Scripta a. 414 aut 415.
Evodius, Uzalensis episcopus, laudabiles mores ac felicem iuvenis cuiusdam obitum prosecutus (nn. 1-2) eiusque et aliorum defunctorum narratis apparitionibus (nn. 3 et 10; nn. 8-9), inquirit utrum anima per mortem soluta non omni careat corpore, quo de loco in locum ferri possit (nn. 4-7 et n. 11). Edoceri demum cupit qua varia ratione de Deo et hominibus dicatur sapientia (n. 12).
DOMINO VENERABILITERQUE DILECTISSIMO FRATRI ET CONSACERDOTI AUGUSTINO, ET FRATRIBUS QUI TECUM SUNT, EVODIUS, ET FRATRES QUI MECUM SUNT, IN DOMINO SALUTEM.
1. Debitum flagito epistolae quam misi; et volui primo illud discere quod interrogavi, et postea hoc requirere. Audi rem, quia dignaris, quae me fecit impatientem, ut et id festinarem nosse, si fieri potest, in hac vita. Quemdam puerum habui presbyteri Armeni Melonitani filium notarium: hunc iam saeculo se mergentem, nam scholastico proconsulis excipiebat, per meam eruit Deus humilitatem. Fuit quidem, ut puerilis aetas habet, promptus, aliquantulum inquietus, et accedente aetate (nam vigesimo et secundo anno solvitur), ita eum gravitas morum, et custos bona vita ornavit, ut satis delectet eius habere memoriam. Erat autem strenuus in notis, et in scribendo bene laboriosus, studiosus quoque esse coeperat lectionis, ut ipse meam tarditatem causa legendi nocturnis horis exhortaretur; nam aliquanto tempore noctis mihi ipse legebat, cum omnia siluissent: nec volebat praeterire lectionem, nisi intellexisset, et tertio et quarto repetebat, et nec dimittebat, nisi sibi apparuisset quod quaerebat. Coeperam eum non quasi puerum et notarium habere, sed amicum quemdam satis necessarium et suavem. Delectabant enim me fabulae ipsius.
2. Optabat quoque, quod ei praestitum est, dissolvi et esse cum Christo 1. Nam aegrotavit sexdecim diebus apud parentes suos, et memoriae vi de Scripturis pene tota aegritudine loquebatur. Sed ut ad finem vitae proximus esse coepit, psallebat audientibus omnibus: Desiderat et properat anima mea ad atria Dei 2; et post haec iterum psallebat: Impinguasti in oleo caput meum; et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! 3 Ibi fuit occupatus; hac se oblectabat consolatione. Deinde cum solvi coepisset, signare se coepit in fronte, ita ut sic descenderet manus ad os quod sibi cupiebat signare, cum iam interior homo, et bene renovatus de die in diem, domum luteam dimisisset. Mihi tantum gaudium accrevit, ut arbitrer quod dimisso proprio corpore in meum animum ingressus sit, et ibi mihi quamdam luciditatem praesentiae suae praestet, quia liberatione et securitate illius nimis gaudeo; dici non potest. Non enim levem ei exhibui sollicitudinem, timens aetati adolescentis. Nam curavi ex eo quaerere, ne forte feminae contagione fuisset pollutus: liberum se esse testatus est, magis ut nostrum gaudium cumularetur. Solutus est ergo. Exsequias praebuimus satis honorabiles, et dignas tantae animae; nam per triduum hymnis Dominum collaudavimus super sepulcrum ipsius, et redemptionis Sacramenta tertio die obtulimus.
3. Sed ecce post biduum quaedam vidua honesta Urbica de Figentibus, quae duodecim se annos viduam dicebat, ancilla Dei, somnium vidit tale. Videt quemdam diaconum ante quadriennium corpore exutum, cum servis et ancillis Dei virginibus et viduis palatium praeparare. Ornabatur autem, ut claritas loci fulsisset, et locus omnis argenteus putaretur. Cum illa studiosius interrogasset cuinam hoc praepararetur; respondit ille diaconus, puero qui hesterno consumptus est, filio presbyteri praeparari. Et in eodem palatio quemdam senem candidatum apparuisse, qui iuberet duobus candidatis ut pergerent, et corpus ablatum de sepulcro ad coelum levarent. Cumque, inquit, de sepulcro corpus fuisset assumptum atque in coelum levatum, ramos rosarum virginum (sic enim clausae appellari solent) de eodem sepulcro surrexisse.
