EPISTOLA 156

Scripta a. 414 aut 415.

Hilarius Augustino, proponens illi quaestiones aliquot, scilicet de impeccantia, de libero arbitrio, de originali peccato, de abdicandis facultatibus, de iuratione, de quibus cupit edoceri.

DOMINO SANCTO, IURE AC MERITO VENERABILI, ET PER OMNIA COLENDO AUGUSTINO EPISCOPO, HILARIUS.

1. Sanctitatis tuae gratia, quae omnibus nota est, parvitati meae persuasit ut nostris de Syracusano Hipponem remeantibus. has ad laudandam mihi Venerabilitatem tuam litteras erogarem, poscens summam Trinitatem ut incolumis et vegetus Dei nostri favore hoc meum scriptum ad recensendum suscipias, domine sancte, iure ac merito venerabilis, et per omnia colende. Proinde rogo ut mei memor in sanctis orationibus tuis esse digneris, atque imperitiam nostram informare de eo quod quidam christiani apud Syracusas exponunt, dicentes: Posse esse hominem sine peccato; et mandata Dei facile custodire, si velit. Infantem non baptizatum morte praeventum non posse perire merito, quoniam sine peccato nascitur. Divitem manentem in divitiis suis, regnum Dei non posse ingredi, nisi omnia sua vendiderit; nec prodesse eidem posse, si forte ex ipsis divitiis fecerit mandata. Non debere iurare omnino. Et de Ecclesia, quae sit de qua scriptum est non habere rugam neque maculam 1, utrum haec sit in qua nunc congregamur, an illa quam speramus: quidam autem putant Ecclesiam hanc esse quae nunc frequentatur populis, et sine peccato esse posse. De his omnibus rogo, quantis valeo precibus, Sanctitatem tuam, ut iubeas nos apertius instrui, quo noverimus quatenus sentire debeamus. Dei nostri misericordia Sanctitatem tuam incolumem conservet, annis innumeris opto, domine sancte, iure ac merito venerabilis, et per omnia colende.