Scripta inter a. 413 et a. 414.
Macedonius Augustino significans se praestitisse quod ab ipso petierat (n. l); tum etiam ipsius libros magna cum voluptate et admiratione perlegisse (nn. 2-3).
DOMINO MERITO VENERABILI ET VERE SUSPICIENDO PATRI AUGUSTINO EPISCOPO, MACEDONIUS.
1. Miro modo afficior sapientia tua, et in illis quae edidisti, et in his quae interveniens pro sceleratis mittere non gravaris. Nam et illa tantum habent acuminis, scientiae, sanctitatis, ut nihil supra sit: et haec tantum verecundiae, ut nisi faciam quod mandas, culpam penes me remanere, non in negotio esse diiudicem, domine merito venerabilis, et vere suspiciende pater. Non enim instas (quod plerique homines istius loci faciunt) ut quodcumque sollicitus volueris, extorqueas; sed quod tibi a iudice tot curis obstricto petibile visum fuerit, admones subserviente verecundia, quae maxima difficilium inter bonos efficacia est. Proinde statim commendatis effectum desiderii tribui: nam sperandi viam ante patefeceram.
2. Explicui tuos libros; neque enim tam languidi aut inertes erant, ut me aliud quam se curare paterentur: iniecerunt manum, ereptumque aliis sollicitudinum causis, suis vinculis illigarunt (ita enim mihi Deus propitius sit), ut ego anceps sim quid in illis magis mirer, sacerdotii perfectionem, philosophiae dogmata, historiae plenam notitiam, an facundiae iucunditatem, quae ita imperitos etiam illicere potest, ut donec explicent non desistant, et cum explicaverint, adhuc requirant. Convicti namque sunt impudenter pertinaces, iam inde a bonis quae memorant saeculis, pro naturae rerum obscuritate contigisse peiora, falsosque omnes illitis quadam dulcedine felicitatibus suis, per quas non ad beatitudinem, sed ad praerupta sunt ducti: haec vero nostra praecepta, et simplicis verique Dei mysteria, praeter vitam perpetuam quam purissimis virtutibus pollicentur, etiam haec saecularia et necessario qui nati sumus eventura mitigare. Et usus es validissimo exemplo recentis calamitatis, quo licet firmissime causam muniveris, tamen si utrumvis licuisset, id tibi nolueram suffragari. Sed quando orta inde fuerat convincendorum stultitiae querela, necesse fuit inde argumenta veritatis accersere.
3. Haec interim occupatus aliis curis, quae etsi vanae sunt, cum rerum exitum cogitamus, tamen quasi necessariae pro nascendi conditione, rescripsi Si otium fuerit et superstes vita, etiam de Italia rescribam, ut tantae doctrinae opus debitis, etsi non satisfacientibus, remuneretur officiis. Incolumem laetamque Sanctitatem tuam Deus omnipotens aevo largissimo tueatur, domine merito desiderabilis, et vere suspiciende pater.