EPISTOLA 148

Scripta a. 413/14.

Augustinus Fortunatiano, episcopo Siccensi, ut episcopum quemdam ipsi reconciliet quem litteris asperioribus offenderat loquens de Dei visione (nn. 1-5), explicans interim quomodo et quatenus Deus videatur, sententias afferens b. Ambrosii (n. 6 et n. 12), Hieronymi (nn. 7-9), b. Athanasii Gregoriique (nn. 10-11), Anthropomorphitarum denique placita confutans quibus illum favisse apparet (nn. 13-18).

COMMONITORIUM SANCTO FRATRI FORTUNATIANO.

Augustinus dolet quod collegam offenderit

1. 1. Sicut praesens rogavi, et nunc commoneo ut fratrem nostrum de quo collocuti sumus, videre et rogare digneris, ut ignoscat mihi si quid durius et asperius in se dictum accepit in ea epistola, quam me modo scripsisse non poenitet, quia dixi istius corporis oculos nec videre Deum, nec esse visuros. Causam quippe adiunxi cur hoc dixerim, ne scilicet Deus ipse corporeus esse credatur, et in loci spatio intervalloque visibilis; nihil enim videre aliter istius corporis oculus potest; et ne illud quod dictum est: Facie ad faciem 1, sic accipiatur, tamquam membris corporis terminatus sit Deus. Ideo me ergo dixisse illud non poenitet, ne de ipso Deo tam impie sentiamus, ut eum non ubique totum, sed per localia spatia divisibilem existimemus: talia quippe his oculis novimus.

Quam periculosa sit opinio Deum videri oculis carneis

1. 2. Caeterum nihil tale de Deo sentiens, sed eum incommutabilem et incorporalem spiritum ubique totum esse credens, si tantam quisquam mutationem huius corporis futuram putat, cum ex animali fuerit spiritale, ut etiam substantiam incorporalem, non locorum intervallis vel spatiis divisibilem, vel etiam membrorum lineamentis ac finibus terminatam, sed ubique totam, per tale corpus videre possimus; volo ut me doceat, si verum sapit: si autem in hoc falsum sentit, longe tolerabilius est corpori aliquid arrogare, quam Deo derogare. Et si vera est ista sententia, non erit contraria verbis meis, quae in illa epistola posui. Istius namque corporis oculos dixi non visuros Deum; hoc intuens, quod istius corporis oculi omnino non possunt cernere nisi corpora quae ab eis aliquo loci intervallo separata sunt: nam si nullum intervallum sit, nec ipsa corpora per eos videmus.

Quae absurda consequantur superiorem sententiam.

1. 3. Porro autem si in tantam sui dissimilitudinem nostra corpora mutabuntur, ut oculos habeant, per quos videatur illa substantia quae non per locorum spatia vel diffunditur vel finitur, alibi habens aliam partem, alibi aliam, in minore loco minorem, in maiore maiorem, sed ubique incorporaliter tota est; longe aliud erunt haec corpora, et non erunt ipsa; nec sola detracta mortalitate atque corruptione et ponderis gravitate aliud erunt, sed in virtutem ipsius mentis quodammodo convertentur, si videre poterunt quomodo tunc menti, nunc autem nec ipsi menti videre concessum est. Si enim mutatis moribus dicimus hominem non esse qui fuit, si denique mutatis aetatibus ipsum corpus dicimus non esse quod fuit: quanto magis ipsum non erit, tanta conversione mutatum, ut non solum immortaliter vivat, verum etiam invisibilem videat? Quapropter si videbunt Deum, non istius corporis oculi videbunt; quia et in hoc non erit ipsum corpus usque in illam vim potentiamque mutatum: et non est contraria ista opinio illis verbis epistolae meae. Si autem hactenus non erit ipsum, quia nunc mortale, tunc immortale; nunc aggravans animam, tunc nullo pondere ad omnem motum erit facillimum: ad videnda vero ea quae locorum spatiis intervallisque cernuntur, si non aliud quam ipsum erit, substantiam incorporalem et ubique totam nullo modo videbit. Sive ergo hoc, sive illud verum sit, secundum utrumque verum est quod istius corporis oculi Deum non videbunt. Aut enim istius erunt, et non videbunt: aut non erunt istius, si videbunt; quoniam tanta commutatione longe alterius corporis erunt.

