EPISTOLA 151

Scripta a. 413 exeunte.

Augustinus significat Caeciliano sui erga illum animi studium veteremque amicitiam nihil immutata esse (nn. 1-2); haudquaquam enim suspicari conscium ipsum fuisse impiae crudelisque perfidiae a viro praepotenti (Marino Comite) perpetratae in caede duorum fratrum, Marcellini tribuni et Apringii (nn. 3-7), quorum prior integerrimis praeditus erat moribus (nn. 8-9); affirmat denique Caeciliano amici immane scelus abhorrendum ut illum ad salutem adducat hortaturque ut ipse Christianus tandem aliquando fiat (nn. 10-14).

DOMINO MERITO ILLUSTRI, E DEBITO A ME HONORE DIGNISSIMO FILIO CAECILIANO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM

A. laetatur amicum optare suas litteras.

1. Querela de me apud te litteris tuis indita tanto est mihi gratior, quanto plenior caritatis. Si ergo quod tacui purgare coner, quid conabor aliud quam ostendere te non habuisse causam quam mihi succensere deberes? Sed cum id in te magis diligam, quod de mea reticentia es dignatus offendi, quam inter tuas curas nihil momenti habere credideram; causam meam deseram, si me purgare contendero. Si enim indignari non debuisti, quia non ad te scripserim; nihil me pendis, qui loquarne an taceam indifferenter feras 1. Porro quia me tacuisse moleste tulisti, indignatio ista, indignatio non est. Non itaque tam doleo me non praebuisse, quam gaudeo te nostrum desiderasse sermonem. Nam veterem amicum, et quod abs te taceri, sed a nobis oportet agnosci, talem ac tantum virum in peregrinis positum, curisque publicis laborantem, quod nullo fuerim consolatus alloquio hinc argui meruisse, honori mihi est, non moerori. Ignosce igitur agenti gratias quod me indignum non putasti cui succenseres tacenti. Nunc enim inter tot et tanta negotia, non tua, sed publica, id est omnium, non solum onerosas non esse, verum etiam gratas esse posse litteras meas credidi benevolentiae tuae, qua excellentiam vincis.

A. scripsit tantum intercedendi causa pro aliis.

2. Cum enim accepissem mihi a fratribus epistolam missam sancti et praecipuis meritis venerandi papae Innocentii, quam per tuam Praestantiam ad me datam certis declaratur indiciis; ideo nullam tuam paginam simul advectam esse putaveram quod scribendi et rescribendi cura nolueris, gravioribus rebus occupatus, obstringi. Nam utique consentaneum videbatur ut qui mihi sancti viri scripta dignatus es mittere, ea sumerem adiuncta cum tuis. Hinc ergo statueram non esse oneri litteras meas animo tuo, nisi esset necesse commendandi alicuius gratia, cui hoc negare non possem intercessionis officio; quae solet nostra esse omnibus concedendi consuetudo, et quaedam, etiam importuna, non tamen improbanda, professio. Itaque feci: nam amicum meum commendavi benignitati tuae; a quo etiam sua rescripta iam sumpsi, agente gratias, quas et ipse ago.

Marini comitis nefarium crimen.

3. Si quid autem de te mali existimarem, praesertim in ea causa quam etiam non expressam, tamen mihi tua epistola redolebat; absit ut ad te tale aliquid scriberem, ubi ullum vel mihi vel cuiquam beneficium postularem. Aut enim conticescerem, observans tempus ubi te possem habere praesentem; aut si litteris agendum putarem, illud potius agerem, et sic agerem, ut dolorem meum ferre vix posses. Nam ideo post illius impiam crudelemque perfidiam (cui etiam per tuam nobiscum participatam sollicitudinem frustra vehementer institimus, ne illo cor nostrum dolore percelleret, suam vero conscientiam tanto scelere trucidaret), continuo sum a Carthagine profectus, occultato abscessu meo, ne tot ac tanti qui eius intra ecclesiam gladium formidabant, violentis fletibus et gemitibus me tenerent, putantes meam sibi aliquid posse prodesse praesentiam, ut quem satis digne pro eius anima obiurgare non possem, pro illorum corporibus etiam rogare compellerer. Quam tamen eorum corporalem salutem satis parietes ecclesiae muniebant. Ego autem duris coarctabar angustiis, quod neque ille me pateretur, qualem oporteret; et insuper facere cogerer quod non deceret. Dolebam etiam graviter vicem venerabilis coepiscopi mei tantae rectoris Ecclesiae, ad cuius pertinere dicebatur officium, post hominis tam nefariam fallaciam adhuc se praebere humilem, quo caeteris parceretur. Fateor; cum tantum malum nullo pectoris robore potuissem tolerare, discessi.

