EPISTOLA 137

Scripta in eodem tempore (411/412).

Augustinus respondet ad singulas quaestiones propositas a Volusiano in Ep. 135, imprimis hortans ut suo ingenio veritati propagandae faveat et parcat adulationibus in ipsum (nn. 1-3); explicat autem quomodo Dei immensitas intelligenda sit Verbique omnipraesentia (nn. 4-7), ex quo metienda sit Dei potentia (n. 8), quomodo homo assumptus sit a Verbo (nn. 9-11) in Christo, Dei et hominum mediatore (n. 12); quid intersit inter Christi et Prophetarum magorumque miracula (nn. 13-14); quantopere ad mirabilem Christianae religionis propagationem ipse Iudaicus populus inservierit (nn. 15-16), quanti momenti et ponderis sint duo maxima Christi praecepta (n. 17) et ipsa Scriptura sacra (n. 18) simplex simulque alta. Hortatur denique Volusianum ut suas difficultates ipsi proponat ac vivat ad caelestem Civitatem inhabitandam (nn. 19-20).

DOMINO ILLUSTRI ET MERITO INSIGNI, ET PRAESTANTISSIMO FILIO VOLUSIANO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Volusianus veritati inserviat suo ingenio.

1. 1. Legi litteras tuas, in quibus vidi magni cuiusdam dialogi specimen, laudabili brevitate comprehensum. Respondere igitur debui, nec pro dilatione aliquid excusationis opponere. Accidit enim opportune, ut ab alienis negotiis mihi aliquantulum vacaret. Quibus autem dictandis hoc otium statueram impendere, paululum distuli, nequaquam iustum esse arbitratus quem ad quaerendum exhortatus ipse fueram, differre quaerentem. Quis autem nostrum, qui Christi, ut possumus, gratiam ministramus, cum tua verba legerit, ita te velit doctrina instrui christiana, ut tibi tantum sufficiat ad salutem, non huius vitae, quam vaporis esse simillimam, tantillum apparentis, et illico vanescentis atque pereuntis, sermo divinus admonere curavit 1, sed illam salutem propter quam adipiscendam et in aeternum obtinendam christiani sumus? Parum est ergo nobis sic te instrui, ut tibi sit liberando satis. Ingenium quippe et eloquium tuum tam excellens tamque luculentum prodesse debet etiam caeteris, contra quorum tarditatem seu perversitatem, convenientissime defendenda est tantae gratiae dispensatio, quam superbae animulae nihili pendunt, quae nimis affectant plurimum posse, et ad sua vitia sananda vel etiam refrenanda nihil possunt.

Quaestiones a Volusiano propositae.

1. 2. Quaeris igitur: "Utrum mundi Dominus et rector intemeratae feminae corpus impleverit; pertulerit decem mensium longa illa fastidia mater, et tamen virgo enixa sit solemnitate pariendi, et post haec virginitas inviolata permanserit. Utrum intra corpusculum vagientis infantiae latuerit, cui par vix putatur universitas; passus fuerit puerilitatis annos, adoleverit, iuventute solidatus sit; tam diu a sedibus suis abfuerit regnator ille, atque in unum corpusculum, totius mundi cura translata sit; deinde in somnos resolutus sit; cibo alitus, omnes mortalium senserit affectus; neque ullis competentibus signis claruerint tantae maiestatis indicia; quoniam larvalis illa purgatio, debilium curae, reddita vita defunctis, haec, si et alios cogitemus, Deo parva sunt". Hanc scribis in quodam conventu amicorum ab uno ex multis qui aderant, illatam esse quaestionem; vos autem intervenisse ulterius inquirenti, solutumque conventum, ad potioris peritiae merita distulisse, ne dum incautius secreta temerantur, in culpam deflecteret error innocuus 2.

Augustinus adulationes repellit.

