EPISTOLA 157

Scripta a. 414 aut 415 ineunte.

Augustinus Ilario respondens ad quaestiones sibi propositas: scl. de impeccantia (nn. 1-3); de libero arbitrio, quod probat minime aptum ad Dei mandata servanda sine gratia, quae adiuvat non tollit voluntatem (nn. 4-10); de peccato originali ac baptismo (nn. 11-21) quod a Caelestio improbatur (n. 22); de facultatibus abdicandis, ut perperam volunt Pelagiani ad vitam aeternam consequendam (nn. 23-39); de iureiurando (n. 40). Augustinus confitetur se praeferre discere quam docere (n. 41).

AUGUSTINUS EPISCOPUS SERVUS CHRISTI ET EIUS ECCLESIAE, DILECTISSIMO FILIO HILARIO, IN DOMINO SALUTEM.

Laudabile Hilari studium circa verbum Dei.

1. 1. Ex litteris tuis didici non solum incolumitatem tuam, sed etiam religiosum studium tuum circa verbum Dei, et piam curam pro salute tua, quae est in Christo Iesu Domino nostro: unde gratias Deo agens non distuli rescripta persolvere.

Respondet ad I quaestionem de impeccantia.

1. 2. Si ergo quaeris utrum in hac vita quisquam ita iustitiae perfectione proficiat, ut hic sine ullo vivat omnino peccato; attende quid dixerit Ioannes apostolus, quem Dominus inter discipulos suos praecipue diligebat: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est 1. Si ergo illi de quibus mihi scripsisti, se dicunt esse sine peccato; vides quia se ipsos decipiunt, et veritas in eis non est. Si autem se esse peccatores fatentur, ut Dei misericordiam possint mereri, compescant se ab aliis etiam decipiendis, quibus hanc superbiam persuadere conantur. Omnibus enim necessaria est oratio dominica, quam etiam ipsis arietibus gregis, id est Apostolis suis Dominus dedit, ut unusquisque Deo dicat: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 2. Cui enim haec in oratione verba necessaria non fuerint, ipse hic sine peccato vivere pronuntiandus est. Quales si aliquos futuros Dominus praevideret, meliores utique quam exstiterunt eius Apostoli, aliam orationem illos doceret, qua non peterent dimitti sibi peccata, quibus in Baptismo fuerant omnia iam dimissa. Nam si Daniel sanctus, non coram hominibus quasi humilitate fallaci, sed coram Deo, id est in oratione qua Deum precabatur, non solum peccata populi sui, sed etiam sua confitebatur, sicut eius ore veridico expressum est 3; nihil aliud mihi videtur dicendum istis, nisi quod per prophetam Ezechielem cuidam superbo Dominus mandat: Numquid tu sapientior es quam Daniel4

Sine criminibus vel levibus vivi nequit.

1. 3. Sed plane qui misericordia Dei adiutus et gratia se ab eis peccatis abstinuerit quae etiam crimina vocantur, atque illa peccata sine quibus non hic vivitur, mundare operibus misericordiae et piis orationibus non neglexerit, merebitur hinc exire sine peccato, quamvis cum hic viveret habuerit nonnulla peccata; quia sicut ista non defuerunt, ita etiam remedia quibus purgarentur, affuerunt. Quisquis autem, hac velut occasione comperta, cum audierit neminem hic arbitrio suo sine peccato vivere, dederit se libidinibus, et criminibus nefariis obligaverit, atque in his criminosis consceleratisque moribus usque in diem suum ultimum perduraverit, quaslibet inter haec eleemosynas faciat, et infeliciter ducit vitam, et infelicius finit.

Respondet ad II quaestionem: de libero arbitrio.

2. 4. Sed isti utcumque tolerandi sunt, quando dicunt vel esse vel fuisse hic aliquem, praeter unum Sanctum sanctorum, qui nullum haberet omnino peccatum. Illud vero quod dicunt, sufficere homini liberum arbitrium ad dominica praecepta implenda, etiamsi Dei gratia et Spiritus sancti dono ad opera bona non adiuvetur, omnino anathematizandum est, et omnibus exsecrationibus detestandum. Qui enim hoc asserunt, a gratia Dei penitus alieni sunt; quia ignorantes Dei iustitiam, sicut de Iudaeis dicit Apostolus, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 5: plenitudo quippe legis non est nisi caritas 6; et utique caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nos ipsos, nec viribus propriae voluntatis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis 7.

Liberum arbitrium quid per se possit.

2. 5. Valet itaque liberum arbitrium ad opera bona, si divinitus adiuvetur, quod fit humiliter petendo et faciendo: desertum vero divino adiutorio, qualibet scientia legis excellat, nullo modo habebit iustitiae soliditatem, sed inflationem impiae superbiae et exitiosum tumorem. Docet hoc eadem ipsa dominica oratio. Frustra enim rogantes Deum dicimus: Ne nos inferas in tentationem 8, si hoc in nostra sic positum est potestate, ut nullo illius adiutorio id valeamus implere. Dictum est enim: Ne nos inferas in tentationem, quod intellegitur, Ne nos inferri deserendo permittas. Fidelis enim Deus, ait Apostolus, qui non vos permittet tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere 9: utquid hoc dixit Deum facere, si hoc sine ipsius adiutorio in sola nostra est potestate?

Legis utilitas.

2. 6. Nam et ipsa lex in hoc adiutorium data est illis qui ea legitime utuntur, ut per illam sciant, vel quid iustitiae iam acceperint, unde gratias agant, vel quid adhuc eis desit, quod instanter petant. Qui autem sic audiunt quod ait lex: Non concupisces 10, ut hoc quia didicerint, sufficere sibi arbitrentur, nec adiutorio gratiae Dei ad faciendum quod iussum est dari sibi virtutem credant et petant; ad hoc eis lex subintravit, ut abundaret delictum 11; quod dictum est de Iudaeis. Parum enim est quia non implent quod praecepit lex: Non concupisces; sed insuper superbiunt, et ignorantes Dei iustitiam, id est quam Deus dat qui iustificat impium, et suam volentes constituere tamquam suae voluntatis viribus factam, iustitiae Dei non sunt subiecti. Finis enim legis Christus, ad iustitiam omni credenti 12; qui utique ideo venit, ut ubi abundavit delictum, superabundet gratia. Cui gratiae si fuerunt inimici Iudaei, Dei ignorantes iustitiam, et suam volentes constituere; quare sunt et isti inimici, si in eum crediderunt quem illi occiderunt? An ut illi accipiant praemium, qui occiso Christo suam impietatem accusaverunt, et se illius gratiae cognitae subdiderunt; et isti portent iudicium, qui sic in Christum volunt credere, ut eius ipsam gratiam conentur occidere?

Velut phreneticus a medico abhorrens qui Christi respuit gratiam.

