EPISTOLA 155

Augustinus Macedonio dicens quis sit verus amicus (n. 1) docensque beatam vitam neque in sapientia neque in virtute esse ut Stoici contendunt (nn. 2-3) sed tantum in Deo, a quo venit auxilium ad superanda vitae huius incommoda et calamitates (nn. 4-9); longe lateque autem loquitur de vera sapientia(nn. 14-15) de Christianorum spe ac pietate id est vero Dei cultu (nn. 16-17).

AUGUSTINUS EPISCOPUS, FAMULUS CHRISTI FAMILIAEQUE EIUS, DILECTO FILIO MACEDONIO, IN DOMINO SALUTEM.

Vera amicitia

1. 1. Quamvis sapientiam quam mihi tribuis, in me non agnoscam, tantae tamen erga me benevolentiae tuae tamque sincerae gratias ago debeoque plurimas; et meorum studiorum labores tali ac tanto viro placuisse delector: multo vero amplius, quod animum tuum caritate aeternitatis et veritatis, atque ipsius caritatis affectum divinae illi coelestique reipublicae, cuius regnator est Christus, et in qua sola semper beateque vivendum est, si recte hic pieque vivatur, agnosco inhiantem, video propinquantem, eiusque potiundae amplector ardentem. Inde quippe manat etiam vera amicitia, non pensanda temporalibus commodis, sed gratuito amore putanda. Nemo enim potest veraciter amicus esse hominis, nisi fuerit ipsius primitus veritatis: quod si gratis non fiat, nullo fieri pacto potest.

Vera beatitudo solum in Deo.

1. 2. De qua re etiam philosophi multa dixerunt; sed apud eos vera pietas, id est verax veri Dei cultus, unde omnia recte vivendi duci oportet officia, non invenitur: non ob aliud, quantum intellego, nisi quia beatam vitam ipsi sibi quodammodo fabricare voluerunt, potiusque patrandam quam impetrandam putaverunt; cum eius dator non sit nisi Deus. Neque enim facit beatum hominem, nisi qui fecit hominem. Nam qui tanta creaturae suae bona bonis malisque largitur, ut sint, ut homines sint, ut vigentes sensibus, valentes viribus, affluentes opibus sint; seipsum bonis dabit ut beati sint, quia eius etiam hoc munus est ut boni sint. Illi vero qui in hac aerumnosa vita, in his moribundis membris, sub hac sarcina corruptibilis carnis, auctores suae beatae vitae et quasi conditores esse voluerunt, velut propriis eam virtutibus appetentes, iamque retinentes, non ab illo fonte virtutum petentes atque sperantes, Deum superbiae suae resistentem sentire minime potuerunt. Unde in errorem absurdissimum lapsi sunt; ut cum asseverant etiam in Phalaridis tauro beatum esse sapientem, cogantur fateri vitam beatam aliquando esse fugiendam. Exaggeratis enim malis corporis cedunt, atque in eorum molestiis gravissimis abscedendum ex hac vita esse decernunt. Ubi nolo dicere quantum sit nefas seipsum hominem occidere insontem, cum omnino non debeat vel nocentem; unde in primo libro trium illorum, quos benignissime et studiosissime perlegisti, multa iam diximus 1. Sed certe consideretur, nec superbe sed sobrie iudicetur quomodo vita beata sit, qua non sapiens retenta fruitur, sed illatis sibi manibus carere compellitur.

Sapientis, angoribus pressi, voluntaria mors.