1. 3. Deinde ad me litterarum tuarum dirigis intentionem, et post hanc imperitiae confessionem, admones ut a partibus nostris quid desideretur agnoscam. Adiungis etiam famae meae interesse ut quaesita noveritis, quod utcumque absque detrimento divini cultus in aliis sacerdotibus toleratur inscitia, at cum ad me antistitem venitur, legi deesse quidquid contigerit ignorari. Primum igitur hanc de me opinionem facile praesumptam, quaeso deponas, eumque animum quamvis erga me benevolentissimum, solvas atque exuas; ac de me mihi magis quam ulli alteri credas, si mihi dilectionis vicem rependis. Tanta est enim christianarum profunditas Litterarum, ut in eis quotidie proficerem, si eas solas ab ineunte pueritia usque ad decrepitam senectutem maximo otio, summo studio, meliore ingenio conarer addiscere 3: non quod ad ea quae necessaria sunt saluti, tanta in eis perveniatur difficultate; sed cum quisque ibi fidem tenuerit, sine qua pie recteque non vivitur, tam multa, tamque multiplicibus mysteriorum umbraculis opacata intellegenda proficientibus restant, tantaque non solum in verbis quibus ista dicta sunt, verum etiam in rebus quae intellegendae sunt, latet altitudo sapientiae, ut annosissimis, acutissimis, flagrantissimis cupiditate discendi hoc contingat, quod eadem Scriptura quodam loco habet: Cum consummaverit homo, tunc incipit 4.

Dei immensitas et Verbi Dei incarnatio.

2. 4. Sed quid hinc plura? Veniendum potius est ad rem quam requiris. Ubi primum te scire volo, non hoc habere christianam doctrinam, quod ita sit Deus infusus carni, qua ex virgine nasceretur, ut curam gubernandae universitatis vel deseruerit vel amiserit, vel ad illud corpusculum quasi contractam materiam collectamque transtulerit. Hominum iste sensus est, nihil nisi corpora valentium cogitare; sive ista crassiora, sicut sunt humor atque humus, sive subtiliora, sicut aeris et lucis; sed tamen corpora, quorum nullum potest esse ubique totum, quoniam per innumerabiles partes aliud alibi habeat necesse est, et quantumcumque sit corpus seu quantulumcumque corpusculum, loci occupet spatium, eumdemque locum sic impleat, ut in nulla eius parte sit totum. Ac per hoc densari ac rarescere, contrahi et dilatari, in minutias deteri et grandescere in molem, non nisi corporum est. Longe aliud est animae natura quam corporis: quanto magis Dei, qui creator est et animae et corporis? Non sic Deus dicitur implere mundum, velut aqua, velut aer, velut ipsa lux, ut minore sui parte minorem mundi impleat partem, et maiore maiorem. Novit ubique totus esse, et nullo contineri loco; novit venire non recedendo ubi erat; novit abire non deserendo quo venerat.

Animus quid in sensibus agat.

2. 5. Miratur hoc mens humana, et quia non capit, fortasse nec credit: seipsam primitus mirata miretur, seipsam paululum, si potest, attollat a corpore, et ab eis rebus quas solet sentire per corpus; et videat ipsa quid sit quae utitur corpore. Sed forte non potest: magni quippe est ingenii, ut ait quidam, sevocare mentem a sensibus, et cogitationem a consuetudine abducere 5. Ipsos ergo corporis sensus aliquanto insuetius, et vigilantius perscrutetur. Sunt certe quinque partiti corporis sensus, qui nec sine corpore, nec sine anima esse possunt: quia neque sentire est nisi viventis, quod ab anima est corpori; neque sine corporeis instrumentis, et quasi vasis atque organis videmus, audimus, caeterisque tribus utimur sensibus. Intendat haec anima rationalis, et sensus corporis non sensibus corporis, sed ipsa mente atque ratione consideret. Certe sentire homo non potest, nisi vivat; vivit autem in carne, antequam morte utrumque dirimatur. Quomodo igitur anima quae sunt extra carnem suam sentit, quae nonnisi in carne sua vivit? Annon ab eius carne longissime absunt sidera in coelo? annon id coelo videt solem? An sentire non est videre, cum sit in quinque sensibus caeteris excellentior visus? An et in coelo vivit, quia et in coelo sentit, et sensus esse non potest ubi vita non est? An sentit, et ubi non vivit; quia cum in sua tantum carne vivat, sentit etiam in his locis, quae praeter eius carnem continent ea quae tangit aspectu? Videsne quam hoc sit latebrosum in sensu tam conspicuo, qui visus dicitur? Attende et auditum. Nam et ipse se foras quodammodo diffundit a carne. Unde enim dicimus, Foris sonat, nisi ibi sentiamus ubi sonat? Ergo et illic extra carnem nostram vivimus. An sentire possumus et ubi non vivimus, cum sensus sine vita esse non possit?