2. 7. Ad hoc quippe in eum credunt qui recte credunt, ut esuriant sitiantque iustitiam, et eius gratia saturentur. Omnis enim, sicut scriptum est, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit 13: non utique salute corporis, quam multi habent et qui non invocant nomen Domini; sed illa salute de qua ipse dicit: Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus 14; et quid dixerit, consequenter exponens: Non veni, inquit, vocare iustos, sed peccatores 15. Iustos ergo sanos, peccatores autem dixit aegrotos. Non itaque de suis viribus praesumat aegrotus; quia in multitudine virtutis suae non erit salvus. Nam si inde praesumit, videat ne vires istae non sint quales solent esse sanorum, sed quales solent esse phreneticorum: qui cum sint insani, adeo se sanos putant, ut nec medicum quaerant, et tamquam importunum insuper caedant; sicut isti Christum insana superbia quodammodo caedunt, cuius gratiae tam benignum adiutorium ad faciendam iustitiam dato legis praecepto necessarium non esse contendunt. Desinant ergo sic insanire, et ad hoc se intellegant habere, quantum possunt, liberum arbitrium, non ut superba voluntate respuant adiutorium, sed ut pia voluntate invocent Dominum.

Voluntas eo fortior, quo gratiae subiectior.

2. 8. Haec enim voluntas libera tanto erit liberior quanto sanior: tanto autem sanior, quanto divinae misericordiae gratiaeque subiectior. Ipsa enim fideliter orat et dicit: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas 16. Quomodo enim libera est, cui dominatur iniquitas? Ut ei autem non dominetur, vide ab illa quis invocetur. Non enim ait: Itinera mea dirige secundum liberum arbitrium, quia non dominabitur mihi omnis iniquitas; sed: Itinera mea, inquit, dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. Precatur, non pollicetur; confitetur, non profitetur; optat plenissimam libertatem, non iactat propriam potestatem. Non enim omnis qui viribus suis confidit, sed omnis qui invocat nomen Domini, salvus erit. Quomodo autem invocabunt, inquit, in quem non crediderunt 17. Ad hoc ergo credunt qui recte credunt, ut invocent in quem crediderunt, et valeant facere quod in praeceptis legitimis acceperunt; quoniam id quod lex imperat, fides impetrat.

Deus dat gratiam ut Legis praecepta serventur.

2. 9. Nam ut interim omittamus legis multa praecepta, et hoc inde commemoremus quod ad commemorandum elegit Apostolus; cum dicit lex: Non concupisces 18, quid videtur aliud imperare, nisi ab illicitis cupiditatibus continentiam? Animus quippe velut pondere, amore fertur quocumque fertur. Iubemur itaque detrahere de pondere cupiditatis quod accedat ad pondus caritatis, donec illud consumatur, hoc perficiatur: plenitudo enim Legis est caritas 19. Et tamen de ipsa continentia vide quid scriptum sit: Et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum; adii Dominum, et deprecatus sum illum 20. Numquid dixit: Et cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi per proprium liberum arbitrium, et hoc ipsum erat sapientiae, scire a meipso esse hoc bonum? Non plane hoc dixit, quod quidam in sua vanitate dicunt; sed quod fuit in sanctae Scripturae veritate dicendum: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det. Iubet ergo Deus continentiam, et dat continentiam; iubet per legem, dat per gratiam; iubet per litteram, dat per Spiritum: lex enim sine gratia facit abundare delictum, et littera sine Spiritu occidit 21. Iubet ideo, ut facere iussa conati, et nostra infirmitate sub lege fatigati, adiutorium gratiae poscere noverimus; et si quid facere potuerimus operis boni, ei qui adiuvat non simus ingrati: hoc et iste fecit; id enim eum sapientia docuit, cuius esset hoc donum.

Voluntatem gratia minime tollit.

2. 10. Neque enim voluntatis arbitrium ideo tollitur, quia iuvatur; sed ideo iuvatur, quia non tollitur. Qui enim Deo dicit: Adiutor meus esto 22, confitetur se velle implere quod iussit, sed ab eo qui iussit, adiutorium poscere ut possit. Sic et iste cum sciret neminem esse posse continentem, nisi Deus det, adiit Dominum et deprecatus est: utique volens adiit, volens deprecatus est, nec petiisset nisi esset voluntas. Sed nisi petiisset, quantum posset voluntas? Quia etsi possit antequam petat, quid ei prodest, nisi illi agat gratias ex eo quod potest, a quo petendum est quod nondum potest? Unde etiam qui iam continens est, non habet utique continentiam, nisi adsit voluntas; sed nisi accepisset, quid haberet voluntas? Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis23 id est, Quid gloriaris quasi a teipso habeas, quod si non accepisses, a teipso habere non posses? Hoc autem dictum est, ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur 24; et qui nondum habet unde glorietur, non a seipso speret, sed Dominum precetur. Satius est enim minus quemque habere quod a Deo petat, quam plus habere quod sibi tribuat; quoniam expedit ab imo surgere, quam ex alto cadere: Deus enim, scriptum est, superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 25. Ad abundantiam igitur delictorum lex nos docet quid velle debeamus, nisi adiuvet gratia, ut quod volumus valeamus, et quod valuerimus impleamus. Adiuvabit autem, si non de nostris viribus praesumentes alta sapiamus, sed humilibus consentientes 26, et de iis quae iam possumus, gratias agamus, et pro iis quae nondum possumus, Deum suppliciter inhiante voluntate poscamus; adminiculantes orationem nostram misericordiae fructuosis operibus, dando ut detur nobis, dimittendo ut dimittatur nobis 27.

Respondet ad III quaestionem de originali peccato.

3. 11. Quod autem dicunt infantem morte praeventum, non baptizatum, perire non posse, quoniam sine peccato nascitur: non hoc dicit Apostolus; et arbitror esse melius ut Apostolo potius quam istis credamus. Dicit enim ille doctor Gentium, in quo Christus loquebatur: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 28: et paulo post dicit: Nam iudicium quidem ex uno delicto in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 29. Proinde isti, quem forte invenerint infantem non ex illius unius hominis concupiscentia procreatum, ipsum dicant illi damnationi non esse obnoxium, nec per Christi gratiam ab illa damnatione esse liberandum. Quid est enim, ex uno delicto in condemnationem, nisi in illo delicto quo deliquit Adam? et quid est, ex multis delictis in iustificationem, nisi quia Christi gratia non solum illud unum delictum solvit, quo obstringuntur infantes ex illo uno homine procreati, sed etiam multa delicta, quae cum creverint homines, addunt malis moribus suis? Tamen et illud unum, quo est obligata propago carnalis quae ab illo primo homine originem ducit, sufficere dicit ad condemnationem. Ideo non est superfluus baptismus parvulorum, ut qui per generationem illi condemnationi obligati sunt, per regenerationem ab eadem condemnatione solvantur: sicut enim non invenitur homo qui praeter Adam carnaliter generetur; sic non invenitur homo qui praeter Christum spiritaliter regeneretur. Carnalis autem generatio delicto illi uni, et damnationi eius obnoxia est; spiritalis vero regeneratio non solum illud unum propter quod baptizantur infantes, sed multa delicta facit aboleri, quae homines male vivendo, ad illud in quo generati sunt, addiderunt. Ideo sequitur et dicit: Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; ita per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi: ita per unius obedientiam iusti constituuntur multi 30.

Originale peccatum non est Adami culpae imitatio.

