulla virili conceptione et partus corruptione, illa omnia fila ex quibus tentis haerere solet, secundum naturae suae modum proferat mirabiliter, et sibi tantum quasi singulari praestitum esse demonstret. Ergo si et hoc quaeratur, non tantum mirabile est, sed exempla talia rerum dari nullatenus possunt. Metuo enim ne ob hoc ipsa praecesserint in exemplis, ut qui non credidissent virginem concipere posse, his exemplis convincerentur esse quidem mirabile, sed tamen non erit singulare: nam omnia Dei opera mirabilia; quia in sapientia facta sunt. Si ergo hoc nobis obiciatur, quid respondebimus?

Corpus Christi gloriosum quoad Dei visionem.

3. Illud etiam me urget vehementissime, quod sic potest dici de corporis ipsius Domini clarificati substantia, quia et ipsa poterit videre Dei substantiam (aisti enim in epistola ad Italicam non posse; et certum est): ut cum rationem reddere coeperimus quia non potest, hoc nobis obiciatur, quia si quod in illa conceptione et nativitate factum est, mirabile est et singulare, nec rationem quaeri nolunt, nec exemplum, quia unico hoc praestitum est: ut quemadmodum eis ratio non redditur de conceptione et generatione, sed in illo solo invenitur singulare; sic de eius visione ratio non reddatur, nec exemplum requiratur, sed soli illi singulariter licere divinitatis substantiam corpore videre. Si respondebitur rationem posse reddi, quia corporea re incorpoream rem nequaquam cernere liceat; metuo ne respondeatur quia et conceptio illa ratione exponi, et exemplis possit firmari. Aut enim in hominibus ratio deficiet, et exempla cessabunt, et confirmabunt corpore suo Unigenitum videre posse Deum: aut si ratio hic reddita fuerit, consequetur rationem reddi posse ab aliquibus nimis sapientibus viris, et illius conceptionis, et consequentis generationis. Quid ergo talibus respondeatur, percunctor. Non enim certamina semino, sed quemadmodum insidiosis respondeatur interrogo. Ego tamen sic credo Virginis conceptionem et partum, quomodo semper credidi: et corpore quoque clarificato Deum videri non posse, utcumque ratione colligo. Obviandum tamen censeo hominibus qui aut seditiones ex quaestionibus solent excitare, aut ferventi studio ad discendum evigilare. Ora pro nobis. Pax et Caritas Christi Sanctitatem tuam nostri memorem perficiat, domine sancte, venerabiliterque beatissime frater.