Scripta forte a. 412.
Augustinus respondet ad quaestionem aquae in sanguinem mutatae ex divinis libris propositam a Marcellino (n. 1). Tum explicat locum taxatum ex libris suis De libero arbitrio, declarans imprimis quantum suis scriptis tribui velit (nn. 24), varias insuper de animarum origine perstringens etiam quod ad quandam Ecclesiastes sententiam adtinet (nn. 5-11). Postremo reicit cuiusdam illius amici (puta Volusiani) dubitationem, qui ideo non credebat Mariam Virginem peperisse, quod id numquam alias factum esset (n. 12).
DOMINO EXIMIO, ET MERITO INSIGNI, MULTUMQUE CARISSIMO FILIO MARCELLINO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. Epistolam tuam, quam per sanctum fratrem et coepiscopum meum Bonifacium accepi, quaesivi, cum rescriberem, nec inveni. Recolui tamen te in ea quaesisse quomodo invenerint magi Pharaonis, conversa in sanguinem tota aqua Aegypti, unde simile aliquid facerent 1. Quae duobus modis solvi quaestio solet: sive quod marina aqua potuerit offerri; sive, quod est credibilius, quia in ea regione, in qua erant filii Israel, istae plagae non fiebant. Hoc enim quibusdam Scripturae illius locis apertissime expressum admonet, etiam ubi non dictum est, quid intellegi debeat.
2. Illae autem litterae tuae, quas presbyter Urbanus attulit, habent quaestionem mihi propositam ex libris non divinis, sed meis, quos scripsi de Libero Arbitrio. In talibus autem quaestionibus non multum laboro: quia etsi defendi sententia mea liquida ratione non potest, mea est; non eius auctoris cuius sensum improbare fas non est, etiam cum, eo non intellecto, hoc inde sentitur quod improbandum est. Ego proinde fateor me ex eorum numero esse conari, qui proficiendo scribunt, et scribendo proficiunt. Unde si aliquid vel incautius, vel indoctius a me positum est, quod non solum ab aliis qui videre id possunt, merito reprehendatur, verum etiam a meipso, quia et ego saltem postea videre debeo, si proficio; nec mirandum est, nec dolendum: sed potius ignoscendum atque gratulandum; non quia erratum est, sed quia improbatum. Nam nimis perverse seipsum amat qui et alios vult errare, ut error suus lateat. Quanto enim melius et utilius, ut ubi ipse erravit, alii non errent, quorum admonitu errore careat! quod si noluerit, saltem comites erroris non habeat. Si enim mihi Deus quod volo praestiterit, ut omnium librorum meorum quaecumque mihi rectissime displicent, opere aliquo ad hoc ipsum instituto, colligam atque demonstrem; tunc videbunt homines quam non sim acceptor personae meae.
3. Vos autem qui me multum diligitis, si talem asseritis adversus eos quorum malitia, vel imperitia, vel intellegentia reprehendor, ut me nusquam scriptorum meorum errasse dicatis; frustra laboratis, non bonam causam suscepistis, facile in ea me ipso iudice superamini. Quoniam non mihi placet, cum a carissimis meis talis esse existimor, qualis non sum. Profecto enim non me, sed pro me alium sub meo nomine diligunt, si non quod sum, sed quod non sum diligunt. Nam in quantum me noverunt, vel de me verum credunt, ego ab eis diligor: in quantum autem mihi tribuunt quod in me non cognoscunt, alium talem qualem me putant, pro me diligunt. Romani maximus auctor Tullius eloquii: Nullum umquam verbum, inquit de quodam, quod revocare vellet, emisit 2. Quae quidem laus, quamvis praeclarissima videatur, tamen credibilior est de nimium fatuo, quam de sapiente perfecto. Nam et illi quos vulgo moriones vocant, quanto magis a sensu communi dissonant, magisque absurdi et insulsi sunt, tanto magis nullum verbum emittunt quod revocare velint; quia dicti mali, vel stulti, vel incommodi poenitere, utique cordatorum est. Sed si in bonam partem accipiatur, ut quempiam talem fuisse credamus, qui cum sapienter omnia loqueretur, nullum umquam verbum quod revocare vellet, emisit; hoc potius de hominibus Dei, qui Spiritu sancto acri locuti sunt, quam de illo quem sic Cicero laudat, saluberrima pietate credendum est. Ab hac ego excellentia tam longe absum, ut si nullum verbum quod revocare vellem protulero, fatuo sim quam sapienti similior. Illius quippe scripta summa sunt auctoritate dignissima, qui nullum verbum, non quod revocare vellet, sed quod revocare deberet, emisit. Hoc quisquis nondum est assecutus, secundas habeat partes modestiae, quia primas non potuit habere sapientiae: quia non valuit omnia non poenitenda diligenter dixisse, poeniteat quae cognoverit dicenda non fuisse.