3. 12. Quid ad ista dicturi sunt? aut quid eis restat, nisi ut Apostolum errasse contendant? Clamat vas electionis, doctor Gentium, tuba Christi: Iudicium ex uno in condemnationem 31: et reclamant isti, asserentes parvulos, quos ex ilio uno homine de quo loquitur, ducere propaginem confitentur, non ire in condemnationem, etsi in Christo non fuerint baptizati. Iudicium, inquit, ex uno in condemnationem: quid dicit, ex uno, nisi, delicto? sequitur enim: Gratia autem ex multis delictis in iustificationem Ergo inde iudicium etiam ex uno delicto ducit in condemnationem: hinc autem gratia etiam ex multis delictis ducit in iustificationem. Quapropter si non audent resistere Apostolo, exponant nobis quare iudicium ex uno delicto ducat in condemnationem, cum ex multis delictis homines damnandi veniant ad iudicium. Aut si propterea ita dictum putant, quia initium peccati ex Adam factum est, quod imitati caeteri sunt, ut sic ex uno illo delicto in iudicium condemnationemque traherentur qui cum imitando multa peccarunt; cur non etiam de gratia et iustificati ne sic dictum est? cur non dixit similiter: Et gratia ex uno delicto in iustificationem? Sicut enim hominum multa delicta inter illud unum quod imitati sunt, et iudicium quo puniuntur, media reperiuntur; ab uno quippe ad multa venerunt, ut a multis ad iudicium damnationemque ducerentur: sic eadem multa delicta inter hoc ipsum unum cuius imitatione commissa sunt, et gratiam qua dimittuntur, eodem modo media sunt; quoniam ex illo uno ad multa venerunt, ut ex multis ad gratiam iustificandi venirent. Cum ergo in utroque, id est et iudicio et gratia, quod attinet ad unum et multa delicta, una eademque ratio sit; dicant isti nobis quare iudicium dixerit ex uno delicto ducere in condemnationem, gratiam vero ex multis delictis in iustificationem. Aut acquiescant ideo sic esse dictum, quia in hac causa duo constituuntur homines; Adam, ex quo consistit generatio carnalis, et Christus, ex quo regeneratio spiritalis. Sed quia tantum ille homo, iste autem et Deus et homo; non quomodo illa generatio uno delicto obligat, quod est ex Adam, ita ista regeneratio unum delictum solum solvit, quod est ex Adam. Sed illi quidem generationi sufficit ad condemnationem unius delicti connexio; quidquid enim postea homines ex malis suis operibus addunt, non pertinet ad illam generationem, sed ad, humanam conversationem: huic autem regenerationi non sufficit illud delictum tantummodo solvere quod ex Adam trahitur, sed quidquid etiam postea ex iniquis operibus humanae conversationis accedit. Ideo iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem.

Condemnatio ex Adam, iustificatio per Christum.

3. 13. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, a quo delicto parvuli per Baptismum expiantur; multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum: multo magis utique in vita regnabunt; quia aeternae vitae regnum erit, mors autem in eis temporaliter transit, non in aeternum regnabit. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; de qua condemnatione parvuli per sacramentum Baptismi liberandi sunt: ita per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae 32. Et hic omnes dixit, et ibi; non quia omnes homines veniunt ad gratiam iustificationis Christi, cum tam multi alienati ab illa, in aeternum moriantur: sed quia omnes qui renascuntur in iustificationem, nonnisi per Christum renascuntur, sicut omnes qui nascuntur in condemnationem, nonnisi per Adam nascuntur. Nemo quippe est in illa generatione praeter Adam, nemo in ista regeneratione praeter Christum: ideo omnes, et omnes; eosdem autem omnes, etiam multos postea dicit, adiungens: Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi 33: sic et per unius hominis obedientiam iusti constituuntur multi. Qui multi, nisi quos iam paulo ante omnes dixerat?

Et iustos V.T. Christi incarnationis fide liberatos esse.

3. 14. Vide quemadmodum commendat unum et unum, id est Adam et Christum; illum ad condemnationem, hunc ad iustificationem, cum tanto post Adam venerit Christus in carne: ut sciamus etiam antiquos iustos, quicumque esse potuerunt, nonnisi per eamdem fidem liberatos, per quam liberamur et nos; fidem scilicet incarnationis Christi, quae illis praenuntiabatur, sicut nobis facta annuntiatur. Ideo idem Christum hominem dicit, cum sit et Deus, ne quis existimet antiquos iustos per Deum tantummodo Christum, id est per Verbum quod erat in principio, non etiam per fidem incarnationis eius, qua et homo Christus dicitur, potuisse liberari. Sententia quippe ista destrui non potest, de qua et alibi dicit: Per unum hominem mors, et per unum hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur 34. Utique resurrectionem dicit iustorum, ubi est vita aeterna; non resurrectionem iniquorum, ubi mors erit aeterna: ideo ait, vivificabuntur; quia illi damnabuntur. Hinc et in veteribus Sacramentis circumcisio parvulorum octava die fieri praecepta est 35, quoniam Christus, in quo fit delicti carnalis exspoliatio, quam significat circumcisio, die dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octavus est. Haec ergo fides etiam antiquorum iustorum fuit. Unde et Apostolus dicit: Habentes autem eumdem spiritum fidei, propter quod scriptum est, Credidi propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur 36: non diceret, eumdem spiritum fidei, nisi admonens etiam antiquos iustos habuisse ipsum spiritum fidei, hoc est incarnationis Christi. Sed quia illis futura praenuntiabatur, quae iam facta nobis annuntiatur; et tempore Veteris Testamenti velabatur, quae tempore Novi Testamenti revelatur; ideo eius Sacramenta variata sunt, ut alia essent in Veteri Testamento, alia in Novo; cum fides ipsa varia non sit, sed una sit: quia sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 37.

Christi gratia quibuscumque peccatis liberat.

3. 15. Quod vero illis verbis quae tractabamus, adiungit et dicit: Lex autem subintravit, ut abundaret delictum 38, iam non pertinet ad illud delictum quod trahitur ex Adam, de quo dicebat superius: Mors regnavit per unum 39: legem quippe sive naturalem intellegamus, quae in eorum apparet aetatibus, qui iam ratione uti possunt; sive conscriptam, quae data est per Moysen, quia nec ipsa vivificare potuit, et liberare a lege peccati et mortis, quae tracta est ex Adam, sed magis addidit praevaricationis augmenta; Ubi enim lex non est, ait idem apostolus, nec praevaricatio 40. Proinde quoniam lex est etiam in ratione hominis qui iam utitur arbitrio libertatis, naturaliter in corde conscripta, qua suggeritur ne aliquid faciat quisque alteri quod pati ipse non vult; secundum hanc legem praevaricatores sunt omnes, etiam qui legem per Moysen datam non acceperunt, de quibus in Psalmo legitur: Praevaricatores aestimati omnes peccatores terrae 41. Non enim omnes peccatores terrae legem per Moysen datam praevaricarunt; sed tamen nisi aliquam praevaricassent, non appellarentur praevaricatores: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio. Praevaricata ergo lege quae in paradiso data est, nascitur homo ex Adam cum lege peccati et mortis, de qua dicitur: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis 42. Quae tamen nisi mala postea consuetudine roboretur, facilius vincitur, non tamen nisi gratia Dei. Lege autem alia praevaricata, quae est in usu rationis animae rationalis in aetate hominis iam ratione utentis, praevaricatores fiunt omnes peccatores terrae. Praevaricata vero lege etiam illa quae data est per Moysen, multo amplius abundat delictum. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 43; haec verba, si agnoscis, apostolica sunt. De qua lege iterum dicit: Lex praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est, disposita per Angelos in manu Mediatoris 44: Christum commendans, cuius gratia salvi fiunt omnes, sive parvuli a lege peccati et mortis, cum qua nati sumus; sive maiores, qui male utentes arbitrio voluntatis praevaricarunt legem naturalem ipsius rationis; sive qui legem acceperunt, quae data est per Moysen, eamque praevaricantes littera occisi sunt. Cum vero etiam evangelica praecepta homo praevaricat, velut quatriduanus mortuus putet: nec de illo tamen desperandum est propter eius gratiam, qui non lente dixit, sed magna voce clamavit, Lazare, veni foras 45.