Augustinus orat amicum ut ipsi veniam ab episcopo obtineat.

1. 4. Sed paratus sum, si quid de hac re melius novit hic frater, vel ab ipso, vel ab illo a quo didicit, discere. Quod si irridenter dicerem, etiam illud de Deo corporali membrisque per loca divisibili, dicerem paratum me esse discere: quod non dico, quia non irridenter loquor, et talem Deum non esse omnino non ambigo, et ne talis esse crederetur, illam epistolam scripsi. In qua dum essem in admonendo sollicitus, quam nominibus tacitis conscripsi, in corripiendo nimius atque improvidus fui, nec fraternam et episcopalem personam sicut frater et episcopus, quemadmodum fuerat dignum, cogitavi: hoc non defendo, sed reprehendo; hoc non excuso, sed accuso. Ignoscatur, peto; recordetur nostram dilectionem pristinam, et obliviscatur offensionem novam. Faciat certe quod me non fecisse succensuit; habeat lenitatem in danda venia, quam ego non habui in illa epistola conscribenda. Hoc per tuam caritatem rogo, quod praesens praesentem rogare volueram, si eius haberem copiam. Quod cum conatus essem, scribente ad eum viro venerabili, nobisque omnibus honore praeferendo, venire noluit, dolum forsitan in eum, sicut pleraque humana sunt, quantum existimo, suspicatus; a quo me longe abesse, tu illi fac fidem quantum potes, qui praesens facilius potes. Indica ei cum quanto et quam vero dolore de offensione animi eius tecum fuerim collocutus. Noverit quam non eum contemnam, et quantum in illo Deum timeam, et cogitem caput nostrum in cuius corpore fratres sumus. Ad locum in quo habitat, ideo mihi putavi non esse veniendum, ne spectaculum faceremus ridendum alienis, nostris dolendum, nobis pudendum. Per tuam sanctitatem et caritatem totum recte agi potest: ab illo quippe agitur, qui per fidem suam habitat in corde tuo; quem credo quod non spernit in te, cum agnoscit in se.

Augustinus sperat fore ut ille ipsi parcat.

1. 5. Ego certe in hac causa quid melius facerem non inveni, quam ut veniam peterem a fratre, qui laesum se litterarum mearum asperitate conquestus est. Faciet et ipse, ut spero, quod sibi imperari novit ab eo qui per Apostolum loquens ait: Donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Deus in Christo donavit vobis 2. Estote ergo imitatores Dei, sicut filii dilectissimi, et ambulate in caritate, sicut et Christus dilexit nos 3. In hac caritate ambulantes, si quid diligentius possumus, de spiritali corpore quod in resurrectione habebimus, concorditer inquiramus: quia et si quid aliter sapimus, hoc quoque nobis Deus revelabit, si in illo maneamus 4. Qui autem manet in caritate, in Deo manet, et Deus in illo manet: quia Deus caritas est 5; sive tamquam eius fons ineffabiliter existendo, sive illam nobis per Spiritum suum largiendo. Si ergo doceri potest quod caritas corporalibus oculis aliquando videbitur; poterit fortassis et Deus: si autem ista numquam poterit; multo minus ipse fons eius, vel si quid dici excellentius et convenientius de tanta re potest.

Beati Ambrosii de Deo videndo sententia.

2. 6. Magni quidam viri et in Scripturis sanctis doctissimi, qui plurimum Ecclesiam et bona studia fidelium suis litteris adiuverunt, ubi eis occasio data est, dixerunt invisibilem Deum invisibiliter videri; hoc est per eam naturam quae in nobis quoque invisibilis est, munda scilicet mente vel corde. Beatus Ambrosius de Christo cum ageret, secundum id quod Verbum est: "Non enim corporalibus, inquit, sed spiritalibus oculis Iesus videtur". Et paulo post: "Non eum viderunt, inquit, Iudaei; obcaecatum enim erat insipiens cor eorum" 6: hic ostendens unde videatur. Item cum de sancto Spiritu loqueretur 7, interposuit verba Domini dicentis: Rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, qui vobiscum sit in aeternum; Spiritum veritatis, quem hic mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec cognoscit eum 8. "Merito ergo se, inquit, in corpore demonstravit, quoniam in divinitatis substantia non videtur. Vidimus Spiritum, sed in specie corporali: videamus et Patrem; sed quia videre non possumus, audiamus. Et paulo post: Audiamus ergo inquit: Patrem; invisibilis enim Pater; sed et Filius invisibilis secundum divinitatem; Deum enim nemo vidit umquam 9: cum ergo Filius sit Deus, in eo utique quod Deus est Filius, non videtur" 10.

