Scripta forte circa a. 413/14.
Anastasio rescribens Augustinus, etsi curis obstrictus monet quam sint periculosae mundi illecebrae sive concupiscentia a qua liberet tantum. Dei gratia (nn. 1-2) demonstratque non per Legem sed per gratiam (n. 3) neque timore sed amore impleri iustitiam (nn. 4-7); explicat denique gratiae defensionem non propter amicum sed propter Pelagianos se fecisse (n. 8).
DOMINO FRATRI SANCTO ET DESIDERABILI ANASTASIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. Salutandi Sinceritatem tuam fidissima occurrit occasio honorabilium servorum Dei, fratrum nostrorum Lupicini et Concordialis, per quos etiamsi non scriberem, posset Caritas tua omnia quae apud nos aguntur, addiscere. Scio enim quantum nos in Christo diligas, quia et tu scis quantum in illo vicissim diligaris a nobis: et ideo non dubitavi te contristari potuisse, si eos vidisses sine litteris meis, quos a nobis profectos, et tanta nobis familiaritate coniunctos ignorare non posses; simul etiam quia rescriptorum debitor fui. Nam ex quo sumpsi epistolam tuam, nisi nunc primum rescripsisse me nescio: tantis enim curis obstricti et distenti sumus, ut etiam hoc nesciam.
2. Vobis autem quemadmodum sit et utrum vobis aliquam requiem, quantum in hac terra potest, Dominus praestiterit, valde nosse cupimus: quoniam si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra 1; atque ita plerumque contingit, ut dum aliquos fratres nostros in quantulacumque requie constitutos, in mediis nostris anxietatibus cogitamus, non parva ex parte recreemur, tamquam et nos in ipsis quietius tranquilliusque vivamus. Quamvis etiam cum molestiae in huius vitae fragilitate crebrescunt, aeternam requiem nos desiderare compellunt. Mundus quippe iste periculosior est blandus quam molestus, et magis cavendus cum se illicit diligi, quam cum admonet cogitque contemni. Nam cum omnia quae in illo sunt, concupiscentia sint carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi 2; saepe etiam iis qui talibus spiritalia, invisibilia, aeterna praeponunt, inserit se terrenae suavitatis affectus, et delectationibus suis nostra comitatur officia. Quanto enim sunt caritati futura meliora, tanto sunt infirmitati violentiora praesentia. Et utinam ii qui ea videre et gemere noverunt, vincere et evadere mereantur! quod sine Dei gratia nullo modo voluntas implet humana; quae nec libera dicenda est, quamdiu est vincentibus et vincientibus cupiditatibus subdita. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est 3: et: Si vos Filius liberaverit, ait ipse Dei Filius, tunc vere liberi eritis 4.
3. Lex itaque docendo et iubendo quod sine gratia impleri non potest, homini demonstrat suam infirmitatem, ut quaerat demonstrata infirmitas Salvatorem, a quo sanata voluntas possit quod infirma non posset. Lex igitur adducit ad fidem, fides impetrat Spiritum largiorem, diffundit Spiritus caritatem, implet caritas legem. Ideo lex paedagogus vocatur 5, sub cuius minacissima severitate qui invocaverit nomen Domini salvus erit 6. Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt 7? Proinde ne littera sine spiritu occidat, Spiritus vivificans 8 credentibus et invocantibus datur; caritas vero Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 9, ut fiat quod idem apostolus dicit: Plenitudo legis caritas 10. Ita bona est lex illi qui ea legitime utitur 11: utitur autem legitime qui intellegens quare sit data, per eius comminationem confugit ad gratiam liberantem. Huic gratiae qua iustificatur impius, quisquis ingratus velut ad legem implendam de suis viribus fidit, ignorans Dei iustitiam, et suam volens constituere, iustitiae Dei non est subditus 12: ac per hoc fit ei lex non absolutionis adiutorium, sed vinculum criminis. Non quia lex malum est, sed quia peccatum, sicut scriptum est, per bonum talibus operatur mortem 13. Per mandatum enim gravius delinquit, qui per mandatum scit quam malum sit quod admittit.
4. Inaniter autem putat victorem se esse peccati, qui poenae timore non peccat; quia etsi non impletur foris negotium malae cupiditatis, ipsa tamen mala cupiditas intus est hostis. Et quis coram Deo innocens invenitur, qui vult fieri quod vetatur, si subtrahas quod timetur? Ac per hoc in ipsa voluntate reus est, qui vult facere quod non licet fieri, sed ideo non facit, quia impune non potest fieri. Nam quantum in ipso est, mallet non esse iustitiam peccata prohibentem atque punientem. Et utique si mallet non esse iustitiam, quis dubitaverit quod eam, si posset, auferret? Ac per hoc quomodo iustus est, iustitiae talis inimicus, ut eam, si potestas detur, praecipientem auferat, ne comminantem vel iudicantem ferat? Inimicus ergo iustitiae est, qui poenae timore non peccat: amicus autem erit, si eius amore non peccet; tunc enim vere timebit peccare. Nam qui gehennas metuit, non peccare metuit, sed ardere. Ille autem peccare metuit, qui peccatum ipsum, sicut gehennas odit. Ipse est timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi 14. Nam ille timor poenae, tormentum habet, et non est in caritate, eumque perfecta caritas foras mittit 15.