1. 3. Est apud Ciceronem, in extrema, ut scis, parte quinti Tusculanarum libri locus 2, propter quod dico animadvertendus. Cum enim de caecitate corporis ageret, atque affirmaret etiam caecum beatum esse posse sapientem, multa dixit quae per aures percipiendo gauderet. Itemque si surdus esset, ea quibus oblectaretur ad oculos transtulit. Si autem utroque sensu orbaretur, et caecus surdusque fieret, non est ausus hinc ferre sententiam, eumque beatum dicere. Sed addidit etiam dolores gravissimos corporis, qui eum si non interemerint, ipse se interimat, et ad portum non sentiendi hac liberatus virtute perveniat 3. Cedit igitur sapiens immanissimis cladibus atque succumbit, in tantum ut eis cogatur et in seipsum homicidium perpetrare. Cui iam parcat ut illis careat malis, qui sibi ipse non parcit? Certe semper beatus est, certe beatam vitam in sua potestate constitutam, nulla vi potest ullius calamitatis amittere. Ecce in caecitate et surditate et atrocissimis cruciatibus corporis, aut amisit beatam vitam; aut si et in istis afflictionibus adhuc beata est, fit per huiuscemodi doctissimorum hominum disputationes, ut sit aliquando beata vita quam sapiens ferre non possit; vel, quod est absurdus, quam sapiens ferre non debeat, eamque fugiat, abrumpat, abiciat, seseque ab ea ferro etiam, seu veneno, vel alia voluntaria morte subducat; ut in portu non sentiendi vel nullus omnino sit, quod Epicurei, et si qui alii simili stultitia, putaverunt; vel ideo beatus, quoniam fuerit ab illa beata vita, tamquam ab aliqua peste liberatus. O nimium superba iactantia! Si beata vita est in cruciatibus corporis, cur non in ea manet sapiens ut fruatur? si autem misera est, quid, obsecro te, nisi typhus impedit ne fateatur, ne oret Deum, ne iusto et misericordi supplicet, qui potens est et vitae huius mala vel avertere vel mitigare, vel ad ea toleranda fortitudine armare, vel ab eis omni modo liberare, et post haec vere beatam vitam dare, quo nullum malum admittatur, et ubi summum bonum numquam amittatur?

Qua spe Christianus toleret mala.

1. 4. Hoc piorum praemium est, cuius adipiscendi spe vitam istam temporalem atque mortalem, non tam delectabiliter quam tolerabiliter ducimus, et mala eius tunc bono consilio et divino munere fortiter ferimus, cum bonorum aeternorum fideli Dei promissione et fideli nostra exspectatione gaudemus. Ad hoc nos exhortatus apostolus Paulus ait: Spe gaudentes, in tribulatione patientes 4: ostendit enim quare in tribulatione patientes, praemittendo, spe gaudentes. Ad hanc spem exhortor per Iesum Christum Dominum nostrum. Hoc enim Deus ipse magister, latente maiestate divinitatis, et carnis infirmitate apparente, non solum sermonis oraculo docuit, verum etiam suae passionis et resurrectionis exemplo roboravit. In altera enim qualia tolerare, in altera qualia debeamus sperare monstravit. Cuius et illi gratiam mererentur, nisi elati inflatique superbia, inaniter conarentur istam vitam beatam ipsi sibi facere, quod solus Deus veraciter cultoribus suis, post hanc vitam se largiturum esse promisit. Sanior quippe est eiusdem Ciceronis illa sententia, ubi ait: Nam haec vita quidem mors est, quam lamentari possem, si liberet 5. Quomodo ergo si recte lamentatur, beata comprobatur; ac non potius quoniam recte lamentatur, misera esse convincitur? Quare assuesce, obsecro te, vir bone, beatus esse interim spe, ut sis etiam re, cum pietati perseverantissimae retribuetur merces felicitatis aeternae.

Vera sapientia.