De eadem re quid sentiat beatus Hieronymus.

2. 7. Sanctus autem Hieronymus ait: "Videre Deum sicuti est in natura sua, oculus hominis non potest: non solum homo, nec Angeli, nec Throni, nec Potestates, nec Dominationes, nec omne nomen quod nominatur; neque enim creatura potest aspicere Creatorem suum" 11. His verbis vir doctissimus satis ostendit quid etiam de futuro saeculo senserit, quod ad hanc rem attinet. Quantumlibet enim oculi corporis nostri mutentur in melius, Angelorum oculis aequabuntur. Hic autem et ipsis, et universae omnino coelesti creaturae invisibilem naturam dixit esse Creatoris. Aut si et hinc fit quaestio, et infertur ulla dubitatio, utrum non simus futuri Angelis potiores; ipsius Domini est hinc aperta sententia, ubi ait de resurrecturis in regnum: Erunt aequales Angelis Dei 12. Unde idem ipse sanctus Hieronymus alibi sic dicit: Homo igitur Dei faciem videre non potest; Angeli autem etiam minimorum in Ecclesia semper vident faciem Dei 13. Et nunc in speculo videmus, in aenigmate; tunc autem facie ad faciem 14, quando de hominibus in Angelos profecerimus, et potuerimus cum Apostolo dicere: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, tamquam a Domini Spiritu 15; licet faciem Dei iuxta naturae suae proprietatem nulla videat creatura, et tunc mente cernatur, quando invisibilis creditur " 16.

Quid sibi velit: Videre Deum facie ad faciem.

2. 8. In his verbis hominis Dei, multa consideranda sunt. Primum, quia secundum apertissimam Domini sententiam etiam ipse sentit tunc nos visuros faciem Dei, cum in Angelos profecerimus, id est, aequales Angelis facti fuerimus; quod erit utique in resurrectione mortuorum. Deinde apostolico testimonio satis aperuit non exterioris sed interioris hominis faciem intellegendam, cum videbimus facie ad faciem: de facie quippe cordis loquebatur Apostolus, cum diceret quod hinc commemoravit: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur 17. Quod si quisquam dubitat, recenseat eumdem locum, et attendat unde Apostolus loquebatur; de velamine scilicet quod manet in lectione Veteris Testamenti 18, donec quisque transeat ad Christum, ut auferatur velamen. Ibi quippe dicit: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes; quae facies in Iudaeis non erat revelata: de quibus dicit: Velamen super cor eorum positum est 19, ut ostendat cordis faciem nobis esse revelatam, velamine ablato. Postremo, ne quisquam ista minus intuens, minusque discernens, visibilem Deum vel Angelis vel hominibus, cum aequales Angelis facti fuerimus, sive nunc esse, sive futurum esse crederet, evidentissime quid sentiret expressit, dicens quod "faciem Dei iuxta naturae suae proprietatem nulla videat creatura, et tunc mente cernatur, quando invisibilis creditur". Unde sufficienter significavit, quando visus est ab hominibus per oculos corporis, tamquam ipse corporeus, non eum secundum naturae suae proprietatem fuisse visum, in qua tunc mente cernitur, quando invisibilis creditur. Quibus invisibilis, nisi aspectibus corporalibus etiam coelestibus, sicut supra de Angelis et Potestatibus et Dominationibus dixit? quanto magis terrestribus!

Alius Hieronymi de Deo videndo locus.