Quomodo Caecilianus se gesserit in Marini scelere.

4. Haec esset et nunc silentii mei causa apud te, quae fuit tunc discessionis meae, si te apud illum egisse crederem, ut tam nefarias ulcisceretur iniurias. Credunt ista qui nesciunt quomodo, et quoties, et quae nobis dixeris, cum anxia cura perageremus ut quanto tibi familiarius inhaerebat, quanto ad eum crebrius ventitabas, quanto saepius cum solo colloquebaris, tanto magis curaret existimationem tuam; ne his qui tui dicebantur inimici talem exitum daret, ut nihil cum illo aliud egisse putareris. Quod quidem nec ego credo, nec fratres mei qui te in loquelis audierunt, et auditu atque omni nutu viderunt signa benigni pectoris tui. Sed, obsecro te, ignosce credentibus: homines enim sunt, et in animis hominum tantae latebrae sunt, et tanti recessus, ut omnes suspiciosi cum merito culpentur, etiam laudari arbitrentur se debere, quod cauti sint. Causae stabant; ab uno eorum quos teneri ille repente praeceperat, gravissimam te passum fuisse iniuriam noveramus. Frater quoque eius, in quo Ecclesiam maxime persecutus est, nescio quid duriter quasi praeferens tibi respondisse dicebatur. Putabantur tibi ambo esse suspecti. Postulati cum abiissent, te illic remanente, et cum illo secretius, ut ferebatur, loquente, subito iussi sunt detineri. Amicitiam vestram non recentem, sed veterem, homines loquebantur. Famam confirmabat tanta coniunctio, et tam assidua solius cum solo sermocinatio. Potestas illius magna tunc erat. Calumniae facilitas radiabat. Non erat grande negotium procurari aliquem, qui diceret quod salute promissa dicendum ille mandasset. Omnia in tempore isto suffragabantur, ut etiam uno teste, tamquam invidioso et credibili crimine, sine iubentis discrimine quilibet de medio tolleretur.

Quid iuraverit Caecilianus.

5. Nos interea, quoniam rumor erat quod ecclesiastica manus posset eos eripere, falsis promissionibus ludebamur; ut illo non solum quasi volente, sed etiam instante, pro eis ad Comitatum episcopus mitteretur, ea pollicitatione interposita episcopalibus auribus, quod donec aliquid pro eis illic ageretur, nullum causae illorum excitaretur examen. Postremo, pridie quam ferirentur, venit ad nos Praestantia tua; spem dedisti, qualem numquam antea dederas, quod eos tibi posset concedere profecturo, cum illi graviter prudenterque dixisses, totum quod tecum tam assidue familiarius secretiusque loqueretur, non te honorare potius quam gravare, atque ad id valere, quod communicato et pertractato inter vos mortis eorum consilio, nemo dubitaret quid post haec omnia sequeretur. Quae cum te dixisse nobis indicares, inter narrandum namque tendens in eum locum ubi celebrantur sacramenta fidelium, stupentibus nobis ita iurasti te ista dixisse, ut non solum tunc, verum etiam nunc post tam horrendum inopinatum exitum, cum tuos omnes nutus recolo, nimis mihi impudens videar, si de te aliquid mali credam. Quibus tuis verbis sic eum permotum fuisse dicebas, quod velut familiare viaticum tibi eorum donaturus esset salutem.