Odorationum, saporum aliorumque id generis mirabilia.

2. 6. Caeteri tres sensus apud seipsos sentiunt, quamvis de olfactu utcumque possit dubitari. De gustu autem atque tactu nulla controversia est, quod ea quae gustamus et tangimus, non alibi quam in carne nostra sentimus. Proinde isti tres sensus ab hac consideratione semoveantur. Visus auditusque afferunt mirabilem quaestionem; aut quomodo anima sentiat ubi non vivit, aut quomodo vivat ubi non est. Neque enim nisi in carne sua est; sentit autem etiam praeter carnem suam. Ibi quippe sentit ubi videt; quia et videre sentire est: ibi sentit ubi audit; quia et audire, sentire est. Aut ergo et ibi vivit, ac per hoc etiam et ibi est; aut sentit et ubi non vivit; aut vivit et ubi non est. Haec omnia mira sunt; nihil horum affirmari sine quadam velut absurditate potest: et de sensu loquimur morticino. Quid igitur est ipsa anima, praeter corporis sensum, id est in mente qua ista considerat? Neque enim sensu corporis, de ipsis sensibus corporis iudicat Et putamus nobis de omnipotentia Dei incredibile dici aliquid, cum dicitur Verbum Dei, per quod omnia facta sunt, sic assumpsisse corpus ex virgine, et sensibus apparuisse mortalibus, ut immortalitatem suam non corruperit, ut aeternitatem non mutaverit, ut potestatem non minuerit, ut administrationem mundi non deseruerit, ut a sinu Patris, id est a secreto, quo cum illo et in illo est, non recesserit!

Verbum Dei omnipraesens quatenus simile sit hominis verbo.

2. 7. Verbum Dei sic intellege, per quod facta sunt omnia, non ut eius transire aliquid cogites, et ex futuro praeteritum fieri. Manet sicuti est, et ubique totum est. Venit autem cum manifestatur, et cum occultatur abscedit. Adest tamen sive occultum sive manifestum, sicut lux adest oculis et videntis, et caeci: sed videnti adest praesens, caeco vero absens. Adest et vox audientibus auribus, adest etiam surdis: sed illis patet, istas latet. Quid autem mirabilius quam id quod accidit in vocibus nostris verbisque sonantibus, in re scilicet raptim transitoria? Cum enim loquimur, ne secundae quidem syllabae locus est, nisi prima sonare destiterit; et tamen si unus adsit auditor, totum audit quod dicimus; et si duo adsint, tantumdem ambo audiunt quod et singulis totum est; et si audiat multitudo silens, non inter se particulatim comminuunt sonos tamquam cibos, sed omne quod sonat et omnibus totum est, et singulis totum. Itane iam non illud est potius incredibile, si verbum hominis transiens quod exhibet auribus, Verbum Dei permanens non exhiberet rebus, ut quemadmodum hoc simul auditur a singulis etiam totum, ita illud simul ubique sit totum?

Minimis de causis mirabilia Deus efficit.