2. 5. Si prolixa epistola onerosus sum, tute hoc intristi 6 tibi, qui me sapientem appellasti. Hinc enim ausus sum haec ad te loqui, ut tibi sapientiam, non qualis mihi sit, ostentarem, sed qualis esse debeat ostenderem. Haec est autem in praesenti saeculo verus veri Dei cultus, ut sit eius in futuro saeculo certus atque integer fructus. Hic constantissima pietas, ibi sempiterna felicitas. Ex ista sapientia, quae una vera est, si quid habeo, a Deo sumpsi, non a me praesumpsi; atque ab illo in me perfici fideliter spero, a quo inchoatum esse humiliter gaudeo; nec in eo quod adhuc non donavit incredulus, nec in eo quod iam donavit ingratus. Non enim meo vel ingenio vel merito, sed eius dono sum, si quid laudabiliter sum. Nam quaedam acutissima et excellentissima ingenia tanto in maiores errores ierunt, quanto praefidentius tamquam suis viribus cucurrerunt, nec suppliciter ac veraciter Deum, ut sibi viam ostenderet, petiverunt. Merita vero quorumlibet hominum quae sunt; quandoquidem ille, qui non cum mercede debita, sed cum gratuita gratia venit, omnes peccatores solus a peccatis liber atque liberator invenit?

Homo in Deo solo beatus.

2. 6. Si ergo nos virtus vera delectat, ei dicamus, quod in eius sacris Litteris legimus: Diligam te, Domine, virtus mea 7: et si vere beati esse volumus (quod nolle non possumus), id quod in eisdem Litteris didicimus, fido corde teneamus: Beatus vir cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in vanitates et insanias mendaces 8. Quanta est autem vanitas, quanta insania, quantumque mendacium, hominem mortalem, aerumnosam vitam mutabili et spiritu et carne ducentem, tot peccatis oneratum, tot tentationibus subditum, tot corruptionibus obnoxium, poenisque iustissimis destinatum, in seipso fidere ut beatus sit, quando ne illud quidem, quod habet in naturae suae dignitate praecipuum, id est mentem atque rationem, potest vindicare ab erroribus, nisi Deus adsit lux mentium! abiciamus itaque, obsecro te, falsorum philosophorum vanitates et insanias mendaces: quia nec virtus nobis erit, nisi adsit ipse quo iuvemur; nec beatitudo, nisi adsit ipse quo fruamur, et totum mutabile atque corruptibile nostrum, quod per seipsum imbecillum et quaedam materies miseriarum est, dono immortalitatis atque incorruptionis absorbeat.

Hominum rerumque publicarum in Deo uno esse felicitatem.

2. 7. Quoniam vero te reipublicae scimus amatorem, non aliunde esse beatum hominem, aliunde civitatem, vide quam sit in illis sacris Litteris clarum. Nam quidam in eis sancto Spiritu plenus haec loquitur orans: Exime me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii velut novellae constabilitae in iuventute sua. Filiae eorum compositae, et ornatae sicut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc. Oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt: beatus populus cuius Dominus Deus ipsius 9.

Beatitudo Minime in terrae vel animi bonis posita.

2. 8. Vides exaggeratione terrenae felicitatis beatum populum non dici, nisi a filiis alienis, id est non pertinentibus ad regenerationem qua efficimur filii Dei: a quorum manu iste se eximi precatur, ne ab eis in hanc opinionem atque in peccata impia pertrahatur Loquendo quippe vanitatem, beatum dixerunt populum cui haec sunt quae supra commemoravit, quibus ea felicitas constat quam solam dilectores huius mundi inquirunt. Et ideo dextera eorum, dextera iniquitatis, quia haec praeposuerunt quae fuerant postponenda, sicut sinistrae praeponitur dextera. Si enim habentur, non in eis beata vita ponenda est: subdita esse debent non praedita; sequentia, non ducentia. Huic autem qui sic orabat, et a filiis alienis qui beatum dixerunt populum cui haec sunt, eximi discernique cupiebat, tamquam diceremus, Ipse quid sentis? quem beatum populum dicis? non ait: Beatus populus, cuius est virtus animi eius. Quod si dixisset, discrevisset quidem etiam istum populum ab illo qui beatam vitam in ista visibili et corporali felicitate constituit; sed nondum transcendisset omnes vanitates et insanias mendaces: Maledictus enim omnis, sicut alibi eaedem Litterae docent, qui spem suam ponit in homine 10; ergo nec in seipso quisquam debet, quia et ipse homo est. Proinde ut transiret omnium vanitatum et insaniarum mendacium limites, atque ibi beatam vitam poneret, ubi vere est: Beatus, inquit, populus, cuius Dominus Deus ipsius.