4. Cum ergo, non sicut quidam carissimi mei putant, nulla vel pauca, sed potius plura fortasse quam etiam maledici opinantur verba dixerim, quae mallem revocare, si possem; non mihi Tulliana illa blanditur sententia, qua dictum est: Nullum umquam verbum quod revocare vellet, emisit: sed angit me plane Horatiana sententia: Nescit vox missa reverti 3. Hinc est quod periculosissimarum quaestionum libros, de Genesi scilicet, et de Trinitate, diutius teneo quam vultis et fertis; ut si non potuerint nisi habere aliqua quae merito reprehendantur, saltem pauciora sint quam esse possent, si praecipiti festinatione inconsultius ederentur. Vos enim, ut vestrae indicant litterae (nam hoc mihi etiam sanctus frater et coepiscopus meus scripsit Florentius), ideo ut edantur urgetis, quo possint a me, dum in hac carne vivo, defendi, cum vel ab inimicis mordentibus, vel etiam ab amicis parum intellegentibus, fortasse in quibusdam coeperint accusari. Quod utique propterea dicitis, quia non putatis esse in eis aliquid, quod vera possit ratione culpari: alioquin non me ad eorum editionem, sed ad diligentiorem emendationem potius hortaremini. Ego autem iudices veros, et veritate severos magis intueor, inter quos et meipsum primitus constituere volo; ut ad illos ea tantum reprehendenda perveniant, quae a me, quamvis sedulo perscrutante, minime videri potuerunt.
5. Quae cum ita sint, hoc tamen quod in tertio libro de Libero Arbitrio, cum de substantia rationali agerem, sic a me positum est ut dicerem: In corporibus autem inferioribus anima post peccatum ordinata regit corpus suum, non omni modo pro arbitrio, sed sicut leges universitatis sinunt: diligenter advertant qui putant me aliquid de anima humana velut certum statuisse atque fixisse, quod vel ex parentibus per propaginem veniat, vel in actibus vitae superioris atque coelestis peccaverit, ut corruptibili carne mereretur includi; et videant sic a me verba fuisse perpensa, ut retento eo quod certum habeo; post peccatum primi hominis natos esse atque nasci caeteros homines in carne peccati, cui sanandae venit in Domino similitudo carnis peccati, ita omnia sonarent, ut nulli praeiudicarent opinioni quatuor illarum, quas postea digessi atque distinxi, non confirmans aliquam, sed interim quod agebam sequestrata illarum discussione determinans, ut quaecumque illarum vera esset, Deus sine dubio laudaretur.
6. Sive enim ex illa una omnes animae propagentur, sive singillatim in singulis fiant, sive extra creatae mittantur, sive in corpora sponte mergantur; procul dubio creatura ista rationalis, id est humanae animae natura, in corporibus inferioribus, hoc est terrenis, post peccatum ordinata regit corpus suum, non omni modo pro arbitrio, interim quod constat peccatum primi hominis. Non enim dictum est, Post peccatum suum, aut, Posteaquam peccavit; sed dictum est: Post peccatum: ut quodlibet postea, si fieri posset, discussa ratio declararet, sive peccatum eius, sive peccatum parentis carnis eius, recte dictum intellegeretur quod dictum est: Post peccatum in inferioribus corporibus ordinata regit corpus suum, non omni modo pro arbitrio, quia et caro concupiscit adversus spiritum 4, et ingemiscimus gravati 5, et corpus quod corrumpitur, aggravat animam 6: et quis omnia enarret carnalis infirmitatis incommoda? quae utique non erunt, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem 7, ut absorbeatur mortale a vita. Tunc itaque spiritale corpus reget omni modo pro arbitrio; nunc vero non omni modo, sed sicut leges universitatis sinunt, per quas constitutum est ut corpora orta occidant, et aucta senescant 8. Nam illius primi hominis anima, ante peccatum etiamsi nondum spiritale corpus, sed animale, tamen pro arbitrio regebat. Post peccatum autem, id est posteaquam peccatum in illa carne commissum esset, ex qua deinceps propagaretur caro peccati, anima rationalis sic est in inferioribus corporibus ordinata, ut non omni modo pro arbitrio regat corpus suum. Quod si nondum acquiescunt in parvulis, qui nulla adhuc peccata propria commiserunt, iam tamen esse carnem peccati, quia et huic sanandae, cum baptizantur, necessaria est medicina, similitudo illa carnis peccati; nec sic istis verbis nostris habent quod succenseant. Constat quippe, nisi fallor, eamdem carnem, etiamsi non vitio, sed natura infirma est, tamen post peccatum coepisse nasci: quia neque ita creatus est Adam, neque aliquem genuit ante peccatum.