Libertas sine Dei gratia est contumacia.

3. 16. Lex ergo subintravit ut abundaret delictum: sive cum homines neglegunt quod Deus iubet; sive cum de suis viribus praesumentes, adiutorium gratiae non implorant, et addunt infirmitati superbiam. Cum autem vocatione divina intellegunt cur sit ingemiscendum, et invocant eum in quem recte credunt, dicentes: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam 46; et: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi 47; et: In tua iustitia vivifica me 48; et: Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei 49; et: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me 50; et: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mei omnis iniquitas 51 (A Domino enim gressus hominis diriguntur, et viam eius volet 52); et alia multa, quae propterea scripta sunt, ut nos admonerent, ad implenda ea quae nobis iubentur, ab illo petendum adiutorium a quo iubentur: cum ergo se homo ad illum extenderit, et sic ingemuerit, fiet quod sequitur: Ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia 53; et: Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum 54: et diffunditur in corde caritas Dei, unde fiat legis plenitudo; non per vires arbitrii quod est in nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Noverat quippe ille Legem, qui dicebat: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; et tamen adiungebat: Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 55. Cur non dixit potius, Per meum liberum arbitrium, nisi quia libertas sine gratia non est libertas, sed contumacia?

Dei gratia liberamur a peccatis omnibus.

3. 17. Cum ergo dixisset Apostolus: Lex subintravit, ut abundaret delictum: ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia; secutus adiunxit, ut quemadmodum regnavit peccatum in morte, sic et gratia regnet per iustitiam in vita aeterna per Iesum Christum Dominum nostrum 56. Modo cum dixisset, ut quemadmodum regnavit peccatum in morte; non ait: Per unum hominem, aut per primum hominem, aut per Adam: quia iam dixerat: Lex subintravit, ut abundaret delictum; quae abundantia delicti non pertinet ad primi hominis propaginem, sed ad conversationis humanae praevaricationem, quae illi uni delicto quo solo obstricti tenentur infantes, iam in maioribus aetatibus ex abundantia iniquitatis adiecta est. Sed quoniam hoc totum, etiam quod non pertinet ad illius unius delicti originem, tamen idonea est solvere gratia Salvatoris; ideo cum dixisset, sic et gratia regnet per iustitiam in vita aeterna, addidit, per Iesum Christum Dominum nostrum.

Infantibus baptisma est necessarium.

3. 18. Nullius itaque argumentationes contra haec apostolica verba prolatae impediant parvulos ad salutem, quae est in Christo Iesu Domino nostro: tanto magis enim pro eis loqui debemus, quanto ipsi pro se loqui non possunt. Per unum hominem intravit peccatum in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 57. Sicut ab illo uno homine, sic ab eodem peccato infantes immunes esse non possunt, nisi ab eius reatu per Christi Baptismum resolvantur. Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit 58: non quia deinceps in nemine fuit, hoc dictum est; sed quia non poterat per litteram legis auferri, quod solo poterat Spiritu gratiae. Ne quisquam ergo fidens de viribus, non dico voluntatis, sed potius vanitatis suae, putaret libero arbitrio legem potuisse sufficere, et Christi gratiam derideret; ideo ait Apostolus: Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit; peccatum autem non deputabatur cum lex non esset 59. Non dixit: Non erat; sed, non deputabatur; quia lex non erat, qua arguente demonstraretur, sive lex rationis in parvulo, sive lex litterae in populo.

Regnavit mors... in omnes homines.

3. 19. Sed regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen 60; quia nec lex data per Moysen potuit regnum mortis auferre, quod sola Christi abstulit gratia. In quos autem regnaverit vide: et in eos, inquit, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae. Regnavit ergo et in eos qui non peccaverunt. Sed cur regnaverit, ostendit cum ait: In similitudine praevaricationis Adae. Iste est enim melior intellectus horum verborum, ut cum dixisset, regnavit mors in eos qui non peccaverunt; quasi nos moneret quare in eos regnaverit qui non peccaverunt, adderet, in similitudine praevaricationis Adae; id est, quia inerat eorum in membris similitudo praevaricationis Adae. Potest et sic intellegi, regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, et in eos qui non in similitudine praevaricationis Adae peccaverunt: quia in semetipsis cum iam nati essent, nec ratione adhuc uterentur, qua ille utebatur quando peccavit, nec praeceptum accepissent quod ille transgressus est, sed solo originali vitio tenerentur obstricti, per quod eos regnum mortis in eis tantum non est, qui Christi gratia renati, ad eius regnum pertinent; quoniam mors temporalis, quamvis et ipsa de originali delicto propagata sit, corpus in eis interimit, animam vero ad poenam non trahit, ubi voluit regnum mortis intellegi: ut anima renata per gratiam, iam non moriatur in gehennam, id est a vita Dei non alienetur, non separetur; temporalis autem mors corporis, etiam in iis qui Christi morte redimuntur, relinquatur interim ad exercitationem fidei, et agonem praesentis luctationis, in quo et martyres certaverunt; absumatur vero et ipsa in renovatione corporis, quam resurrectio pollicetur. Ibi enim penitus absorbebitur mors in victoriam 61, cui modo gratia Christi adimit regnum, ne suorum animas ad poenas tartari trahat. Nonnulli sane codices non habent, in eos qui non peccaverunt 62; sed, in eos qui peccaverunt, in similitudine praevaricationis Adae: quibus quidem verbis nullo modo iste sensus aufertur. Secundum hoc quippe intelleguntur peccasse in similitudine praevaricationis Adae, secundum quod supra dictum est, in quo omnes peccaverunt. Sed tamen graeci codices, unde in latinum Scriptura translata est, illud plures habent quod diximus.

Christi gratia regeneratis largior quam generatis Adami damnum.

