EPISTOLA 144

Scripta forte ante a. 411.

Augustinus Cirtensibus a factione Donatistarum conversis ad Ecclesiae catholicae societatem gratulatur admonens ut hoc Dei tribuant muneri, qui ministris suis utitur (n. 1) ut accidit Polemoni cum Xenocratem loquentem audivisset (n. 2); hortatur denique obstinatos ut de Catholica Ecclesia Scripturis divinis non humanis commentis credant (n. 3).

DOMINIS HONORABILIBUS ET MERITO SUSCIPIENDIS, CARISSIMIS AC DESIDERATISSIMIS FRATRIBUS IN OMNI HONORUM GRADU, CIRTENSIBUS, AUGUSTINUS EPISCOPUS.

Conversionem Deus operatur per ministros suos.

1. Si id quod in vestra civitate nos graviter contristabat, absumptum est, si duritia cordis humani, resistens manifestissimae et quodammodo publicae veritati, eiusdem veritatis vi evicta est, si sapit dulcedo pacis, unitatisque caritas non iam reverberat oculos saucios, sed sanos illustrat ac vegetat; non sunt haec opera nostra, sed Dei: non haec humanis operibus omnino tribuerem, nec si cum apud vos essemus, tanta conversio multitudinis nobis loquentibus et hortantibus proveniret. Hoc agit ille et efficit, qui per ministros suos rerum signis extrinsecus admonet, rebus autem ipsis per seipsum intrinsecus docet. Nec ideo pigrius moveri nos oportet ad visendos vos, quoniam quidquid in vobis laudabile est factum, non a nobis, sed ab illo factum est qui facit mirabilia solus 1. Multo enim alacrius debemus accurrere ad spectanda opera divina quam nostra; quia et nos, si quid boni sumus opus, illius, non hominum sumus: unde Apostolus dixit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 2.

Polemo a Xenocrate in melius mutatus.

2. Xenocrates Polemonem, ut scribitis, et nos ex illis litteris recordamur, de fruge temperantiae disputando, non solum ebriosum, verum etiam tunc ebrium, ad mores alios repente convertit. Quamquam ergo ille, sicut prudenter et veraciter intellexistis, non Deo fuerit acquisitus, sed tantum a dominatu luxuriae liberatus, tamen ne idipsum quidem, quod melius in eo factum est, humano operi tribuerim, sed divino. Ipsius namque corporis, quod est infimum nostrum, si qua bona sunt, sicut forma et vires et salus, et si quid eiusmodi est, non sunt nisi ex Deo creatore ac perfectore naturae; quanto magis animi bona donare nullus alius potest! Quid enim superbius, vel ingratius cogitare potest humana vecordia, si putaverit cum carne pulchrum faciat Deus hominem, animo castum ab homine fieri? Hoc in libro christianae Sapientiae sic scriptum est: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum 3. Polemo ergo, si ex luxurioso continens factus ita sciret cuius esset hoc donum, ut eum abiectis superstitionibus Gentium pie coleret; non solum continens, sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus existeret: quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem, verum et ad futurae immortalitatem valeret. Quanto minus igitur mihi arrogare debeo conversionem istam vestram, vel populi vestri, quam modo nobis nuntiastis, quae me nec loquente, nec saltem praesente, procul dubio divinitus facta est, in quibus veraciter facta est! Hoc itaque praecipue cognoscite, hoc pie humiliterque cogitate. Deo, fratres, Deo gratias agite; Deum timete, ne deficiatis; amate, ut proficiatis.

Scripturis divinis, non humanis mendaciis credendum.

3. Si autem adhuc quosdam amor hominis occulte segregat, et timor hominis fallaciter congregat; observent qui tales sunt, quoniam Deum cui nuda est humana conscientia, nec testem fallunt, nec iudicem fugiunt. Si quid autem illos de quaestione ipsius unitatis, pro suae salutis sollicitudine permovet, hoc sibi quantum existimo iustissimum extorqueant, ut de catholica Ecclesia, id est toto orbe diffusa, potius id credant quod divinae Scripturae dicunt, non quod linguae humanae maledicunt. De ipsa vero dissensione quae inter homines orta est (qui qualeslibet fuerint, non utique praeiudicant promissis Dei, qui dixit ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes 4; quod creditum est cum audiretur praedictum, et negatur cum videtur impletum), hoc tantum interim brevissimum, et, nisi fallor, invictissimum cogitent; aut actam esse istam causam in ecclesiastico transmarino iudicio, aut non esse actam. Si acta ibi non est, innocens est Christi societas per omnes transmarinas gentes, cuius societatis nos communione gaudemus, et ideo ab eis innocentibus utique sacrilega diremptione separantur: si vero acta est ibi ista causa, quis non intellegat, quis non sentiat, quis non videat, eos in ea victos, quorum inde communio separata est? Eligant ergo utrum malint credere, quod pronuntiaverunt ecclesiastici cognitores, an quod murmurant victi litigatores. Adversus istam complexionem dictu brevissimam, intellectu facillimam, attendite pro vestra prudentia diligenter, quam nihil sobrium responderi possit; et tamen malus Polemo magis ebrietate inveterati erroris evertitur. Date veniam prolixiori fortassis epistolae quam iucundiori; verumtamen, ut arbitror, utiliori quam blandiori, domini honorabiles et merito suscipiendi, carissimi ac desiderantissimi fratres. De adventu autem nostro ad vos, utrorumque desiderium Deus impleat. Quanto enim caritatis ardore accendamur ad visendos vos, verbis explicare non possumus; sed vos benigne credere minime dubitamus.