2. 8. Non itaque metuendum est corpusculum infantiae, ne in illo tantas Deus angustias passus esse videatur. Neque enim mole, sed virtute magnus est Deus; qui providentia sua meliorem sensum formiculis et apiculis dedit quam asinis et camelis; qui ex grano minutissimo seminis tantam ficulneae arboris magnitudinem creat, cum ex multo maioribus seminibus longe minora multa nascantur; qui pupillam tam parvam ditavit acie, qua per oculos emicante, in ictu temporis coelum prope dimidium lustraretur; qui ex puncto et quasi centro cerebri, sensus omnes quinaria distributione diffundit; qui corde, membro tam exiguo, vitalem motum per corporis cuncta dispensat: his atque huiusmodi rebus insinuans magna de minimis, qui non est parvus in parvis. Ipsa enim magnitudo virtutis eius, quae nullas in angusto sentit angustias, uterum virginalem non adventitio, sed indigena puerperio fecundavit: ipsa sibi animam rationalem, et per eamdem etiam corpus humanum, totumque omnino hominem in melius mutandum, nullo modo in deterius mutata coaptavit; nomen humanitatis ab eo dignanter assumens, divinitatis ei largiter tribuens. Ipsa virtus per inviolatae matris virginea viscera, membra infantis eduxit, quae postea per clausa ostia membra iuvenis introduxit 6. Hic si ratio quaeritur, non erit mirabile: si exemplum poscitur, non erit singulare. Demus Deum aliquid posse, quod nos fateamur investigare non posse. In talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis.

Quomodo Dei Verbum sibi hominem copulaverit.

3. 9. Iam illud, quod in somnos solvitur, et cibo alitur, et omnes humanos sentit affectus, hominem persuadet hominibus, quem non consumpsit utique, sed assumpsit. Ecce sic factum est; et tamen quidam haeretici, perverse mirando laudandoque eius virtutem, naturam humanam in eo prorsus agnoscere noluerunt, ubi est omnis gratiae commendatio, qua salvos facit credentes in se, profundos thesauros sapientiae et scientiae continens, et fide mentes imbuens, quas ad aeternam contemplationem veritatis incommutabilis provehat. Quid si Omnipotens hominem ubicumque formatum non ex materno utero crearet, sed repentinum inferret aspectibus? quid si nullas ex parvulo in iuventam mutaret aetates, nullos cibos, nullos caperet somnos? Nonne opinionem confirmaret erroris, nec hominem verum suscepisse ullo modo crederetur; et dum omnia mirabiliter facit, auferret quod misericorditer fecit? Nunc vero ita inter Deum et homines mediator apparuit, ut in unitate personae copulans utramque naturam, et solita sublimaret insolitis, et insolita solitis temperaret.

Homo a Verbo assumptus ab ipso creatus.

3. 10. Quid autem non mirum facit Deus in omnibus creaturae motibus, nisi consuetudine quotidiana viluissent! Denique quam multa usitata calcantur, quae considerata stupentur! sicut ipsa vis seminum, quos numeros habet, et quam vivaces, quam efficaces, quam latenter potentes, quam in parvo magna molientes, quis adeat animo, quis promat eloquio? Ille igitur sibi hominem sine semine operatus est, qui in rerum natura sine seminibus operatur et semina. Ille in suo corpore numeros temporum mensurasque servavit aetatum, qui sine ulla sui mutabilitate mutando contexit ordinem saeculorum. Hoc enim crevit in tempore, quod coepit ex tempore. Verbum autem in principio, per quod facta sunt tempora, tempus elegit quo susciperet carnem, non tempori cessit ut verteretur in carnem. Homo quippe Deo accessit, non Deus a se recessit.

Unio quae in Christo "hypostatica" appellatur.