Post Marcellini necem Caecilianus multis suspectus.

6. Unde testor Dilectioni tuae, postero die, quo illius parturitionis nefarius fetus est ortus, cum esset nobis repente nuntiatum illos e carcere ad eum iudicem ductos, quamquam perturbati fuerimus, tamen ego considerans et quae nobis pridie dixeras, et qui esset post illum exorturus dies, quoniam beati Cypriani erat pridiana solemnitas, existimavi quod etiam elegerit diem, quo et tibi postulata concederet, et universam Christi Ecclesiam repente laetificans, ad locum tanti martyris ascendere voluerit, parcendi benignitate quam occidendi potestate sublimior; cum ecce nobis nuntius irruit, quo prius percussos esse nossemus, quam quomodo audirentur quaerere valeremus. Provisus enim erat et proximus locus, non suppliciis hominum deputatus, sed ornamento potius civitatis, ubi merito creditur propterea quosdam ante aliquot dies iussisse mactari, ne in istis invidiosa novitas esset: quos consilium fuit sic posse subripi Ecclesiae, si non solum subito feriri iuberentur, verum etiam in loco proximo ferirentur. Satis itaque indicavit ei matri se inferre non timuisse cruciatum, cuius timuit interventum: Ecclesiae scilicet sanctae, inter cuius fideles in eius gremio baptizatos et ipsum utique noveramus. Post hunc igitur tanti moliminis exitum, cum tam diligenter nobiscum actum esset, ut etiam per te, etsi nesciente te, pene securi et pene certi de salute illorum pridie fieremus; quis non talium, qualis hominum multitudo est, indubitatum haberet, etiam a te nobis verba data, illis animam ablatam? Ideo, sicut dixi, vir bone, etiamsi nos hoc non credimus, ignosce credentibus.

Mali obsunt assentando, boni prosunt adversando.

7. Absit autem a corde, et qualicumque vita mea, ut apud te pro aliquo intercederem, vel a te cuiquam beneficium postularem, si te crederem tanti huius mali, et tam consceleratae crudelitatis auctorem. Sed plane fateor, si etiam posthac in ea familiaritate estis in qua antea fuistis, pace tua sit liber dolor; multum nos quod nolebamus compellitis credere. Est autem consentaneum ut neque hoc credam, qui de te illa non credo. Amicus tuus inopinato successu repentinae potestatis non magis persecutus est illorum vitam, quam tuam famam. Nec ista loquens, odia tua in illum, mei animi ac professionis oblitus, inflammo; sed ad fideliorem provoco dilectionem. Qui enim sic agit cum malis, ut eos malitiae poeniteat, novit etiam indignatione consulere: nam sicut mali obsunt assentando, ita boni adversando prosunt. Suam quippe animam eodem ferro, quo alios insolentissime occidit, gravius altiusque percussit: quod post hanc vitam, si non eam poenitendo correxerit, et patientia Dei bene usus fuerit, invenire ac sentire cogetur. Saepe autem vita praesens etiam bonorum, Dei iudicio malis eripienda permissa est, ne talia perpeti putaretur malum. Mori quippe in carne quid potest obesse morituris? aut quid agunt qui mori timent, nisi ut paulo posterius moriantur? Quidquid obest morientibus, ex vita, non ex morte contingit; in qua si tales animas habuerint, qualibus christiana gratia subvenitur, non sane mors eorum vitae bonae occasus fuit, sed melioris occasio.

Marcellini eiusque fratris laudes.

