Scripta a. 414 aut 415.
Augustinus Evodio respondens ad quaestionem de anima corpore soluta, adfirmans eam nullo corpore sustentari (n. 1) et ad quaestionem. de defunctorum. visis prodigiosis amico indicans de eis se latius dicturum in l. XII Commentarii in Genesim (n. 2) refertque duas apparitiones factas Gennadio medico, quibus edoctus est ipsum minime oculis carneis tunc videre (nn. 3-4); concludit apparitiones, etsi inexplicabiles videntur, minime fieri materie corporea (n. 5).
DOMINO BEATISSIMO, ET VENERABILI AC DESIDERABILI FRATRI AC CONSACERDOTI MEO EVODIO, ET TECUM FRATRIBUS, AUGUSTINUS, ET MECUM FRATRES, IN DOMINO SALUTEM.
1. Frater iste nomine Barbarus, servus Dei est iam diu apud Hipponem constitutus, et verbi Dei fervidus ac studiosus auditor. Desideravit ad tuam Sanctitatem litteras nostras; in quibus tibi eum in Domino commendamus, tibique per eum salutem debitam dicimus. Litteris autem Sanctitatis tuae, quibus ingentes texuisti quaestiones, respondere operosissimum est, etiam otiosis, et multo maiore quam nos sumus, praeditis facultate disserendi et acrimonia intellegendi. Duarum sane epistolarum tuarum, quibus multa et magna conquiris, una nescio quomodo aberravit, et diu quaesita non potuit reperiri: altera vero, quae inventa est, habet commendationem suavissimam servi Dei boni et casti adolescentis, quomodo ex hac vita migraverit, et quibus visionum fraternarum attestationibus meritum eius vobis insinuari potuerit. Deinde ex hac occasione proponis et versas de anima obscurissimam quaestionem, utrum cum aliquo corpore egrediatur e corpore, quo possit ad corporalia loca ferri, vel locis corporalibus contineri. Huius igitur rei tractatus, si tamen ad liquidum a talibus quales nos sumus, examinari potest, curam atque operam negotiosissimam postulat, ac per hoc mentem ab his occupationibus otiosissimam. Si autem breviter vis audire quid mihi videatur, nullo modo arbitror animam e corpore exire cum corpore.
2. Visiones autem illae, futurorumque praedictiones quomodo fiant, ille iam explicare conetur, qui novit qua vi efficiantur in unoquoque animo tanta, cum cogitat. Videmus enim, planeque cernimus in eo fieri rerum multarum visibilium, et ad caeteros corporis sensus pertinentium, innumerabiles imagines: quae non interest quam ordinate vel turbide fiant; sed tantum quia fiunt, quod manifestum est, qua vi et quomodo fiant quisquis potuerit explicare (quae omnia certe quotidiana sunt atque continua), audeat praesumere aliquid ac definire etiam de illis rarissimis visis. Ego autem tanto minus hoc audeo, quanto minus id quoque in nobis quod vita continua vigilantes dormientesque experimur, quo pacto fiat explicare sufficio. Non cum ad te dictarem hanc epistolam, teipsum animo contuebar, te utique absente atque nesciente, et quomodo possis his verbis moveri, secundum notitiam quae mihi de te inest, imaginabar; atque id quonam modo in animo meo fieret, capere ac investigare non poteram, certus tamen non fieri corporeis molibus, nec corporeis qualitatibus, cum corpori simillimum fieret: hoc interim habeas, ut ab occupato et festinante dictatum. In duodecimo autem libro eorum quos de Genesi scripsi, versatur haec quaestio vehementer, et ex multis rerum expertarum atque credibiliter auditarum exemplis disputatio illa silvescit. Quid in ea potuerimus vel effecerimus, cum legeris, iudicabis; si tamen Dominus dignabitur donare ut eos mihi libros, quantum possum congruenter emendatos, iam liceat edere, et multorum fratrum exspectationem non iam longa disputatione suspendere.