3. 11. Sic autem quidam reddi sibi rationem flagitant, quomodo Deus homini permixtus sit, ut una fieret persona Christi, cum hoc semel fieri oportuerit; quasi rationem ipsi reddant de re quae quotidie fit, quomodo misceatur anima corpori, ut una persona fiat hominis. Nam sicut in unitate personae anima unitur corpori, ut homo sit; ita in unitate personae Deus unitur homini, ut Christus sit. In illa ergo persona mixtura est animae et corporis; in hac persona mixtura est Dei et hominis: si tamen recedat auditor a consuetudine corporum, qua solent duo liquores ita commisceri, ut neuter servet integritatem suam; quamquam et in ipsis corporibus aeri lux incorrupta misceatur. Ergo persona hominis, mixtura est animae et corporis: persona autem Christi, mixtura est Dei et hominis. Cum enim Verbum Dei permixtum est animae habenti corpus, simul et animam suscepit et corpus. Illud quotidie fit ad procreandos homines: hoc semel factum est ad liberandos homines. Verumtamen duarum rerum incorporearum commixtio facilius credi debuit, quam unius incorporeae, et alterius corporeae. Nam si anima in sua natura non fallatur, incorpoream se esse comprehendit: multo magis incorporeum est Verbum Dei, ac per hoc Verbi Dei et animae credibilior debuit esse permixtio, quam animae et corporis. Sed hoc in nobis ipsis experimur: illud in Christo credere iubemur. Si autem utrumque nobis pariter inexpertum credendum praeciperetur, quid horum citius crederemus? Quomodo non fateremur duo incorporea, quam unum corporeum alterumque incorporeum facilius potuisse misceri? si tamen non indigne ad ista mixtionis vel mixturae nomen admittitur, propter consuetudinem corporalium rerum, longe aliter se habentium aliterque notarum.

Christus magister, Dei et hominum mediator.

3. 12. Verbum igitur Dei, idemque Dei Filius, Patri coaeternus, eademque Virtus et Sapientia Dei 7, a superno fine creaturae rationalis usque ad infimum finem creaturae corporalis attingens fortiter, et disponens omnia suaviter 8, praesens et latens, nusquam conclusa, nusquam discissa, nusquam tumida, sed sine mole ubique tota, longe alio modo quodam, quam eo quo creaturis caeteris adest, suscepit hominem, seque et illo fecit unum Iesum Christum, mediatorem Dei et hominum, aequalem Patri secundum divinitatem, minorem autem Patre secundum carnem 9, hoc est secundum hominem; incommutabiliter immortalem secundum aequalem Patri divinitatem, eumdemque mutabilem atque mortalem secundum cognatam nobis infirmitatem. In quo Christo, eo tempore quod opportunissimum ipse noverat, et ante saecula disposuerat, venit hominibus magisterium et adiutorium, ad capessendam sempiternam salutem. Magisterium quidem ut ea quae hic ante dicta sunt utiliter vera, non solum a Prophetis sanctis, qui omnia vera dixerunt, verum etiam a philosophis atque ipsis poetis, et cuiuscemodi auctoribus litterarum (quos multa vera falsis miscuisse quis ambigat?), illius etiam in carne praesentata confirmaret auctoritas, propter eos qui illa non possent in ipsa intima veritate cernere atque discernere: quae Veritas et antequam hominem assumeret, ipse aderat omnibus, qui eius participes esse potuerunt. Maxime vero suae incarnationis exemplo id salubriter persuasit, ut quoniam homines plerique divinitatis avidi, per potestates coelestes quas deos putarent, ritusque varios illicitorum, non sacrorum, sed sacrilegiorum, ambiendum sibi arbitrarentur ad Deum, magis superbe quam pie, qua in re pro Angelis sanctis eis se daemones superbiae cognatione supponunt, scirent homines tam proximum esse Deum pietati hominum, ad quem velut longe positum per interpositas potestates ambiebant, ut hominem suscipere dignaretur, et cum illo uniri quodam modo ut ei sic coaptaretur homo totus, quemadmodum animae corpus; excepta concretione mutabili, in quam non convertitur Deus, et quam videmus quod habeat et corpus et animus. Adiutorium autem, quod sine gratia fidei quae ab illo est, nemo potest vincere concupiscentias vitiosas; et si qua earum residua non vicerit, veniali remissione purgari. Quod ergo ad magisterium eius attinet, quis nunc extremus idiota, vel quae abiecta muliercula non credit animae immortalitatem vitamque post mortem futuram? Quod apud Graecos olim primus Pherecydes Assyrius 10 cum disputasset, Pythagoram Samium illius disputationis novitate permotum ex athleta in philosophum vertit. Nunc ergo quod Maro ait, et omnes videmus; Amomum Assyrium vulgo nascitur 11: quod autem ad adiutorium gratiae pertinet, quae in Christo est, ipse est omnino, Quo duce si qua manent sceleris vestigia nostri,

Irrita perpetua solvent formidine terras 12.