5. Tantum porro quisque peccatum odit, quantum iustitiam diligit; quod non poterit lege terrente per litteram, sed Spiritu sanante per gratiam. Tunc fit quod Apostolus admonet: Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra deservire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; sic nunc exhibete membra vestra deservire iustitiae in sanctificationem 16. Quid enim est. Sicut illud, ita et hoc: nisi, Quemadmodum ad peccandum nullus vos cogebat timor, sed ipsius libido voluptasque peccati; sic ad iuste vivendum non vos supplicii metus urgeat, sed ducat delectatio caritasque iustitiae? Et haec quidem, quantum mihi videtur, nondum est perfecta, sed quodammodo adulta iustitia. Neque enim frustra praemitteret: Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae, nisi quia plus aliquid dicendum fuit, si iam illi ferre potuissent. Plus quippe servitutis debetur iustitiae, quam peccato solent homines exhibere. Nam poena corporis etsi non a voluntate, tamen revocat ab opere peccati. Nec facile quisquam est qui palam committat, quo illicitam et immundam percipiat voluptatem, si cruciatus vindictae certum est continuo secuturos. Iustitia vero sic amanda est, ut ab eius operibus etiam poenae corporis nos cohibere non debeant, atque inter manus etiam crudelium inimicorum luceant opera nostra coram hominibus, ut quibus placere possunt, glorificent Patrem nostrum qui in coelis est 17.
6. Hinc est quod ille fortissimus iustitiae dilector exclamat: Quis nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicut scriptum est, Quoniam propter te mortificamur tota die; deputati sumus ut oves occisionis 18. Sed in his omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angelus, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro 19. Vide quemadmodum non utcumque ait: Quis nos separabit a Christo; sed ostendens unde cohaereamus Christo: Quis nos, inquit, separabit a caritate Christi? Caritate igitur Christo, non poenae timore cohaeremus. Deinde, commemoratis eis quae videntur habere violentiam, nec tamen habent valentiam separandi, ita conclusit, ut eamdem diceret caritatem Dei quam dixerat Christi. Et quid est, a caritate Christi, nisi a caritate iustitiae? de illo quippe dictum est: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur 20. Sicut ergo ille est iniquissimus, quem nec poenae corporales deterrent ab immundis operibus sordidae voluptatis; ita ille iustissimus, qui nec poenarum corporalium terrore revocatur a sanctis operibus luminosissimae caritatis.
7. Quae caritas Dei, quod perpetua cogitatione tenendum est, diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 21, ut qui gloriatur, in Domino glorietur 22. Cum ergo nos huius caritatis qua lex verissime impletur, pauperes egentesque sentimus, non de inopia nostra divitias eius exigere, sed orando petere, quaerere, pulsare debemus; ut ille, apud quem est fons vitae, det nobis inebriari ab ubertate domus suae, et voluptatis suae potari torrente 23: quo inundati atque vegetati, non solum tristitia non absorbeamur, verum etiam gloriemur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes vero non confundit 24; non quia per nos ipsos hoc possumus, sed quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
8. Delectavit me ista saltem per litteras loqui tecum, quae cum praesente non potui: et hoc non propter te, qui non alta sapiens consentis humilibus 25; sed propter quosdam qui nimium arrogant humanae voluntati, quam lege data putant ad eam implendam sibi posse sufficere, nulla super doctrinam legis gratia sanctae inspirationis adiutam: per quorum disputationem infirmitati hominum miserae atque indigae suadetur, ut nec orare debeamus ne intremus in tentationem. Non quia hoc audent aperte dicere; sed eorum sententiam, velint, nolint, hoc utique sequitur. Nam utquid nobis dicitur: Vigilate et orate ne intretis in tentationem 26? utquid etiam secundum hanc exhortationem, cum doceret orare, praecepit ut dicamus: Ne nos inferas in tentationem 27; si hoc non impletur ex adiutorio gratiae divinae, sed id totum est in arbitrio voluntatis humanae? Quid plura? Saluta fratres qui tecum sunt, et orate pro nobis, ut salvi simus secundum illam salutem de qua dicitur: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non veni vocare iustos, sed peccatores 28. Orate ergo pro nobis, ut iusti simus; quod quidem homo non potest nisi norit et velit, et erit continuo qui plene voluerit: sed hoc ipsum in eo non erit, nisi gratia Spiritus sanetur, et adiuvetur ut possit.