4. Narravi quid fuerit gestum. Modo quaestionem audire dignare, et doce quod quaero. Cogit enim me istius animae migratio talia percunctari. Cum in corpore sumus, est nobis sensus interior solers pro agilitate studii nostri; et tanto vigilantior et ferventior, quanto fuerimus studiosiores, et adhuc impedimento corporis retardari nos videtur esse probabile. Quis autem omnia quae animus ex corpore patitur, poterit enarrare? Inter has turbas et molestias, ex suggestionibus, ex tentationibus, ex necessitatibus, diversisque calamitatibus venientes, fortitudinem suam non deserit animus: resistit, vincit; aliquando vincitur. Tamen quoniam meminit sui, agilior et sollicitior efficitur excitatus tantis laboribus, et rumpit quosque nodos malitiae, et transit ad meliora. Quid dicam dignatur intellegere Sanctitas tua. Ergo cum in hac vita sumus, talibus egestatibus impedimur, et tamen, sicut scriptum est: supervincimus per eum qui dilexit nos 4. Exeuntes de corpore, et onus omne, et agile peccatum evadentes, qui sumus?
5. Et primum quaero utrum aliquod corpus sit, quod rem incorpoream, hoc est ipsius animae substantiam non deserat, cum dimiserit hoc terrenum corpus, ne forte de quatuor unum sit, aut aerium, aut aetherium. Cum enim incorporea sit anima, si omni corpore caret, iam una est omnium. Et ubi erit ille dives purpuratus, et Lazarus vulneratus? Quomodo etiam meritis discernentur, ut ille poenam, ille gaudium habeat, si una ex omnibus incorporeis apparuerit anima: si tamen figurate illa significata non sunt. Certum est autem, quae locis tenentur, corporibus tenentur, ut ille dives in flamma, et pauper ille in sinu Abrahae 5. Si loca sunt, corpora sunt, et in corporibus animae sunt; incorporeae aut si poenae vel praemia in conscientiis sunt. Quaevis est ista una anima, effecta ex multis animis, affligatur, et laetetur in una, ut appareat substantia ex multis animis collecta; aut si hoc dicitur quemadmodum una res animus incorporeus, et in eo memoria est, et voluntas, et intellectus, et hae omnes causae incorporeae sunt, et habent officiorum congruam portionem, nec tamen altera alteram impedit. Utcumque puto posse responderi, ut et aliquas poenae, et aliquas praemia comitentur in una ex multis animis collecta substantia.
6. Aut si non ita est, quid impedit si unusquisque animus, cum corpore hoc solido caret, aliud habeat corpus, ut ipse animus semper aliquod corpus animet; aut quo transitum facit, si ulla regio est ad quam eum necessitas ire compellit? Quandoquidem et ipsi Angeli nec multi dici possunt, si non corporibus numerentur; ut ait ipsa Veritas in Evangelio: Possem rogare Patrem meum ut duodecim mihi legiones angelorum misisset 6. Deinde cum constet Samuelem in corpore fuisse visum, quando excitatus est ad petitionem Saul 7; et Moysen, cuius corpus sepultum est secundum Evangelium, manifestum sit in corpore eum venisse ad Dominum in monte 8, cum constitissent. Quamquam et in apocryphis, et in secretis ipsius Moysi, quae scriptura caret auctoritate, tunc cum ascenderet in montem ut moreretur, vi corporis efficitur, ut aliud esset quod terrae mandaretur, aliud quod angelo comitanti sociaretur. Sed non satis urget me apocryphorum praeferre sententiam illis superioribus rebus definitis. Videndum ergo, et sive auctoritate sive ratione indagandum quod quaeritur. Sed dicitur quod resurrectio futura ostendat eam omni corpore caruisse. Nec satis impedit, quandoquidem illi Angeli, qui invisibiles etiam sunt, cum corporibus apparere voluerunt et videri, et quaecumque illa positio corporum sit, eorum spiritibus digna, tamen apparuerunt ad Abraham 9 et ad Tobiam 10. Ita fieri potest ut resurrectio quidem carnis istius, quae bene creditur futura sit, tamen sic anima illa reddatur, ut corpore aliquo numquam caruisse reperiatur. Cum enim ex quatuor elementis corpus ipsum constet, unum videtur amittere, calidum scilicet, cum e corpore isto migrare videatur. Nam remanet quod terrenum est, et liquor non deest; nec frigidae materiae elementum abest: solum illi eximitur calidum; quod forte secum ipse animus trahit, si de loco ad locum migrat. Hoc interim de corpore dixerim.