2. 9. Unde alio loco evidentius dicit: "Non solum Patris divinitatem, sed nec Filii quidem et Spiritus sancti, quae una in Trinitate natura est, posse oculos carnis aspicere, sed oculos mentis: de quibus ipse Salvator ait: Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt 20". Quid hac manifestatione lucidius? Si enim tantummodo dixisset: Nec Patris, nec Filii, nec Spiritus sancti divinitatem posse oculos carnis aspicere, nec deinceps addidisset, "sed oculos mentis"; forte diceretur carnem iam non esse appellandum, cum corpus fuerit spiritale: addendo ergo, et dicendo, "sed oculos mentis", ab omni genere corporis alienavit huiusmodi visionem. Ne quis autem putaret eum tantum de praesenti tempore locutum, subiecit etiam Domini testimonium, volens ostendere quos dixerat oculos mentis; quo testimonio non praesentis sed futurae visionis promissio declaratur: Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt.

Eadem beati Athanasii ac Gregorii doctrina.

2. 10. Beatissimus quoque Athanasius, Alexandrinus episcopus, cum ageret adversus Arianos, qui tantummodo Deum Patrem invisibilem dicunt: Filium vero et Spiritum sanctum visibiles putant, aequalem Trinitatis invisibilitatem Scripturarum sanctarum testimoniis, et diligentia suae disputationis asseruit, instantissime suadens Deum non esse visum nisi assumptione creaturae: secundum Deitatis autem suae proprietatem omnino Deum esse invisibilem, id est Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, nisi quantum mente ac spiritu nosci potest 21. Gregorius etiam, sanctus episcopus Orientalis, apertissime dicit Deum natura invisibilem, quando patribus visus est, sicut Moysi, cum quo facie ad faciem loquebatur, alicuius conspicabilis materiae dispositione assumpta, salva sua invisibilitate videri potuisse 22. Hoc est quod etiam noster dicit Ambrosius, et Patrem et Filium et Spiritum sanctum ea specie videri quam voluntas elegerit, non natura formaverit 23: ut et illud verum sit, quod Deum nemo vidit umquam 24, quae vox ipsius Domini Christi est; et, Quem nemo hominum vidit, nec videre potest 25, quae vox Apostoli, imo eius per Apostolum Christi est; et illa non repudientur testimonia Scripturarum quibus Deus visus esse narratur, quia et invisibilis est per propriam Deitatis naturam, et cum vult videri potest per assumptam, sicut ei placuerit, creaturam.

Deus, invisibilis, oculis animae videbitur.

3. 11. Porro si naturae ipsius est invisibilitas sicut incorruptibilitas, non mutabitur utique in futuro saeculo illa natura, ut de invisibili visibilis fiat; quia neque poterit de incorruptibili corruptibilis fieri: simul enim et incommutabilis est. Et utique naturam eius commendavit Apostolus, cum duo ista simul poneret, dicens: Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum 26. Unde non audeo ego ita distinguere, ut dicam: Incorruptibili quidem in saecula saeculorum; invisibili autem non in saecula saeculorum, sed tantum in hoc saeculo. Verum quia nec ista testimonia falsa esse possunt: Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt 27; et: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est 28: negare non possumus filios Dei visuros Deum, sed sicut videntur invisibilia, sicut seipsum ostensurum promittebat qui hominibus apparebat in carne visibilis, quando dicebat: Et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi 29, cum ante oculos hominum conspicuus loqueretur. Unde autem invisibilia videntur, nisi oculis cordis? de quibus paulo ante dixi quid Hieronymus senserit ad videndum Deum.

Idem beatus Ambrosius docet.

3. 12. Hinc est etiam quod memoratus Mediolanensis episcopus in ipsa resurrectione dixit non facile esse videre Deum, nisi iis qui mundo corde sint; et ideo scriptum esse: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 30. "Quantos beatos, inquit, iam numeraverat, et tamen eis videndi Deum non promiserat facultatem!" Deinde adiungit et dicit: "Si ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt, utique alii non videbunt". Et ne alios illos acciperemus, de quibus dictum est: Beati pauperes, Beati mites, continuo subiunxit: "Neque enim indigni Deum videbunt". Indignos utique illos volens intellegi, qui licet resurgant, Deum videre non poterunt; quoniam ad damnationem resurgent, quia per fidem veram quae per dilectionem operatur 31, cor mundare noluerunt. Et ideo sequitur et dicit: "Neque is qui Deum videre noluerit, potest Deum videre". Deinde quia occurrebat etiam impios omnes velle videre Deum, statim ut ostenderet quare dixerit, "qui Deum videre noluerit", quia utique illo modo non vult Deum videre impius, quia cor mundare non vult, quo ille videri poterit, secutus adiunxit et ait: "Nec in loco Deus videtur, sed mundo corde; nec corporalibus oculis Deus quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu" 32. Quibus verbis beatus Ambrosius voluit admonere quid debeant homines praeparare qui volunt Deum videre; hoc est, cor mundare per fidem quae per dilectionem operatur, dono Spiritus sancti, unde pignus accepimus, quo illam visionem desiderare noverimus 33.