3. 20. Quod vero adiunxit de Adam, qui est forma futuri, neque hoc uno intellegitur modo. Aut enim forma Christi a contrario est, ut quemadmodum in illo omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificentur; et quomodo per ipsius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, sic per Christi obedientiam iusti constituantur multi: aut formam futuri eum dixit, quod ipse inflixerit formam mortis posteris suis. Ille tamen est melior intellectus, ut a contrario forma esse credatur, quam multum commendat Apostolus. Denique ne omnino ex aequo in hac forma eadem contraria pensarentur, adiungit et dicit: Sed non sicut delictum, ita et donatio: si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundabit 63: ut intellegatur, non in magis multos, cum iniqui magis multi sint qui damnabuntur; sed magis abundabit, quod in iis qui per Christum redimuntur, temporaliter valet forma mortis ex Adam, in aeternum autem valebit vitae forma per Christum. Quamvis ergo, inquit, Adam futuri forma sit a contrario, plus tamen praestat Christus regeneratis, quam eis nocuerat ille generatis. Et non sicut per unum peccatum, ita et donum: nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 64. Non solum in hoc, inquit, non aequalis est forma, quia ille temporaliter nocuit eis quos in aeternum Christus redemit; verum etiam quia illius uno delicto posteri, nisi a Christo redimantur, traduntur in condemnationem: Christi autem redemptio etiam multa delicta dissolvit, quae illi uni abundantia praevaricatricis iniquitatis adiecit; unde iam superius disputavimus.

Originale peccatum non est imitatio Adami culpae.

3. 21. Contra haec Apostoli verba sanumque intellectum nemini acquiescas, si vis Christo et in Christo vivere. Nam si, quemadmodum illi dicunt, propterea ista commemorasset Apostolus, ut intellegeremus ad primum hominem peccatores ideo pertinere, quia non delictum ex illo nascendo traximus, sed eum imitando peccamus; diabolum potius poneret, qui et primus peccavit, et de quo nullam substantiae propaginem traxit genus humanum, sed eum sola imitatione secutum est: unde dicitur pater impiorum, sicut noster dicitur pater Abraham propter imitationem fidei, non propter originem carnis 65. Nam ideo de ipso diabolo dictum est: Imitantur autem illum qui sunt ex parte ipsius 66. Deinde si propter imitationem hoc loco Apostolus commemoraret primum hominem, quia primus peccator in hominibus fuit, ut ideo ad illum omnes homines peccatores diceret pertinere; cur non sanctum Abel posuit, qui primus in hominibus iustus fuit, ad quem iusti omnes propter imitationem iustitiae pertinerent? Sed posuit Adam, contra quem non posuit nisi Christum; quia sicut ille homo delicto suo vitiavit posteritatem suam, sic ille Deus homo iustitia sua salvavit haereditatem suam: ille traiciendo carnis immunditiam, quod non poterat impius diabolus; ille donando spiritus gratiam, quod non poterat Abel iustus.

Quam insidiosus Caelestius, convictus, non correctus.

3. 22. Multa de his quaestionibus in aliis nostris opusculis et ecclesiasticis sermonibus diximus: quoniam fuerunt etiam apud nos quidam, qui ubicumque poterant haec sui erroris nova semina spargerent; quorum nonnullos per ministerium nostrum fratrumque nostrorum, misericordia Domini ab illa peste sanavit. Nec tamen hic deesse aliquos arbitror, maxime apud Carthaginem: sed iam occulte mussitant, timentes Ecclesiae fundatissimam fidem. Nam unus eorum nomine Celestius, in eiusdem civitatis ecclesia iam ad presbyterii honorem subrepere coeperat: sed fidelissima libertate fratrum, propter has ipsas contra Christi gratiam disputationes usque ad iudicium episcopale perductus est. Tamen coactus est confiteri propter baptizandos parvulos, quod et ipsis redemptio sit necessaria. Ubi quamquam noluerit de originali peccato aliquid expressius dicere, tamen ipso redemptionis nomine non parum sibi praescripsit. Unde enim redimendi essent, nisi a diaboli potestate, in qua esse non possent, nisi originalis obligatione peccati? aut quo pretio redimuntur, nisi Christi sanguine, de quo apertissime scriptum est quod in remissionem effusus sit peccatorum 67? Sed quia magis convictus et ab Ecclesia detestatus quam correctus et pacatus abscessit, veritus sum ne forte ibi sit ipse qui vestram fidem perturbare conatur: ideo nominis ipsius commemorationem putavi esse faciendam. Sed sive ipse sit, sive alii consortes eius erroris: plures enim sunt quam sperare possumus; et ubi non redarguuntur, etiam alios ad suam sectam seducunt, et sic crebrescunt, ut nesciam quo sint erupturi: nos tamen malumus eos in Ecclesiae compage sanari, quam ex illius corpore velut insanabilia membra resecari, si tamen hoc permittit ipsa necessitas. Timendum est enim ne plura putrescant, dum putribus parcitur. Potens est autem misericordia Domini nostri, quae potius eos ab hac peste liberet: quod sine dubio faciet, si fideliter advertant teneantque quod scriptum est: Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit 68.

Respondet IV quaestioni de abdicandis facultatibus.

4. 23. Audi iam pauca de divitibus, quod in epistola tua sequitur inquirendum. Hoc enim posuisti illos dicere: Divitem manentem in divitiis suis, regnum Dei non posse ingredi, nisi omnia sua vendiderit, nec ei prodesse si forte ex ipsis divitiis mandata fecerit. Evaserunt istorum disputationes patres nostri Abraham et Isaac et Iacob, qui tanto ante ex hac vita migrarunt. Habebant quippe hi omnes non paucas divitias, sicut fidelissima Scriptura testatur: multos tamen venturos ab oriente et occidente, et non supra ipsos, vel extra ipsos, sed cum ipsis recubituros in regno coelorum, ille ipse qui propter nos factus est pauper cum vere dives esset, veracissima promissione praedixit 69. Et quamvis superbus dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, mortuus apud inferos torqueretur: tamen si pauperis ulcerosi, qui ante ianuam eius contemptus iacebat miseratus fuisset, mereretur et ipse misericordiam 70. Et si pauperi illi meritum esset inopia, non iustitia; non utique ab Angelis in Abrahae gremium, qui dives hic fuerat, tolleretur. Sed ut nobis ostenderetur nec in isto paupertatem per seipsam divinitus honoratam, nec in illo divitias fuisse damnatas, sed in isto pietatem, in illo impietatem suos exitus habuisse; sic suscepit impium divitem cruciatus ignis, ut tamen pium pauperem susciperet sinus divitis 71. Qui sane cum hic dives viveret, divitias sic habebat, et eas prae Dei praeceptis tam parvipendebat, ut etiam ipsius filii immolatione nollet offendere Deum iubentem, quem suarum divitiarum et sperabat et optabat haeredem 72.

Divitiarum contemptus in V. et in N. Testamento.

