EPISTOLA 136

Scripta a. 411/412.

Marcellinus Augustino, rogans ut Volusiano satisfaciat, narrans insuper alias calumnias moveri in Christianam religionem a quibusdam paganis tamquam illa reipublicae sit infensa (nn. 1-2); hortatur denique ut libros culto accuratoque sermone conscribat aptos ad omnes calumnias id generis refellendas (n. 3).

DOMINO NIMIUMQUE VENERABILI, ET OMNIBUS MIHI OFFICIIS UNICE PERCOLENDO PATRI AUGUSTINO, MARCELLINUS.

Ab A. paganorum calumniae refellantur.

1. Vir illustris Volusianus Beatitudinis tuae mihi litteras legit, imo me quidem cogente pluribus legit, quae scilicet omnia quae a te dicuntur, cum vere miranda sint, usquequaque miratus sum. Sermonis enim divini gratia humiliter tumens, facile ut placeret emeruit. Hinc enim plurimum placuit, quod hominis gressus aliquanto titubantes boni propositi exhortatione statuere et firmare contendis. Est enim nobis cum eodem quotidiana pro viribus nostris, et pro ingenii paupertate disputatio. Sanctae siquidem matris eius precatione compulsus, cura mihi est eum frequentius salutandi gratia convenire, licet vicem in hac parte reddere etiam ipse dignetur. Accepta autem Venerabilitatis tuae epistola, homo qui a veri Dei stabilitate, multorum quorum in hac urbe copia est persuasione revocatur, ita motus est, ut si, quantum ipse confirmat, litterarum prolixitatem minime formidasset omne Beatitudini tuae quod habere potest insinuasset ambiguum. Sed tamen satis, sicut etiam ipse probare dignaberis, culto accuratoque sermone, et Romanae eloquentiae nitore perspicuo, aliqua sibi exsolvi impendio postulavit. Quae quidem quaestio usquequaque detrita est, et eorum super hac parte satis nota calliditas, qui dispensationem dominicae incarnationis infamant. Sed tamen etiam ego in hac parte, quia plurimis quidquid rescripseris profuturum esse confido, precator accesserim, ut ad ea vigilantius respondere digneris, in quibus nihil amplius Dominum, quam alii homines facere potuerunt, gessisse mentiuntur. Apollonium siquidem suum nobis et Apuleium, aliosque magicae artis homines in medium proferunt, quorum maiora contendunt extitisse miracula.

Aliae Volusiani contradictiones in Christianam religionem.

2. Ipse autem vir illustris superius memoratus, multa esse dixit praesentibus aliquantis, quae huic possent iungi non immerito quaestioni, si, ut ante dixi, non ab eius partibus epistolaris considerata brevitas fuisset. Quae tamen licet scribere noluerit, tacere non est passus. Dicebat enim quod etsi sibi hodie incarnationis dominicae ratio redderetur, reddi vix ad liquidum possit cur hic Deus, qui et Veteris Testamenti Deus esse firmatur, spretis veteribus sacrificiis delectatus est novis. Nihil enim corrigi posse asserebat nisi quod antefactum non recte probaretur; vel quod semel recte factum sit, immutari ullatenus non debuisse. Recte enim facta dicebat mutari nisi iniuste non posse; maxime quia ista varietas inconstantiae Deum possit arguere. Tum deinde quod eius praedicatio atque doctrina, reipublicae moribus nulla ex parte conveniat; utpote, sicut a multis dicitur, cuius hoc constet praeceptum, ut nulli malum pro malo reddere debeamus 1, et percutienti aliam praebere maxillam, et pallium dare persistenti tunicam tollere, et cum eo qui nos angariare voluerit, ire debere spatio itineris duplicato 2: quae omnia reipublicae moribus asserit esse contraria. Nam quis tolli sibi ab hoste aliquid patiatur, vel Romanae provinciae depraedatori non mala velit belli iure reponere? Et caetera quae dici ad reliqua posse, intellegit Venerabilitas tua. Haec ergo omnia ipsi posse adiungi aestimat quaestioni, in tantum ut per christianos principes, christianam religionem maxima ex parte servantes, tanta (etiamsi ipse de hac parte taceat) reipublicae mala evenisse manifestum sit.

Augustinus opus scribat contra paganorum calumnias.

3. Unde, sicut Beatitudo tua mecum dignatur agnoscere, ad haec omnia (quoniam multorum manibus sine dubio tradetur Sanctitatis tuae desiderata responsio) plenus debet et elucubratus solutionis splendor ostendi; maxime quia cum ista gererentur, eximius Hipponensis regionis possessor et dominus praesens aderat, qui et Sanctitatem tuam sub ironiae adulatione laudaret, et sibi, cum de his quaereret, minime satisfactum esse contenderet. Ego vero ad haec omnia promissionis non immemor sed exactor libros confici deprecor, Ecclesiae, hoc maxime tempore, incredibiliter profuturos.