Orandum esse ad calamitates superandas.

3. 9. Cernis igitur unde petendum sit quod omnes docti indoctique desiderant, et multi errando ac superbiendo, unde petatur et ubi accipiatur ignorant. Utrique autem in quodam divino psalmo simul reprehenduntur, et qui confidunt in virtute sua, et qui in abundantia divitiarum suarum gloriantur 11; id est, et philosophi huius saeculi, et abhorrentes vel a tali philosophia, beatumque dicentes populum cui suppetit terrena opulentia. Ac per hoc a Domino Deo nostro a quo facti sumus, et virtutem petamus qua huius vitae mala superemus, et beatam vitam qua post istam vitam in eius aeternitate perfruamur, ut et in virtute et in praemio virtutis, sicut Apostolus dicit, qui gloriatur, in Domino glorietur 12. Hoc nobis velimus, hoc civitati cuius cives sumus: non enim aliunde beata civitas, aliunde homo; cum aliud civitas non sit, quam concors hominum multitudo.

Virtutes esse veras si ad Dei Cultum referantur.

3. 10. Itaque si omnis prudentia tua, qua consulere conaris rebus humanis; si omnis fortitudo, qua nullius iniquitate adversante terreris; si omnis temperantia, qua in tanta labe nequissimae consuetudinis hominum te a corruptionibus abstines; si omnis iustitia, qua recte iudicando sua cuique distribuis, id laborat, id nititur, ut hi quibus vis ut bene sit, salvi sint corpore, et ab omni cuiusquam improbitate tuti atque pacati, habeant filios sicut novellas constabilitas, filias ornatas sicut similitudinem templi, cellaria plena eructantia ex hoc in hoc, fecundas oves, crassas boves, nec maceriae ruina deformet praedium, nec litigantium clamor personet in plateis eorum; ita non erunt verae virtutes tuae, sicut nec istorum beatitudo. Hic enim ad verum dicendum illa mea verecundia, quam in tua epistola benigno sermone laudasti, me impedire non debet 13. Si quaelibet, inquam, administratio tua, illis quas commemoravi instructa virtutibus, hoc intentionis fine determinatur, ut homines secundum carnem nullas iniquas molestias patiantur; nec ad te existimas pertinere, quo istam quietem, quam praestare niteris, referant, id est (ut verbis non ambiam) quomodo Deum verum, ubi est quietae vitae omnis fructus, colant, nihil tibi prodest ad vitam vere beatam tantus labor.

Quo quisque liberior et fidelior, eo amicior.

3. 11. Inverecundius hoc dicere videor, et oblitus quodammodo consuetudinem intercessionum mearum. Sed si nihil est verecundia, nisi quidam displicendi metus, ego in hac causa metuendo non vereor. Metuo enim ne primum Deo, deinde ipsi amicitiae quam mecum inire dignatus es, iure displiceam, si minus liber in admonendo fuero, quod me admonere saluberrime existimo. Sim certe verecundior, cum tibi pro aliis intercedo: cum vero pro teipso, tanto liberior quanto amicior; quia tanto amicior quanto fidelior: quamquam haec ipsa non dicerem, nisi verecundius agerem. Quae si "maxima est, ut ipse scripsisti, difficilium inter bonos efficacia"; adiuvet me pro te apud te, ut in illo te fruar, qui mihi hanc ad te ianuam fiduciamque praestitit: praesertim quia id quod suggero, iam facile arbitror esse animo tuo tot divinis muneribus adminiculato et instructo.

Adhaerere Deo perfecta sapientia.