4. 24. Hic utique dicunt, ideo patres antiquos non vendidisse omnia quae habebant, et dedisse pauperibus, quia hoc eis non praeceperat Dominus. Nondum enim revelato Testamento Novo, quod non fieri nisi plenitudine temporis oportebat, nec eorum virtus fuerat revelanda; qua virtute hoc eos facillime posse Deus in eorum cordibus noverat, qui testimonium illis tam insigne perhibebat, ut cum sit omnium sanctorum Deus, tamquam de praecipuis amicis suis dicere dignaretur: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob: hoc mini nomen est in aeternum 73. Postea vero quam magnum pietatis sacramentum manifestatum est in carne 74, et vocandis omnibus gentibus Christi adventus illuxit, in quem etiam illi patres crediderant, sed huius fidei olivam suo tempore manifestandam, in illius arboris de qua Apostolus loquitur 75, tamquam radice servabant, dictum est diviti: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me 76.

Legis mandata a perfectionis consiliis distincta.

4. 25. Haec si dicunt, videntur aliquid rationabiliter dicere. Sed totum audiant, totum advertant; non in parte aures aperiant, in parte surdescant. Cui enim Dominus haec praecepit? Profecto illi diviti qui vitae aeternae consequendae consilium quaerebat accipere: hoc enim Domino dixerat: Quid faciam, ut vitam aeternam consequar? Ille autem non ei respondit: Si vis venire ad vitam, vade, vende omnia quae habes; sed: Si vis venire ad vitam, serva mandata 77. Quae iuvenis cum sibi a Domino ex lege commemorata se servasse dixisset, et quaesisset quid adhuc sibi deesset, responsum accepit: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Et ne se illa quae multum amabat, hoc modo perdere existimaret: Et habebis, inquit, thesaurum in coelis 78. Deinde addidit: Et veni, sequere me; ne cuiquam, cum haec fecerit, aliquid prodesse existimetur, si non sequitur Christum. At ille quidem tristis abscessit, qui viderit quemadmodum illa Legis mandata servaverat: puto enim quod se arrogantius quam verius servasse responderat. Verumtamen magister bonus mandata legis ab ista excellentiore perfectione distinxit: ibi enim dixit: Si vis venire ad vitam, serva mandata; hic autem: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, etc. Cur ergo negamus divites, quamvis ab illa perfectione absint, venire tamen ad vitam, si mandata servaverint, et dederint ut detur illis, et dimiserint ut dimittatur illis 79?

Beatus Paulus quid doceat de divitiis.

4. 26. Credimus enim ministrum Novi Testamenti fuisse apostolum Paulum, cum scribens ad Timotheum diceret: Praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Bene faciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 80: de qua et illi adolescenti dictum est: Si vis venire ad vitam. Puto quod ista praecipiens, divites instruebat, non fallebat Apostolus: qui non ait: Praecipe divitibus huius mundi ut vendant omnia quae habent, dent pauperibus, et sequantur Dominum; sed, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum. Ista superbia divitem illum qui iacentem ante ianuam suam contemnebat pauperem iustum, et ista spes in incerto divitiarum, qua se propter purpuram, byssum, et epulas splendidas beatum putabat, non ipsae divitiae perduxerunt ad inferni tormenta.

B. Paulus minime contrarius Christi doctrinae.

4. 27. An forte quia Dominus adiunxit, et dixit: Amen dico vobis, difficile dives intrabit in regnum coelorum: et iterum dico vobis, Facilius intrabit camelus per foramen acus, quam dives in regnum coelorum 81; ideo putant isti divitem, etiamsi faciat ista quae divitibus praecipienda scripsit Apostolus, in regnum coelorum intrare non posse? Quid ergo est? utrum Apostolus contra Dominum loquitur, an isti nesciunt quid loquuntur? Quid horum credat, eligat christianus. Puto melius nos credere istos nescire quid loquantur, quam Paulum contra Dominum loqui. Deinde cur non in consequentibus etiam ipsum Dominum audiunt dicentem discipulis pro miseria divitum contristatis: Quod hominibus impossibile est, Deo facile est 82?

Augustinus respuit aliam sententiam.

4. 28. Sed ideo, inquiunt, hoc dictum est, quia futurum erat ut audito Evangelio, divites vendito patrimonio erogatoque pauperibus Dominum sequerentur, et intrarent in regnum coelorum, atque ita fieret quod difficile videbatur: non ut manentes in divitiis suis, praecepta Apostoli custodiendo, id est non superbe sapiendo, neque sperando in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, bene faciendo, facile tribuendo, et communicando indigentibus, veram apprehendant vitam; sed etiam ista praecepta apostolica venditis omnibus suis rebus implerent.

Divitias relinquere est donum Dei.

4. 29. Haec si dicunt, scio quippe eos illa dicere, non attendunt primitus quemadmodum Dominus contra eorum dogma suam gratiam praedicaverit. Non enim ait: Quod hominibus impossibile videtur, facile est hominibus si voluerint; sed: Quod hominibus, inquit, impossibile est, Deo facile est: ostendens, quando ista recte fiunt, non fieri hominis potentia, sed Dei gratia. Hoc ergo attendant isti, et si reprehendunt eos qui gloriantur in divitiis suis, caveant ipsi in sua virtute confidere: simul enim utrique reprehenduntur in Psalmo: Qui confidunt in virtute sua, et qui in abundantia divitiarum suarum gloriantur 83. Audiant itaque divites: Quod hominibus impossibile est, Deo facile est: et sive manentes in divitiis suis, atque ex eis bona opera facientes, sive illis venditis, et per indigentias pauperum distributis intrent in regnum coelorum, gratiae Dei tribuant, non propriis viribus bonum suum. Quod enim hominibus impossibile est, non hominibus, sed Deo facile est. Audiant hoc et isti; et si iam omnia sua vel vendiderunt, et pauperibus tribuerunt, vel adhuc id agunt atque disponunt, et hoc modo praeparant intrare in regnum coelorum, non hoc tribuant virtuti suae, sed eidem gratiae divinae. Quod enim hominibus impossibile est, non ipsis, quia et ipsi homines sunt, sed Deo facile est. Hoc quippe illis et Apostolus dicit: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Deus enim est qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate 84. Certe ideo se dicunt de suis rebus vendendis perfectionis a Domino suscepisse consilium, ut sequantur Dominum, quoniam illic additum est, et veni, sequere me: cur ergo in iis bonis quae faciunt, de sua tantum voluntate praesumunt, nec audiunt Dominum, quem sequi se dicunt, increpantem atque testantem: Sine me nihil potestis facere 85?

B. Paulus alloquitur domum remque familiarem habentes.

4. 30. Si autem Apostolus ita dixit: Praecipe divitibus huius mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum 86, ut vendant omnia quae possident, et ea pretia distribuendo indigentibus, faciant quod sequitur, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, et aliter eos in regnum coelorum intrare posse non credit; fallit ergo eos quorum domos tam diligenter doctrinae sanitate componit, admonens et praecipiens quales se praebere debeant uxores viris, viri uxoribus, filii parentibus, parentes filiis, servi dominis, domini servis: nam quomodo haec agi possunt sine domo, et sine aliqua re familiari?

Quanam in causa coniux relinquendus.