3. Narrabo autem unum aliquid breviter unde cogites. Frater noster Gennadius, notissimus fere omnibus, nobisque carissimus medicus, qui nunc apud Carthaginem degit, et Romae suae artis exercitatione praepolluit, ut hominem religiosum nosti, atque erga pauperum curam impigra misericordia facillimoque animo benignissimum, dubitabat tamen aliquando, ut modo nobis retulit, cum adhuc esset adolescens, et in his eleemosynis ferventissimus, utrum esset ulla vita post mortem. Huius igitur mentem et opera misericordiae quoniam Deus nullo modo desereret, apparuit illi in somnis conspicuus iuvenis et dignus intendi, eique dixit: Sequere me. Quem dum sequeretur, venit ad quamdam civitatem, ubi audire coepit a dextera parte sonos suavissimae cantilenae, ultra solitam notamque suavitatem; tunc ille intento quidnam esset, ait hymnos esse beatorum atque sanctorum: sinistra autem parte quid se vidisse retulit, non satis memini. Evigilavit, et somnium fugit, tantumque de illo quantum de somnio cogitavit.
4. Alia vero nocte, ecce idem ipse iuvenis eidem rursus apparuit, atque ab illo utrum cognosceretur interrogavit: respondit iste quod eum bene planeque cognosceret. Tunc ille quaesivit ubi se nosset. Nec memoriae defuit quid iste identidem responderet; totumque visum illud, hymnosque sanctorum ad quos audiendos eo duce venerat, qua recentissimos recordabatur facilitate narravit. Hic ille percontatus est utrumnam id quod narraverat, in somnis vidisset, an vigilans: respondit, in somnis. At ille, Bene, inquit, recolis: verum est, in somnis illa vidisti; sed etiam nunc in somnis te videre scias. Haec cum audisset iste, ita esse credidit, atque id responsione firmavit. Tunc qui hominem docebat, adiecit et ait: Ubi est modo corpus tuum? Ille respondit: In cubiculo meo. Scisne, inquit ille, in eodem corpusculo nunc illigatos esse, et clausos, et otiosos oculos tuos, nihilque illis oculis te videre? Respondit: Scio. Tunc ille: Qui sunt ergo, inquit, isti oculi quibus me vides? Ad hoc iste non inveniens quid responderet, obticuit. Cui haesitanti, ille quod his interrogationibus docere moliebatur, aperuit; et continuo: Sicut, inquit, illi oculi carnis tuae utique in dormiente atque in lectulo iacente, nunc vacant, nec aliquid operantur, et tamen sunt isti quibus me intueris, et ista uteris visione; ita cum defunctus fueris, nihil agentibus oculis carnis tuae vita tibi inerit qua vivas, sensusque quo sentias. Cave iam deinceps ne dubites vitam manere post mortem. Ita sibi homo fidelis ablatam dicit huius rei dubitationem: quo docente, nisi providentia et misericordia Dei?
5. Ista narratione dixerit aliquis tantae rei nos non solvisse, sed vinxisse quaestionem. Verumtamen cum his verbis credere, vel non credere, liberum cuique sit; seipsum quisque habet, quo se avocet ad profundissimam quaestionem. Et vigilat homo, et dormit homo quotidie, et cogitat homo: dicat unde fiant ista similia formis, similia qualitatibus, similia motibus corporum, nec tamen materie corporali; dicat si potest. Si autem non potest, quid se praecipitat de rarissimis aut inexpertis quasi definitam ferre sententiam, cum continua et quotidiana non solvat? Ego autem, quamvis quo modo fiant ista veluti corporea sine corpore, verbis prorsus explicare non possim; tamen sicut scio non ea corpore fieri, utinam sic scirem quo modo discernerentur quae videntur aliquando per spiritum, et per corpus videri putantur; quove modo distinguantur visa eorum quos error vel impietas plerumque deludit, quando visis piorum atque sanctorum similia pleraque narrantur! quorum exempla si commemorare voluissem, tempus mihi potius quam copia defuisset. In Domini misericordia vegeteris, domine beatissime, et venerabilis et desiderabilis frater.