Quid intersit inter Christi miracula aliorumque mira.

4. 13. Sed nulla, inquiunt, competentibus signis claruerunt tantae maiestatis indicia: quia larvalis illa purgatio, debilium curae, reddita vita defunctis, si et alii considerentur, Deo parva sunt. Fatemur quidem et nos talia quaedam fecisse Prophetas. Nam in his signis quid excellentius quam mortuos resurrexisse? Fecit hoc Elias 13, fecit hoc Elisaeus 14. Nam de magorum miraculis, utrum etiam mortuos suscitaverint, illi viderint qui et Apuleium se contra magicarum artium crimina copiosissime defendentem, conantur non accusando, sed laudando convincere. Nos legimus, magos Aegyptiorum, artium istarum peritissimos, a Moyse famulo Dei fuisse superatos, cum illi quaedam mira nefandis artibus agerent, ille Deo simpliciter invocato, machinamenta eorum cuncta subverteret 15. Sed et ipse Moyses, et caeteri Prophetae veracissimi Dominum Christum prophetaverunt, et gloriam magnam ei dederunt; hunc non tamquam parem sibi, nec in eadem miraculorum potentia superiorem, sed plane Dominum Deum omnium, et hominem propter homines factum, venturum praenuntiaverunt. Qui propterea et ipse talia facere voluit, ne esset absurdum, quae per illos fecerat si ipse non faceret. Sed tamen et aliquid proprium facere debuit: nasci de virgine, a mortuis resurgere, in coelum ascendere. Hoc Deo qui parum putat, quid plus exspectet ignoro 16.

Angusta hominum mens maiora se non credit.

4. 14. Arbitror enim talia flagitari, qualia gerens hominem, facere debuit. Nam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per ipsum facta sunt 17. Num homine assumpto, alium mundum facere debuit, ut eum esse crederemus, per quem factus est mundus? Sed nec maior mundus, nec isti aequalis in hoc mundo fieri posset. Si autem minorem faceret infra istum, similiter hoc quoque parum putaretur. Quia ergo non oportebat ut novum faceret mundum, nova fecit in mundo. Homo enim de virgine procreatus, et a mortuis in aeternam vitam resuscitatus, et super coelos exaltatus, potentius fortasse opus est quam mundus. Hic forte respondent, se factum hoc esse non credere. Quid ergo fiat hominibus, qui minima contemnunt, maiora non credunt? Reddita vita defunctis, ideo creditur, quia fecerunt alii, et parum est Deo: caro propria de virgine creata, et a morte in aeternam vitam super coelos levata, ideo non creditur, quia nemo fecit, et competit Deo. Ac per hoc quae sibi quisque facilia, non factu, sed captu, putat, aequo animo accipit; supra ea veluti ficta pro falsis ducit 18: noli eis esse similis, obsecro te.

Hebraeorum populus ad Christum praeordinatus.

4. 15. Disputantur haec latius, et omnes quaestionum necessariarum sinus perscrutati discussique panduntur: sed intellectui fides aditum aperit, infidelitas claudit. Quem non moveat ad credendum tantus ab initio ipse rerum gestarum ordo, et ipsa connexio temporum, praeteritis fidem de praesentibus faciens, priora posterioribus et recentioribus antiqua confirmans? Eligitur unus ex gente Chaldaeorum, pietate fidelissima praeditus 19, cui promissa divina post tantam saeculorum seriem novissimis temporibus complenda prodantur, atque in eius semine omnes gentes habiturae benedictionem praenuntiantur. Hic unum Deum verum colens universitatis creatorem, gignit filium senex, de coniuge quam spe pariendi penitus destitutam sterilitas aetasque iam fecerat 20. Propagatur ex illo numerosissimus populus, multiplicatus in Aegypto, quo illam stirpem ex orientalibus partibus, promissis effectisque crebrescens dispositio divina transmiserat. Educitur ex Aegypti servitute gens valida, horrendis signis atque miraculis 21; pulsisque impiis gentibus, in terram promissionis perducta et constituta, regno etiam sublimatur. Deinde praevalescente peccato, sacrilegis ausibus Deum verum, qui eis tanta beneficia contulerat, saepissime offendens, variisque flagellata cladibus, et prosperitatibus consolata, usque ad Christi incarnationem declarationemque perducitur. Quem Christum, Dei Verbum, Dei Filium, Deum in carne venturum, moriturum, resurrecturum, in coelum ascensurum, praepollentissimo suo nomine, in omnibus gentibus dicatos sibi populos habiturum; inque illo remissionem peccatorum, salutemque aeternam futuram esse credentibus, omnia gentis illius promissa, omnes prophetiae, sacerdotia, sacrificia, templum, et cuncta omnino sacramenta sonuerunt.