8. Et maioris quidem mores apparebant huic saeculo amiciores esse quam Christo: quamquam et ipse iuvenilem prius saecularemque vitam uxore ducta, non parva ex parte correxerat. Non tamen fortasse misericors Deus fratris eum esse in morte comitem nisi miserans voluit. Ille vero alius religiose vivit, et multum corde vitaque christiana. Haec eum fama praecessit, ut in causa Ecclesiae sic veniret: haec consecuta est cum venisset. Quae illi vero probitas in moribus, in amicitia fides, in doctrina studium, in religione sinceritas, in coniugio pudicitia, in iudicio continentia; erga inimicos patientia, erga amicos affabilitas, erga sanctos humilitas, erga omnes caritas; in beneficiis praestandis facilitas, in petendis pudor, in recte factis amor, in peccatis dolor! Quantum decus honestatis, qui splendor gratiae, quae cura pietatis; quae in subveniendo misericordia, in ignoscendo benevolentia, in orando fiducia! Quod salubriter sciebat, qua modestia loquebatur! quod inutiliter nesciebat, qua diligentia scrutabatur! Quantus in eo contemptus rerum praesentium! quanta spes et desiderium bonorum aeternorum! Ne relictis omnibus saecularibus actionibus susciperet cingulum militiae christianae, vinculum praepediebat uxorium, quo iam innodatus coeperat concupiscere meliora, quando iam non licebat illa, quamvis inferiora, disrumpere.

Marcellini coniugalis castitas.

9. Quodam die frater eius, cum iam pariter in custodia tenerentur, ait illi: Si ego haec pro meritis patior peccatorum meorum; tu, cuius vitam novimus, tam attente ferventerque christianam, quibus malis meritis ad ista perductus es? At ille: Parvumne, inquit, mihi existimas conferri divinitus beneficium, si tamen hoc testimonium tuum de vita mea verum est, ut hoc quod patior, etiamsi usque ad effusionem sanguinis patiar, ibi peccata mea puniantur, nec mihi ad futurum iudicium reserventur. Hic forte aliquis credat eum fuisse sibi conscium aliquorum occultorum impudicitiae peccatorum. Dicam ergo quid me Dominus Deus, ad magnam meam consolationem, ex eius ore audire, et plane scire voluerit. Cum de hoc ipso, ut sunt humana, sollicitus, solus cum solo agerem, iam in eadem custodia constituto, ne quid esset unde maiore et insigniore poenitentia Deum sibi placare deberet; ille ut erat verecundiae singularis, cum ipsam, licet falsam meam suspicionem erubesceret, sed admonitionem gratissime acciperet, modeste graviterque subridens, et utraque manu meam dexteram apprehendens: Testor, inquit: Sacramenta quae per hanc afferuntur manum, me nullum esse expertum concubitum praeter uxorem, nec ante, nec postea.

Quam sit horrenda sceleris conscientia.

10. Quid ergo huic in morte accidit mali, ac non potius plurimum boni, cum haec habens dona ad Christum, sine quo inaniter habentur, ex hac vita migravit? Quae apud te non commemorarem, si crederem te laudibus eius offendi. Cum autem hoc non credo, nec illud profecto, quod te, non dico instante, sed saltem volente aut optante posset occidi. Proinde iudicas nobiscum tanto sincerius, quanto innocentius, quod ille cum anima sua, quam cum istius corpore crudelius egerit; quando contemptis nobis, contemptis promissionibus suis, contemptis tot ac tantis petitionibus et admonitionibus tuis, contempta denique Ecclesia Christi (et in ea quo, nisi Christo?), ad finem suae machinationis huius morte pervenit. An vero illius honos, istius vel carceri comparandus est, cum ille fureret sublimatus, iste gauderet inclusus? Horrendis et poenalibus tenebris, omnes non tantum carceres, sed etiam inferos vincit scelerati hominis conscientia. Tibi etiam quid nocuit, cuius etsi famam graviter laesit, tamen innocentiam non peremit? Quamvis fama quoque ipsa salva sit, et apud eos qui te melius noverunt quam nos, et apud nos ipsos, qui curas nobiscum tuas, ne tam immane perpetraretur scelus, tanto expressas inspiciebamus affectu, ut tui cordis invisibilia pene oculis cerneremus. Sibi igitur ille nocuit, quidquid nocuit; suam transfixit animam, suam vitam, suam conscientiam; suam denique ipsam famam, quam bonam solent etiam pessimi concupiscere, caeca illa crudelitate vastavit. Tanto enim est odiosior omnibus bonis, quanto magis impiis placere conatus est, vel placuisse laetatus.