3. 12. Si enim virtutes quas accepisti, a quo acceperis sentiens, eique gratias agens, eas ad ipsius cultum etiam in tuis istis saecularibus honoribus conferas, tuaeque potestati subditos homines ad eum colendum exemplo tuae religiosae vitae, et ipso studio consulendi, seu fovendo seu terrendo erigas et adducas, nihilque aliud in eo quod per te securius vivunt, velis, nisi ut hinc illum promereantur, apud quem beate vivent; et verae illae virtutes erunt, et illius opitulatione, cuius largitate donatae sunt, ita crescent et perficientur, ut te ad vitam vere beatam, quae non nisi aeterna est, sine ulla dubitatione perducant: ubi iam nec prudenter discernantur a bonis mala, quae non erunt; nec fortiter tolerentur adversa, quia non ibi erit nisi quod amemus, non etiam quod toleremus; nec temperanter libido frenetur, ubi nulla eius incitamenta sentiemus; nec iuste subveniatur ope indigentibus, ubi inopem atque indigum non habebimus. Una ibi virtus erit, et idipsum erit virtus praemiumque virtutis, quod dicit in sanctis eloquiis homo qui hoc amat: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 14. Haec ibi erit plena et sempiterna sapientia, eademque veraciter vita iam beata: perventio quippe est ad aeternum ac summum bonum, cui adhaerere in aeternum est finis nostri boni. Dicatur haec et prudentia, quia prospectissime adhaerebit bono quod non amittatur; et fortitudo, quia firmissime adhaerebit bono unde non avellatur; et temperantia, quia castissime adhaerebit bono ubi non corrumpatur; et iustitia, quia rectissime adhaerebit bono cui merito subiciatur.

Perfecta virtus Deum amare.

4. 13. Quamquam et in hac vita virtus non est, nisi diligere quod diligendum est: id eligere, prudentia est: nullis inde averti molestiis, fortitudo est; nullis illecebris, temperantia est: nulla superbia, iustitia est. Quid autem eligamus quod praecipue diligamus, nisi quo nihil melius invenimus? Hoc Deus est, cui si diligendo aliquid vel praeponimus, vel aequamus, nos ipsos diligere nescimus. Tanto enim nobis melius est, quanto magis in illum imus, quo nihil melius est. Imus autem non ambulando, sed amando. Quem tanto habebimus praesentiorem, quanto eumdem amorem quo in eum tendimus, potuerimus habere puriorem: nec enim locis corporalibus vel extenditur, vel includitur. Ad eum ergo qui ubique praesens est et ubique totus, non pedibus ire licet, sed moribus. Mores autem nostri, non ex eo quod quisque novit, sed ex eo quod diligit, diiudicari solent: nec faciunt bonos vel malos mores, nisi boni vel mali amores. Pravitate ergo nostra, a rectitudine Dei longe sumus: unde rectum amando corrigimur, ut recto recti adhaerere possimus.

Quis sit proximus amandus, ut Deus ametur.

4. 14. Ad illum ergo quanta opera possumus, etiam illi ut perveniant agamus, quos tamquam nosmetipsos diligimus, si nosmetipsos diligere, illum diligendo iam novimus. Christus namque, id est Veritas, dicit in his duobus praeceptis totam legem Prophetasque pendere, ut diligamus Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, et diligamus proximos tamquam nosmetipsos 15. Proximus sane hoc loco, non sanguinis propinquitate, sed rationis societate pensandus est, in qua socii sunt omnes homines. Nam si pecuniae ratio socios facit, quanto magis ratio naturae, non negotiandi, sed nascendi lege communis! Hinc et ille comicus (sicut luculentis ingeniis non defit resplendentia veritatis), cum ab uno sene alteri seni dictum componeret:

Tantumne ab re tua est otii tibi,

Aliena ut cures ea, quae nihil ad te attinent?

responsum ab altero reddidit:

Homo sum, humani nil a me alienum puto 16.