Quaedam anthropomorphice de Deo dicta in Scriptura.

4. 13. Nam de membris Dei, quae assidue Scriptura commemorat, ne quisquam secundum carnis huius formam et figuram nos esse crederet similes Deo, propterea eadem Scriptura et alas habere Deum dixit 34, quas nos utique non habemus. Sicut ergo alas cum audimus, protectionem intellegimus: sic et cum audimus manus, operationem intellegere debemus; et cum audimus pedes, praesentationem; et cum audimus oculos, visionem qua cognoscit; et cum audimus faciem, notitiam qua innotescit; et si quid aliud eadem Scriptura tale commemorat, puto spiritaliter intellegendum. Neque hoc ego tantum, aut ego prior, sed omnes qui qualicumque spiritali intellegentia resistunt eis qui ob hoc Anthropomorphitae nominantur. Ex quorum litteris ne multa commemorando maiores moras faciam, hoc unum sancti Hieronymi interpono, ut noverit iste frater, non se de hac re mecum magis quam cum prioribus agere debere, si quid eum contra permovet.

Beatus Hieronymus adversus Anthropomorphitas.

4. 14. Cum ergo ille vir in Scripturis doctissimus, psalmum exponeret ubi dictum est: Intellegite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite. Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat? 35 inter caetera: "Iste locus, inquit, adversus eos maxime facit, qui Anthropomorphitae sunt, qui dicunt Deum habere membra quae etiam nos habemus. Verbi causa, dicitur Deus habere oculos, quia oculi Domini respiciunt omnia; manus Domini facit omnia": Et audivit, inquit, Adam sonum pedum Domini deambulantis in paradiso 36: haec simpliciter audiunt, et humanas imbecillitates ad Dei magnificentiam referunt. Ego autem dico quod Deus totus oculus est, totus manus est, totus pes est. Totus oculus est, quia omnia videt. Totus manus est, quia omnia operatur. Totus pes est, quia ubique est. Ergo videte quid dicat. Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculos, non considerat? Et non dixit: Qui plantavit aurem, ergo ipse aurem non habet; non dixit: Ergo ipse oculos non habet: sed quid dixit? "Qui plantavit aurem, non audiet? qui finxit oculos, non considerat?" membra tulit, efficientias dedit37.

Scriptorum ecclesiasticorum auctoritas.

4. 15. Haec omnia de litteris eorum et Latinorum et Graecorum, qui priores nobis in catholica Ecclesia viventes divina eloquia tractaverunt, ideo commemoranda arbitratus sum, ut sciat iste frater, si quid aliter quam isti sentit, deposita dissensionis amaritudine, et fraternae caritatis suavitate servata atque in integrum restituta, diligenti et tranquilla consideratione quaerendum vel discendum vel docendum. Neque enim quorumlibet disputationes, quamvis catholicorum et laudatorum hominum, velut Scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat salva honorificentia quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis improbare atque respuere, si forte invenerimus quod aliter senserint quam veritas habet, divino adiutorio vel ab aliis intellecta, vel a nobis. Talis ego sum in scriptis aliorum; tales volo esse intellectores meorum. Denique in iis omnibus quae de opusculis sanctorum atque doctorum commemoravi, Ambrosii, Hieronymi, Athanasii, Gregorii, et si qua aliorum talia legere potui quae commemorare longum putavi, Deum non esse corpus, nec formae humanae habere membra, nec eum esse per locorum spatia divisibilem, et esse natura incommutabiliter invisibilem, nec per eamdem naturam atque substantiam, sed assumpta visibili specie sicut voluit apparuisse iis quibus apparuit, quando per corporis oculos in Scripturis sanctis visus esse narratur, in adiutorio Domini inconcusse credo, et quantum ipse donat intellego.