7. Quaerant ergo alia quae recte reprehendant, non solum in aliis festinantius editis, verum etiam in his ipsis libris meis de Libero Arbitrio. Neque enim eos inventuros nego unde mihi beneficium conferant; quoniam si illi, quod iam in multorum manus exierunt, corrigi non possunt, ego certe quoniam vivo adhuc, possum. Haec autem verba tam caute a me posita, ut nulli de animae exortu quatuor illarum opinioni rationive praescriberem, hi tantum reprehendant, qui reprehendendam putant eamdem ipsam de re tam obscura cunctationem meam: contra quos me non defendo, quod recte faciam in hac quaestione cunctari, cum omnino non dubitem et immortalem esse animam, non ita ut Deus, qui solus habet immortalitatem 9, sed modo quodam sui generis; et eam esse creaturam, non substantiam Creatoris, et si quid aliud de natura eius certissimum teneo. Sed quia hoc me facere compellit de animae exortu caliginosissimae quaestionis obscuritas, manum potius porrigant confitenti, et quidquid illud est nosse cupienti; et doceant, si possunt, vel ostendant, si quid de hac re vel certa ratione didicerunt, vel apertissimo divino eloquio crediderunt. Si enim ratio contra divinarum Scripturarum auctoritatem redditur, quamlibet acuta sit, fallit veri similitudine; nam vera esse non potest. Rursus si manifestissimae certaeque rationi velut Scripturarum sanctarum obicitur auctoritas; non intellegit qui hoc facit, et non Scripturarum illarum sensum, ad quem penetrare non potuit, sed suum potius obicit veritati, nec quod in eis, sed quod in seipso velut pro eis invenit, opponit.
8. Exempli gratia: diligenter attende quod dicam. Scriptum est prope finem libri qui vocatur Ecclesiastes, cum de solutione hominis, quae fit per mortem istam qua dirimitur anima a corpore, Scriptura loqueretur: Et convertatur pulvis in terram, sicut fuit; et spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum 10. Sententia huius auctoritatis procul dubio certa est, nec quemquam decipit falsitate: sed si quispiam voluerit eam sic interpretari, ut inde animarum propaginem, quod ex illa una quam Deus primo homini dedit, omnes caeterae veniant, conetur adstruere; videtur illi suffragari quod ibi de carne dictum est pulveris nomine (nam utique pulvis et spiritus nihil aliud hoc loco quam anima et caro intellegitur), ut eo modo affirmet animam reverti ad Deum, quod sit de traduce illius animae quam primo homini dedit Deus, quemadmodum convertitur caro in terram, cum sit etiam ipsa de traduce illius carnis quae in primo homine de terra facta est: ac sic contendat ex hoc quod de carne notissimum est, debere nos credere illud quod de anima occultum est. De traduce quippe carnis non ambigitur, sed de animae ambigitur. Utrumque autem ita positum est in hoc testimonio, velut singula singulis parili ratione reddantur: caro scilicet convertatur in terram, sicut fuit; inde enim sumpta est, quando factus est primus homo: et spiritus revertatur ad Deum, qui dedit eum quando insufflavit in faciem hominis quem finxerat, flatum vitae, et factus est homo in animam vivam 11, ut deinceps ex utraque re utriusque rei propago decurreret.