Cui sententiae ferunt etiam theatra tota, plena stultis indoctisque, applausisse. Ita quippe omnium affectum naturaliter attigit societas humanorum animorum, ut nullus ibi hominum nisi cuiuslibet hominis proximum se esse sentiret.

Nemo seipsum amat nisi Deum amando.

4. 15. Cum ergo illa dilectione quam divina lex imperat, debeat homo diligere Deum, et seipsum, et proximum; non tamen ex hoc tria praecepta data sunt, nec dictum est, In his tribus, sed: In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae, id est in dilectione Dei ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente, et proximi tamquam sui ipsius: videlicet ut intellegeretur nullam esse aliam dilectionem qua quisque diligit seipsum, nisi quod diligit Deum. Qui enim aliter se diligit, potius se odisse dicendus est: fit quippe iniquus, privaturque luce iustitiae, cum a potiore ac praestantiore bono aversus, atque inde vel ad seipsum conversus, ad inferiora et egena utique convertitur; fitque in ipso quod veracissime scriptum est: Qui autem amat iniquitatem, odit animam suam 17. Quia igitur nemo, nisi Deum diligendo, diligit seipsum; non opus erat ut dato de Dei dilectione praecepto, etiam seipsum homo diligere iuberetur, cum in eo diligat seipsum, quod diligit Deum. Debet ergo et proximum diligere tamquam seipsum, ut quem potuerit hominem vel beneficentiae consolatione, vel informatione doctrinae, vel disciplinae coercitione adducat ad colendum Deum; sciens in his duobus praeceptis totam Legem Prophetasque pendere.

Quomodo a iustis dolores ferantur.

4. 16. Hoc qui sobria discretione eligit, prudens est: qui nulla hinc afflictione avertitur, fortis est; qui nulla alia delectatione, temperans est; qui nulla elatione, iustus est. His virtutibus divinitus impertitis, per gratiam mediatoris Dei cum Patre, et nobiscum hominis Iesu Christi 18, per quem post inimicitias iniquitatis reconciliamur Deo in Spiritu caritatis: his, inquam, virtutibus divinitus impertitis, et bona vita nunc agitur, et postea praemium eius, quae nisi aeterna esse non potest, beata vita persolvitur. Hic enim sunt eaedem virtutes in actu, ibi in effectu; hic in opere, ibi in mercede; hic in officio, ibi in fine. Itaque omnes boni et sancti, etiam in tormentis quibuslibet divino fulti adiutorio, spe illius finis beati vocantur, quo fine beati erunt: nam si in eisdem tormentis et atrocissimis doloribus semper essent, cum quibuslibet virtutibus eos esse miseros nulla sana ratio dubitaret.

Pietate, i.e. veri Dei cultu salvi sumus.

4. 17. Pietas igitur, id est verus veri Dei cultus ad omnia prodest 19; et quae molestias huius vitae avertat aut leniat, et quae ad illam vitam salutemque perducat, ubi nec aliquid iam mali patiamur, et bona summo sempiternoque perfruamur. Ad hanc te perfectius assequendam et perseverantissime retinendam exhortor ut meipsum: cuius nisi iam particeps esses, tuosque istos honores temporales ei servire oportere iudicares, non Donatistis haereticis, ad eos in unitatem Christi pacemque redigendos, per edictum diceres: "Pro vobis hoc agitur; pro vobis sacerdotes incorruptae fidei, pro vobis Imperator Augustus, pro vobis nos quoque eius iudices laboramus"; et alia multa quae in eodem edicto ita posuisti, ut te appareat in terreni iudicis cingulo, non parva ex parte coelestem rempublicam cogitare. Quare si de veris virtutibus et vere beata vita volui diutius loqui tecum, quaeso ne onerosus deputer tuis occupationibus: imo vero me non esse confido, quando tu adeo magnum animum et mirabiliter laudandum geris, ut nec illas curas deseras, et his libentius ac familiarius occuperis.