7. Videtur quoque mihi quod si in corpore positus, ut iam dixi, vegeto, strenua utitur mentis intentione, quanto magis expeditus, agilis, vegetus, fervens, strenuus, intentus erit, et capacior efficitur ac melior, ut in corpore positus gustaverit virtutem! Quo deposito magis quoque abstersa nube, totus serenus effectus est, in tranquillitate sine tentatione positus, videat quod desideraverit, amplexetur quod amavit. Recordetur quoque et amicorum, et quos iam praemiserat, agnoscat, et quos post se dimisit: forte sic est; ego nescio, discere quaero. Satis autem me perturbat, si soporem quemdam accipit animus ipse, ne talis sit, qualis cum dormit in corpore constitutus, quasi sepultus, et in spe tantum vivens: caeterum nihil habens, nihil sciens; maxime si somnio nullo pulsetur. Quae res vehementer terret, et quasi exstinctum indicat animum.
8. Illud etiam quaero, si corpus habere fuerit indagatus, utrum et aliquo sensu non careat? Certe si non odorandi necessitas ei, ut puto, ingeri potest, neque gustandi, sed nec tangendi: dubito remanere videndi et audiendi. Nam quid est quod audire dicuntur daemones, non in omnibus quos vexant, nam et in his quaestio est; sed etiam cum apparent in corporibus suis? De visu autem quomodo transeunt de loco in locum, si corpus habent, si sensu visibili duce carent? Putas non ita sunt animae humanae cum de corporibus egrediuntur, ut et corpus aliquod habeant, et sensu aliquo non careant? Quid est et illud, quod plerique mortui visi sunt in domibus ita ingredi, ut soliti sunt, aut per diem, aut per noctem a vigilantibus, ab ambulantibus? Non hoc semel audivi, et illud quod dicitur plerumque in quadam particula noctis, in locis in quibus humata corpora sunt, et maxime in basilicis fieri tumultus et orationes. Non enim ab uno hoc audisse me memini; nam testis est visionis istius vir quidam sanctus presbyter, qui multitudinem talium de baptisterio exeuntium in corporibus lucidis, et postea in medio ipsius ecclesiae orationes adverterit. Haec ergo omnia aut illi nostrae inquisitioni favent, aut si fabulae sunt, mirum: tamen vellem aliquid ex hac re nosse, quia veniunt, et visitant, et videntur exceptis somniis.
9. Ex quibus alia nascitur quaestio. Non enim modo phantasiam ego curo, quam sibi cor ineruditum fingit: visitationes loquor. Quomodo apparuit Ioseph per somnium 11, quomodo plerique visitati sunt. Sic ergo et nostri quos praemisimus aliquando veniunt, ipsi apparent per somnium, et loquuntur. Nam memini me ego ipse, et Profuturum, et Privatum, et Servilium, quos memini sanctos viros de monasterio praecessisse, locutos mihi, et ita factum fuisse ut dixerunt. Aut si aliquis spiritus melior est, qui eorum figuram assumit, et mentem visitat, viderit ille cui omnia nuda a summa cervice sunt. Si quid ergo de his omnibus tuae Sanctitati Dominus per rationem loqui dignabitur, rogo ut facere me digneris participem huius scientiae. Praeterire autem et hoc nolui; forte enim pertinet ad inquisitionem meam.