9. Verumtamen si illud est verum, quod animas non ex illa una propagatas, sed alibi creatas singulis singulas Deus dat, etiam huic sententiae congruit quod dictum est: Spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum. Solae ergo reliquae duae opiniones videntur excludi; quia si fierent in singulis hominibus animae propriae, cum creantur, non putatur dici debuisse: Spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum, sed ad Deum qui fecit eum: Dedit enim veluti sic sonat, quasi iam extra fuerit quod dari posset. Deinde quod dictum est, revertatur ad Deum, urgent verbo et premunt, dicentes: Quomodo revertetur, ubi numquam antea fuerit? Potius enim dici debuisse asserunt, Et ad Deum vel pergat, vel vadat ad Deum, quam, Revertatur ad Deum, si numquam illic antea spiritus iste fuisse credendus est. Item quomodo animae sponte labantur in corpus, cum scriptum sit, dedit eum, non tam in promptu est explicare. Ac per hoc, ut dixi, duae istae opiniones sub verbis huius testimonii laborant: una, qua putantur singulae quaeque animae in singulis suis corporibus fieri; alia, qua putantur in corpora sponte demergi. Duabus autem illis, sive de traduce illius unius veniant, sive antea iam creatae et apud Deum constitutae, singulis corporibus dentur, sine labore verba ista coaptantur.
10. Et tamen si assertores eius sententiae qua creduntur animae in suis singulis corporibus fieri, affirment ita esse dictum de spiritu, qui pro anima positus est: Deus dedit eum, quemadmodum recte dicitur dedisse nobis oculos, vel aures, vel manus, vel quodlibet aliud; quae membra utique non extra iam fecerat, et alicubi reposita habebat, quae cum opus esset, daret, hoc est, adderet et adiungeret; sed illic ea fecit in corpore, cui dedisse illa dicitur: quid ei respondeatur non video; nisi forte alia vel testimonia proferantur, vel certa ratio unde ista opinio refellatur. Itemque illi qui putant animas in corpora sponte defluere, sic accipiunt dictum: Deus dedit eum, quomodo dictum est: Tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis eorum 12. Proinde unum verbum relinquitur, quod dictum est, revertatur ad Deum, quo pacto accipi possit reverti, ubi ante non fuit, si animae in suis quaeque corporibus fiunt; quo solo verbo una illarum quatuor angustatur opinio. Sed neque propter hoc unum verbum temere existimo illam sententiam esse refutandam, ne forte possit ostendi aliquo genere locutionis, quo sancta Scriptura uti solet, hoc quoque recte dici potuisse, ut reverti intellegatur ad Deum spiritus creatus, tamquam ad auctorem a quo creatus est, non tamquam ad eum apud quem primitus fuit.
11. Haec ideo scripsi, ut quisquis illarum quatuor de anima sententiarum aliquam voluerit adstruere atque defendere, talia proferat, vel de Scripturis in auctoritatem ecclesiasticam receptis, quae non possint aliter accipi; sicuti est, quod Deus hominem fecit: vel rationem tam certam, ut contradictio aut nulla existat, aut insaniae similis merito iudicetur; velut si quisquam dicat, nec veritatem cognoscere, nec falli quemquam posse nisi viventem. Neque enim ut videamus quam hoc sit verum, Scripturarum auctoritas necessaria est, ac non sensus ipse communis ita verum esse perspicua ratione proclamat, ut quisquis contradixerit, dementissimus habeatur. Hoc si in ista obscurissima quaestione quae de anima est, praestare aliquis potest, adiuvet imperitiam meam: quod si non potest, non culpet cunctationem meam.
12. De virginitate autem sanctae Mariae, si hoc quod scripsi non persuadet fieri potuisse, neganda sunt omnia quae mirabiliter in corporibus acciderunt. Quod si propterea non creditur, quia semel factum est, quaere ab amico quem hoc adhuc movet, utrum nihil inveniatur in litteris saecularibus quod et semel factum sit, et tamen creditum non fabulosa vanitate, sed, sicut existimant, historica fide; quaere, obsecro te. Si enim tale aliquid in illis litteris inveniri negaverit, admonendus est; si autem fassus fuerit, soluta quaestio est.