4. 31. An hoc eos movet quod ait Dominus: Quicumque dimiserit omnia sua propter me, accipiet in hoc saeculo centuplum, et in futuro vitam aeternam possidebit 87? Aliud est dimiserit; aliud est vendiderit: nam et in iis quae dimittenda mandavit, etiam uxor commemorata est, quam nullis humanis legibus licet vendere, Christi autem legibus nec dimittere, excepta causa fornicationis 88. Quid sibi ergo volunt ista praecepta (non enim possunt inter se esse contraria), nisi quia occurrit aliquando necessitatis articulus, ubi aut uxor dimittatur, aut Christus: ut alia omittam, si ipsi uxori maritus displicuerit christianus, eique proposuerit aut a se divortium, aut a Christo? Hic ille quid eligat nisi Christum, et dimittat uxorem laudabiliter propter Christum? Ambobus quippe christianis Dominus praecepit ne quisquam dimittat uxorem, excepta causa fornicationis. Ubi autem quaelibet ex eis persona infidelis est, consilium Apostoli attendatur: Ut si infidelis consentit habitare cum viro fideli, vir non dimittat uxorem. Similiter et uxor fidelis virum, si cum illa habitare consenserit. Quod si infidelis, inquit, discedit, discedat: non est enim servituti subiectus frater aut soror in huiusmodi 89: id est, si infidelis noluerit esse cum coniuge fideli, hic agnoscat fidelis suam libertatem, ne ita se subiectum deputet servituti ut ipsam dimittat fidem, ne coniugem amittat infidelem.

Filiis facultatibusque Christus praeponendus.

4. 32. Hoc et de filiis atque parentibus, hoc de fratribus et sororibus intellegitur, propter Christum omnes esse dimittendos, cum proponitur ista conditio, ut Christum dimittat, si illos secum habere desiderat. Hoc ergo et de domo atque agris, hoc et de iis rebus quae iure pecuniario possidentur, hoc loco accipiendum est. Similiter enim etiam de his non ait: Quicumque vendiderit propter me quaecumque licitum est vendere; sed: Quicumque dimiserit. Fieri enim potest ut dicatur christiano ab aliqua potestate, Aut christianus non eris, aut si in hoc permanere volueris, domum, possessionesque non habebis. Tunc vero etiam illi divites, qui in suis divitiis sic statuerant permanere, ut ex earum bonis operibus promererentur Deum, haec dimittant potius propter Christum, quam propter haec Christum; ut accipiant in hoc saeculo centuplum, cuius numeri perfectione significantur omnia (Fidelis quippe hominis totus mundus divitiarum est 90; fiuntque hoc modo quasi nihil habentes, et omnia possidentes 91), et in futuro saeculo possideant vitam aeternam; ne propter ista dimisso Christo, in mortem praecipitentur aeternam.

Christus ceteris rebus praeferendus.

4. 33. Hac quippe lege et conditione, non illi tantum qui mentis excellentia perfectionis consilium receperunt, ut vendita sua pauperibus distribuerent, et humeris ab omni saeculi huius sarcina liberioribus levem Christi sarcinam ferrent; sed etiam quisquis infirmior, et illi gloriosissimae perfectioni minus idoneus, qui tamen meminerit se veraciter esse christianum, cum audierit sibi proponi quod nisi haec omnia dimiserit, dimissurus est Christum, apprehendet potius turrim fortitudinis a facie inimici 92: quia cum eam in sua aedificaret fide, computavit sumptus quibus perfici posset 93, id est, eo animo accessit ad fidem, ut huic saeculo non solum verbis renuntiaret; quia et si emit aliquid, tamquam non possidens erat, et si utebatur hoc mundo, tamquam non utens erat, non sperans in incerto divitiarum, sed in Deo vivo 94.

Quomodo quis facultatibus abdicare debeat ut Christi sit discipulus.

4. 34. Cum enim omnis qui renuntiat huic saeculo, sine dubio renuntiet omnibus quae sunt eius, ut possit Christi esse discipulus (ipse enim, cum de sumptibus ad turris aedificium necessariis, et de bello adversus regem alterum praeparando, similitudines praemisisset, adiunxit sic: Qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest meus esse discipulus 95); profecto renuntiat etiam divitiis suis, si quas habet, aut sic ut eas omnino non diligens, totas distribuat indigentibus, et superfluis exoneretur sarcinis; aut sic ut plus diligens Christum spem ab eis transferat in ipsum, atque ita utatur illis, ut facile tribuens et communicans, thesaurizet in coelo; paratusque sit, quemadmodum parentes et filios et fratres et uxorem, hoc modo et istas relinquere, si talis conditio proposita fuerit, ut nisi dimisso Christo eas habere non possit. Nam si aliter huic saeculo renuntiat, quando accedit ad fidei sacramentum, facit quod de lapsis beatus Cyprianus ingemit, dicens: Saeculo verbis solis renuntiantes, et non factis 96. De hoc quippe dicitur, cum veniente tentatione magis ista metuit amittere, quam Christum negare: Ecce homo qui coepit aedificare, et non potuit perficere 97. Ipse est etiam qui, cum adhuc longe esset adversarius eius, misit legatos quaerens pacem 98; id est, nondum affligente, sed adhuc imminente ac minante tentatione, ut iis non careat, quae plus diligit, ad relinquendum Christum negandumque consentit. Et multi sunt tales, qui etiam putant sibi ad augendas opes suas, et multiplicanda delectamenta terrena, religionem suffragari debere christianam.

Quomodo Christifideles facultates possideant.

4. 35. Sed non sunt tales divites christiani, qui licet ista teneant, non tamen ab eis ita tenentur, ut haec Christo anteponant; quia veraci corde saeculo renuntiarunt, ut nullam spem in talibus ponant. Hi uxores et filios universasque familias ad christianam religionem tenendam sana erudiunt disciplina. Horum domus hospitalitate ferventes, recipiunt iustum in nomine iusti, ut mercedem iusti accipiant 99. Frangunt esurienti panem suum, nudum vestiunt, captivum redimunt 100, thesaurizant sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 101. Et si forte pro fide Christi pecuniaria damna perpetienda sunt, oderunt divitias suas: si suorum orbitates vel separationes pro Christo minatur hic mundus, oderunt parentes, fratres, filios, uxores: postremo si de ipsa huius corporis vita cum adversario paciscendum est, ne desertus deserat Christus, oderunt insuper animam suam. De iis quippe omnibus mandatum acceperunt, quod aliter discipuli Christi esse non possint 102.

Divitiae despiciendae ne despiciatur Christus.

4. 36. Nec tamen quia praeceptum est eis ut oderint pro Christo et animas suas, vendendas eas habent, aut illatis sibi manibus effundendas: sed parati sunt eas amittere, pro Christi nomine moriendo, ne mortui vivant, Christum negando. Sic etiam divitias, ad quas vendendas parati non fuerunt monente Christo, ad perdendas eas debent parati esse pro Christo, ne cum eis pereant perdito Christo. Habemus hinc utriusque sexus divites clarissimasque personas martyrii gloria sublimatas. Ita multi quos rerum suarum venditione piguerat ante perfici, Christi imitata passione sunt repente perfecti; et qui nonnullam infirmitatem carnis et sanguinis suis divitiis perfecerunt, subito adversus peccatum pro fide usque ad sanguinem certarunt. Quibus autem non provenit corona martyrii, neque illius perfectionis de vendendis rebus suis consilium tam grande tamque praeclarum receperunt, et tamen a damnabilibus immunes criminibus esurientem Christum paverunt, sitienti potum dederunt, nudum vestierunt, peregrinantem susceperunt; non sedebunt quidem cum Christo sublimiter iudicaturi, sed ad ipsius dexteram stabunt misericorditer iudicandi 103. Beati enim misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus 104. Et iudicium sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam: superexsultat autem misericordia iudicio 105.