Mirabilis propagatio Christianae religionis.

4. 16. Venit et Christus; complentur in eius ortu, vita, dictis, factis, passionibus, morte, resurrectione, ascensione, omnia praeconia Prophetarum 22. Mittit Spiritum sanctum, implet fideles una in domo congregatos 23, et hoc ipsum promissum orando atque desiderando exspectantes. Impleti autem Spiritu sancto, loquuntur repente linguis omnium gentium, arguunt fidenter errores, praedicant saluberrimam veritatem, exhortantur ad poenitentiam praeteritae culpabilis vitae, indulgentiam de divina gratia pollicentur. Praedicationem pietatis veraeque religionis signa congruentia et miracula consequuntur. Excitatur adversus eos saeva infidelitas; tolerant praedicta, sperant promissa, docent praecepta. Numero exigui per mundum disseminantur, populos facilitate mirabili convertunt, inter inimicos augentur, persecutionibus crescunt, per afflictionum angustias usque in terrarum extrema dilatantur. Ex imperitissimis, ex abiectissimis, ex paucissimis illuminantur, nobilitantur, multiplicantur praeclarissima ingenia, cultissima eloquia; mirabilesque peritias acutorum, facundorum atque doctorum subiugant Christo, et ad praedicandum viam pietatis salutisque convertunt. Alternis adversitatibus et prosperitatibus rerum, patientiam et temperantiam vigilanter exercent: mundo declinante in extrema, fessisque rebus aetatem ultimam protestante, multo fidentius, quia et hoc praedictum est, aeternam civitatis coelestis felicitatem exspectant. Atque inter haec omnia, contra Ecclesiam Christi impiarum gentium infidelitas fremit: evincit illa patiendo, et inconcussam fidem inter obsistentium saevitiam profitendo. Revelatae veritatis, quae diu promissis mysticis velabatur, sacrificio succedente, illa sacrificia quibus hoc figurabatur, templi ipsius eversione tolluntur. Reproba per infidelitatem gens ipsa Iudaeorum a sedibus exstirpata, per mundum usquequaque dispergitur, ut ubique portet Codices sanctos, ac sic prophetiae testimonium, qua Christus et Ecclesia praenuntiata est, ne ad tempus a nobis fictum existimaretur, ab ipsis adversariis proferatur; ubi etiam ipsos praedictum est non fuisse credituros. Templa et simulacra daemonum, ritusque sacrilegi paulatim atque alternatim secundum praedicta prophetica subvertuntur. Haereses adversus nomen Christi, sub velamento tamen nominis Christi, ad exercendam doctrinam sanctae religionis, sicut praenuntiatae sunt, pullulant. Haec omnia sicut leguntur praedicta, ita cernuntur impleta, atque ex his iam tot et tantis quae restant, exspectantur implenda. Quae tandem mens avida aeternitatis, vitaeque praesentis brevitate permota, contra huius divinae auctoritatis lumen culmenque contendat?

Duo "magna" Christi praecepta.