Augustinus nondum novit quid sit corpus spiritale.

5. 16. De spiritali autem corpore, quod in resurrectione habebimus, quantam capiat in melius commutationem: utrum in simplicitatem spiritus cedat, ut totus homo iam spiritus sit; an quod magis puto, sed nondum plena fiducia confirmo, ita futurum sit spiritale corpus, ut propter ineffabilem quamdam facilitatem spiritale dicatur, servet tamen substantiam corporalem, quae per seipsam vivere ac sentire non possit, sed per illum qui ea utitur spiritum; neque enim et nunc, quia corpus dicitur animale, eadem est animae natura quae corporis: et utrum si corporis, quamvis iam immortalis atque incorruptibilis, natura servabitur, adiuvet tunc aliquid spiritum ad videndum ipsa visibilia, id est corporalia, sicut nunc tale aliquid nisi per corpus videre non possumus; an vero etiam tunc sine organo corporis valeat spiritus noster nosse corporalia (neque enim et Deus talia per sensus corporis novit); et multa alia quae in hac quaestione movere possunt, fateor me nondum alicubi legisse, quod mihi sufficere existimarem sive ad discendum sive ad docendum.

Si corpore glorioso, eo magis mente videbitur.

5. 17. Ac per hoc si non displicet huic fratri mea qualiscumque cautela, interim propter quod scriptum est: Quoniam videbimus eum sicuti est 38, quantum possumus, cor mundum ad illam visionem ipso adiuvante praeparemus. De corpore autem spiritali pacatius et diligentius inquiramus, ne forte aliquid certum ac liquidum, si nobis hoc utile esse novit, secundum Scripturas suas Deus dignetur demonstrare. Si enim hoc invenerit inquisitio diligentior, tantam corporis futuram mutationem, ut possit videre invisibilia; non, ut opinor, talis potentia corporis menti auferet visionem, ut exterior homo videre Deum tunc possit, non possit interior: quasi tantum foris sit Deus ad hominem, et intus non sit in homine, cum apertissime scriptum sit, ut sit Deus omnia in omnibus 39; aut ita sit intus ille qui sine ullis locorum spatiis ubique totus est, ut foris tantum videri ab exteriori homine possit, intus autem ab interiori non possit. Quae si absurdissime sentiuntur: magis enim sancti pleni erunt Deo; non inanes intrinsecus ab illo circumdabuntur extrinsecus; nec caesi intrinsecus eum quo pleni erunt, non videbunt, et tantum forinsecus oculati eum quo circumdabuntur, videbunt: restat ut interim de visione Dei secundum interiorem hominem certissimi simus. Si autem etiam corpus mira commutatione hoc valuerit, aliud accedet, non illud abscedet.

A. firmiter credit Scripturae, paratus a doctioribus discere.

5. 18. Melius ergo illud affirmamus unde minime dubitamus, quod homo interior videbit Deum, qui modo solus potest videre caritatem, quae cum laudaretur dictum est: Deus caritas est 40: solus potest videre pacem et sanctificationem, sine qua nemo potest videre Deum. Neque enim caritatem, pacem, sanctificationem, et si qua sunt similia, videt modo ullus oculus carnis; quae tamen omnia iam videt, quantum potest, mentis oculus, tanto purius quanto purior: ut sine dubitatione Deum nos visuros esse credamus, sive inveniamus, sive non inveniamus quod de qualitate futuri corporis quaerimus; cum tamen corpus resurrecturum et immortale atque incorruptibile futurum non ambigamus, quoniam hinc sanctarum Scripturarum sententias apertissimas firmissimasque retinemus. Si autem iste frater quod de spiritali corpore adhuc requiro, iam sibi firmat esse certissimum, nisi placidus audiero docentem, ita ut ille quoque placidus me audiat inquirentem, habebit unde iure succenseat. Nunc tamen per Christum obsecro ut de illa asperitate litterarum mearum, qua eum non immerito offensum esse didici, veniam mihi ab illo impetres, et me rescriptis Domino adiuvante laetifices.