Marini scelus Caeciliano abhorrendum.

11. Ubi autem magis potuit apparere non eum habuisse necessitatem quam se habere confinxit, ut eius obtentu tamquam bonus faceret tantum malum, quam quod nec illi placuit de cuius praecepto se ausus est excusare? Referat Praestantiae tuae sanctus diaconus Quintianus; ipse enim fuerat episcopo quem pro illis miseramus adiunctus, quemadmodum nec indulgentia illis danda visa est, ne vel sic aliquo crimine notarentur; sed tantum commonitorium quo eos ab omni molestia liberos dimittere iuberetur. Gratuita igitur crudelitate, nulla necessitate (quamvis et aliae causae, quas suspicamur, nec opus est committere litteris, forsitan fuerint), atrociter contristavit Ecclesiam. Ad cuius Ecclesiae gremium frater eius, metuens perire, confugerat, ut eum vivum tanti sceleris consiliarium reperiret: cuius Ecclesiae etiam ipse, cum patronum offendisset, petivit asylum, nec ei potuit denegari. Hunc si diligis, detestare; si non vis ut in aeternum puniatur, exhorre. Sic existimationi tuae, sic est vitae illius consulendum: nam qui in eo diligit quod odit Deus, non solum odit ipsum, sed etiam seipsum.

Caecilianus sit inimicus sceleri sui amici.

12. Quae cum ita sint, nec de tua benignitate credo quod tanti sceleris auctor vel particeps fueris, neque quod malitiosa crudelitate fefelleris: quod absit a vita et moribus tuis! Nec amicitias vestras tales volo, quibus et ille in suum interitum glorietur de malo, et confirmetur humana suspicio; sed tales potius, quibus ad poenitentiam disponatur, et talem ac tantam poenitentiam, qualem quantamque postulant tam horrenda vulnera medicinam: tanto quippe amicior eris, quanto sceleribus eius inimicior. Curiosum est Praestantiae tuae nosse rescriptis, ubi eo die fueris quo illud admissum est; quomodo acceperis, quid postea egeris, aut cum eum videris quid ei dixeris, quid ab illo audieris. Ego enim ex quo inde postridie repente discessi, nihil quod hanc rem attinet, de te audire potui.

Cur Carthaginem A. non frequentet.

13. Quod vero in epistola tua legi, iam te cogi credere, ne a me videreris, et Carthagini me negatum, tu potius cogis his verbis ut absentiae meae causas non taceam. Quarum est una, quoniam laborem quem in illa urbe perpeti necesse est, et quem si exponere velim, aliud tantum loquendum est, iam sustinere non possum, quod infirmitati meae propriae, quae nota est omnibus qui familiarius me noverunt, accessit etiam senectus, quae generis humani est communis infirmitas. Altera causa est, quod statui, si Dominus velit, quantum mihi ex illis occupationibus, quas Ecclesiae, cui proprio munere servio, necessitas flagitat, datur temporis, id totum impendere labori studiorum ad ecclesiasticas scientias pertinentium; ubi me arbitror, si Dei misericordiae placet, etiam posteris aliquid profuturum.

A. dolet Caecilianum adhuc esse catechumenum.

14. Unum est autem, si verum quaeris audire, quod in te molestissime fero, quod cum sis et huius iam aetatis, et huius vitae ac probitatis, adhuc vis esse catechumenus; quasi fideles non possint, quanto sint fideliores atque meliores, tanto fidelius ac melius administrare rempublicam. Quid autem boni agitis in his tantis curis et laboribus vestris, nisi ut bene sit hominibus? Si enim hoc non agitis, vel dormire satius est noctesque diesque, quam vigilare in laboribus publicis, nulli utilitati hominum profuturis. Nec sane dubito Excellentiam tuam.