5. 17. Quae disputationes, quae litterae quorumlibet philosophorum, quae leges quarumlibet civitatum, duobus praeceptis, ex quibus Christus dicit totam Legem Prophetasque pendere, ullo modo sint comparandae: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et, diliges proximum tuum tamquam teipsum 24? Hic physica, quoniam omnes omnium naturarum causae in Deo creatore sunt. Hic ethica, quoniam vita bona et honesta non aliunde formatur, quam cum ea quae diligenda sunt, quemadmodum diligenda sunt, diliguntur, hoc est Deus et proximus. Hic logica, quoniam veritas lumenque animae rationalis, nonnisi Deus est. Hic etiam laudabilis reipublicae salus: neque enim conditur et custoditur optime civitas, nisi fundamento et vinculo fidei, firmaeque concordiae, cum bonum commune diligitur, quod summum ac verissimum Deus est, atque in illo invicem sincerissime se diligunt homines, cum propter illum se diligunt, cui, quo animo diligant, occultare non possunt.

Scripturae S. veritates aliae apertae, aliae absconditae.

5. 18. Modus autem ipse dicendi, quo sancta Scriptura contexitur, quam omnibus accessibilis, quamvis paucissimis penetrabilis! Ea quae aperta continet, quasi amicus familiaris, sine fuco ad cor loquitur indoctorum atque doctorum: ea vero quae in mysteriis occultat, nec ipsa eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere meus tardiuscula et inerudita, quasi pauper ad divitem; sed invitat omnes humili sermone, quos non solum manifesta pascat, sed etiam secreta exerceat veritate, hoc in promptis quod in reconditis habens. Sed ne aperta fastidirentur, eadem rursus operta desiderantur, desiderata quodam modo renovantur, renovata suaviter intimantur. His salubriter et prava corriguntur, et parva nutriuntur, et magna oblectantur ingenia. Ille huic doctrinae inimicus est animus, qui vel errando eam nescit esse saluberrimam, vel odit aegrotando medicinam.

Volusianus proponat Augustino omnes difficultates.

5. 19. Vides quam prolixam epistolam fecerim. Si quid ergo te movet, atque inter nos pertractari tanti habes, non tibi faciat angustias usitatarum epistolarum velut custodiendus modus; quia et optime nosti quam grandes eas veteres habuerint, cum aliquid agerent quod explicare breviter non valerent. Et si auctorum ad alias litteras pertinentium mos esset alius, nostrorum nobis in hac re dignius imitanda praeberetur auctoritas. Inspice itaque modum Epistolarum apostolicarum, vel eorum etiam qui illa divina eloquia tractaverunt; et non pigeat te vel multa quaerendo proponere, si multa te permovent, vel aliquando diutius versare quod quaeris, ut quantum fieri per tales quales sumus potest, non remaneat dubitationis nubilum quod obstet lumini veritatis.

In caelesti Civitate beatitudo plena.

5. 20. Scio enim Excellentiam tuam, quorumdam perpeti obstinatissimas contradictiones, qui propterea putant, vel putari volunt christianam doctrinam utilitati non convenire reipublicae, quia nolunt stare rempublicam firmitate virtutum, sed impunitate vitiorum. Non autem sicut regi homini, vel cuilibet principi civitatis, ita etiam Deo quidquid a multis peccatur inultum est 25. Misericordia vero eius et gratia praedicata hominibus per hominem Christum, impartita autem per Deum Deique filium eumdem ipsum Christum, non deserit eos qui ex eius fide vivunt, eumque pie colunt, sive mala huius vitae patienter fortiterque experiantur, sive bonis eius misericorditer ac temperanter utantur; aeternum pro utroque praemium recepturi in civitate superna atque divina, ubi iam non sit moleste toleranda calamitas, nec laboriose frenanda cupiditas, sed sola sine ulla difficultate, et cum perfecta libertate retinenda Dei et proximi caritas. Incolumem felicioremque te misericordissima Dei omnipotentia tueatur, domine illustris et merito insignis, ac praestantissime fili. Sanctam et in Christo dignissime honorandam matrem, cuius pro te Deus preces exaudiat, pro meritis vestris officiosissime saluto. Sanctus frater et coepiscopus meus Possidius Praestantiam vestram multum salutat.