10. Puer ipse de quo agitur, tempore quo solvebatur, exhibitus quodammodo pergit. Nam videtur per somnium condiscipulus et conlector ipsius, cum quo mihi excipiebat, qui iam ante octo menses corpore erat exemptus, venisse. Cum interrogaretur ab eo qui eum tunc cernebat, cur advenisset; ait ille, Ad amicum meum hunc ducendum veni: et ita factum est. Nam et in domo ipsa seni cuidam pene vigilanti, apparuit homo laurum portans in manu, scriptum. At ubi ille visus est, adiungitur adhuc quod post exitum pueri, pater ipsius presbyter cum sene Theasio in monasterio esse coeperant consolandi se gratia, sed post tertium diem pueri defuncti, videtur idem puer ad monasterium ingressus, et a quodam fratre per quoddam somnium interrogatur utrum sciret se fuisse mortuum? Dixit se scire. Utrum fuisset a Deo receptus? Et hoc secum magna retulit gratulatione. Cumque causa quaereretur cur advenisset, ait tunc ille: Missus sum ut exhibeam patrem meum. Evigilat cui haec ostendebantur, et narrat. Pervenit usque ad aurem episcopi Theasii. Qui permotus obiurgavit dicentem, ne facile perveniret ad aurem presbyteri, et perturbaretur tali nuntio. Quid diu? Post dies forte quatuor visitationis cum loquitur, nam modicam senserat febriculam, periculum nullum erat, medicus aberat, qui penitus sollicitudinem nullam esse testaretur: at ubi se in lectum inclinavit, solutus est idem presbyter. Nec taceo, et in hoc ipso die quo puer solvebatur, petit patrem ad pacem, et petit tertio, et in singulis osculis dicebat patri, Pater, dicamus Deo gratias; et patrem cogebat ut pariter secum dixisset, quasi communem exhortans ad migrandum ex hac vita. Nam inter utrosque septem dies medii numerantur. Quid fiet de tantis rebus? Quis erit occultarum istarum causarum fidelissimus magister? Aestus cordis mei refundit se tibi in tempore angustiae. Dispensatio exitus pueri, eiusque patris est manifesta, quia duo passeres non cadent ad terram sine voluntate Patris 12.
11. Animam ergo omni corpore carere penitus non posse, illa res, ut puto, ostendit, quia Deus solus omni corpore semper caret. Post transitum autem animam, quam magis vigilantiorem fore arbitror, expositio tantae molis corporeae ostendit; tunc enim in actione et cognitione expedita tanto vinculo, ut puto, apparet praestantior, et omnis illa quies spiritalis, omnibus perturbationibus et erroribus liberam demonstrat, non marcidam, et quasi segnem, et torpidam, et implicatam facit: quippe cui sufficit perfrui etiam ipsa libertate quam adepta est, cum mundo et corpore caret; nam intellectum ea pasci, et ponere os spiritale ad fontem vitae prudenter dixisti, ubi est felix et beata proprietate mentis suae. Nam aliquando ego Servilium fratrem post eius exitum per somnium vidi adhuc positus in monasterio, qui dixit quod nos per rationem laboremus tendere ad intellectum, se autem et tales in ipsa contemplationis delectatione manere.
12. Peto quoque ut quot modis sapientia dicatur, ostendas mihi; ut sapientia Deus, ut sapientia animus sapiens, quomodo dicitur ut lux, ut sapientia Beseleel qui fabricatus est Tabernaculum, vel unguentarium13, ut sapientia Salomonis14, vel si qua est alia, et quid invicem distent: et utrum una illa sapientia aeterna cum Patre in his gradibus intellegenda sit, quomodo diversa munera dicuntur Spiritus sancti qui dividit unicuique propria prout vult15. An excepta illa sola sapientia quae facta non est, istae factae sunt, et propriam habent substantiam? an effecta sunt et ex definitione operis acceperunt? Multa requiro; det tibi Dominus et gratiam inveniendi, et sapientiam dictandi, et ad nos celeriter scribendi. Imperite et rustice scripsi: sed quia dignaris nosse quid quaeram, per Christum Dominum obsecro ut in his corrigas me, et doceas quod intellegis me scire cupere.