Et divites religiosi regnum Dei consequentur.

4. 37. Proinde isti desinant contra Scripturas loqui, et in suis exhortationibus ad maiora sic excitent, ut minora non damnent. Num enim et sanctam virginitatem aliter exhortando persuadere non possunt, nisi coniugalia vincula damnaverint, cum docente Apostolo, unusquisque donum proprium habeat a Deo, alius sic, alius autem sic 106? Ambulent itaque perfectionis viam, venditis omnibus suis rebus, et misericorditer erogatis. Sed si vere pauperes Christi sunt, et non sibi, sed Christo colligunt, infirmiora eius membra quare puniunt antequam sedes iudiciarias acceperint? Si enim tales erunt, qualibus Dominus dicit: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel 107; et de qualibus Apostolus dicit: Nescitis quoniam Angelos iudicabimus 108; praeparent se potius non criminosos, sed religiosos divites recipere in tabernacula aeterna, a quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis 109. Puto enim quod quidam eorum qui haec impudenter atque imprudenter garriunt, a divitibus christianis et piis in suis necessitatibus sustentantur. Habet enim Ecclesia quodammodo suos milites, et quodammodo provinciales: unde dicit Apostolus: Quis militat suis stipendiis umquam? 110 Habet et vineam et plantatores, habet gregem et pastores: unde consequenter dicit: Quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? quis pascit gregem, et de lacte eius non percipit111 Quamvis talia disputare, qualia isti disputant, non sit militare, sed rebellare; non sit plantare vineam, sed eradicare; non sit pascendos congregare, sed perdendos a grege separare.

Quomodo servis Dei Christianorum divitiae aestimandae.

4. 38. Sicut autem ipsi qui divitum religiosis obsequiis aluntur atque vestiuntur (neque enim ad suas necessitates nihil accipiunt, nisi ab eis qui res suas vendunt), non tamen iudicantur atque damnantur ab excellentioribus Christi membris, qui maiori virtute, quam multum commendat Apostolus, suis se manibus transigunt 112: sic nec isti damnare debent inferioris meriti christianos, quorum opibus transiguntur; sed recte vivendo et recte docendo magis eis dicere: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus113 Multo quippe minori impudentia servi Dei, qui manuum suarum honestis operibus venditis vivunt, damnant istos a quibus nihil accipiunt, quam isti qui propter aliquam corporis infirmitatem non valentes manibus operari, damnant eos ipsos de quorum facultatibus vivunt.

Ecclesiae perniciosi qui contendunt divitias abiciendas.

4. 39. Ego qui haec scribo, perfectionem de qua Dominus locutus est, quando ait diviti adolescenti: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me 114, vehementer adamavi, et non meis viribus, sed gratia ipsius adiuvante sic feci. Neque enim quia dives non fui, ideo minus mihi imputabitur: nam neque ipsi Apostoli, qui priores hoc fecerunt, divites fuerunt. Sed totum mundum dimittit qui et illud quod habet, et quod optat habere, dimittit. Quantum autem in hac perfectionis via profecerim, magis quidem novi ego, quam quisquam alius homo; sed magis Deus quam ego. Et ad hoc propositum quantis possum viribus alios exhortor, et in nomine Domini habeo consortes, quibus hoc per meum ministerium persuasum est: sic tamen ut praecipue sana doctrina teneatur, nec eos qui ista non faciunt, vana contumacia iudicemus, dicentes eis nihil prodesse quod pudice, quamvis coniugaliter vivunt, quod domos suas et familias christiane regunt, quod operibus misericordiae sibi thesaurizant in posterum; ne ista disputando, non Scripturarum sanctarum tractatores, sed earum accusatores inveniamur. Quod ideo commemoravi, quoniam isti, quando talia dicere prohibentur ab eis qui hoc Domini consilium non ceperunt, respondent eos talia disputari nolle, quoniam vitiis suis favent, et dominica praecepta implere detrectant: quasi non, ut de iis taceam, qui, licet infirmiores, religiose tamen utuntur divitiis, etiam ipsi cupidi et avari male his utentes, et in terreno thesauro cor luteum figentes, quia et ipsos necesse est usque ad finem portet Ecclesia, sicut illa retia usque ad littus pisces malos 115, tolerabiliores in ea sint quam isti, qui talia sermocinando et disseminando, ita se videri magnos volunt, quia divitias suas vel quantulacumque patrimonia ex praecepto Domini vendiderunt, ut eius haereditatem, quae usque ad fines terrae dilatatur atque diffunditur hac doctrina non sana perturbare atque evertere moliantur.

Respondet ad V quaestionem de iuratione vitanda.

5. 40. Unde quia ex hac quidem occasione, sed tamen iam breviter dixi quid etiam de Ecclesia Christi in hoc saeculo sentiam, id est, quia usque ad finem huius saeculi necesse est portet bonos et malos, quoniam et hoc inter tuas quaestiones interrogasti, prolixam epistolam iam tandem aliquando concludam. Iurationem cave quantum potes. Melius quippe nec verum iuratur, quam iurandi consuetudine, et in periurium saepe caditur, et semper periurio propinquatur. Sed illi, quantum aliquos eorum audivi, quid sit iurare prorsus ignorant: putant enim se non iurare, quando in ore habent: Scit Deus 116; et: Testis est Deus 117; et: Testem Deum invoco super animam meam 118; quia non dicitur: Per Deum, et quia talia reperiuntur in apostolo Paulo. Sed etiam illa ibi contra eos inventa est quam confitentur esse iurationem, ubi ait Apostolus: Quotidie morior, per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro 119. In graecis enim codicibus reperitur omnino esse hanc iurationem: ne quis in latina lingua hoc sic intellegat dictum, per vestram gloriam, quomodo dictum est, per meum adventum iterum ad vos; et multa similia, ubi dicitur, per aliquid, et non est iuratio. Sed non ideo quia in suis Litteris iuravit Apostolus, vir in veritate firmissimus, ludus nobis debet esse iuratio. Multo enim tutius, ut dixi, quantum ad nos attinet, numquam iuramus; ut sit in ore nostro: Est, est; non, non, sicut Dominus monet 120. Non quia peccatum est, verum iurare: sed quia gravissimum peccatum est falsum iurare; quo citius cadit qui consuevit iurare.

A. paratior discere quam docere.

5. 41. Accepisti quod mihi videtur: melius exponant ista meliores; non isti quorum novi iam sententiam reprobandam, sed alii qui veraciter possunt. Nam et ego paratior sum discere quam docere; et tu magnum conferes beneficium, si ea quae illic a sanctis fratribus adversus istorum vaniloquia disseruntur, non me facias ignorare. In Domino recte et fideliter vivas, dilectissime fili.