EPISTOLA 135

Scripta a. 4111412.

Volusianus Augustino exponens quae disputentur inter amicos sui circuli (n. 1) proponensque ea quae contra dicerentur a quodam contra christianam religionem (n. 2).

DOMINO VERE SANCTO, AC MERITO VENERABILI PATRI AUGUSTINO EPISCOPO, VOLUSIANUS.

Volusiani eiusque circuli quaestiones.

1. Petis me, vir probitatis iustitiaeque documentum, ut aliqua ex ambiguis lectionis perite discenda perconter. Amplector gratiam muneris imperati, meque libens in disciplinas tuas offero, veteris sententiae auctoritatem secutus, quae nullam ad perdiscendum abundare credit aetatem 1. Neque immerito sapiens, prudentiae studia nullis terminis, neque fine conclusit, quando primordiis suis remota virtus numquam adeo reseratur adeuntibus, ut omnis protinus ad agnitionem patescat. Domine vere sancte, ac merito venerabilis pater, est operae pretium cognoscere habitam inter nos proxime confabulationem. Quibusdam amicorum conventibus aderamus, frequentes proferebantur illic pro ingeniis studisque sententiae. Erat tamen sermo rhetorica partitio: apud agnoscentem loquor; nam etiam ista paulo ante docuisti. Adstruebatur quid esset inventionis acrimonia, quantus disponendi labor, quae translationis gratia, quae iconismatum pulchritudo, et pro ingenio naturaque materiae apposita etiam dicendi facultas. Alii rursus poeticam elevabant faventes. Ne hanc quidem eloquentiae partem tacitam aut inhonoram relinquis, ut convenienter poeta dixerit: Inter victrices hederam tibi serpere lauros 2.

Dicebatur ergo quantus oeconomiae esset ornatus, quae metaphorarum venustas, quanta in comparatione sublimitas; iam leves enodesque versus, atque, ut ita dixerim, caesurarum modulata variatio. Tunc ad familiarem tuam philosophiam sermo deflectit, quam ipse Aristotelico more tamquam Isocraticam fovere consueveras. Quaerebamus et quid egerit praeceptor ex Lyceo; quid Academiae multiplex et continuata cunctatio; quid ille disputator ex Porticu; quid Physicorum peritia; quid Epicureorum voluptas; quid inter omnes infinita disputandi libido, tuncque magis ignorata veritas, postquam praesumptum est quod possit agnosci.

Quaedam contra Christi religionem dicta.

2. Dum in his confabulatio nostra remoratur, unus e multis: Et quis, inquit, est sapientia ad perfectum Christianitatis imbutus, qui ambigua in quibus haereo possit aperire, dubiosque assensus meos vera vel verisimili credulitate firmare? Stupemus tacentes. Tunc in haec sponte prorumpit: Miror utrum mundi Dominus et rector intemeratae feminae corpus impleverit, pertulerit decem mensium longa illa fastidia mater 3, et tamen virgo enixa sit solemnitate pariendi, et post haec virginitas intacta permanserit. His et alia subnectit: Intra corpusculum vagientis infantiae latet, cui par vix putatur universitas; patitur puerilitatis annos, adolescit, iuventute solidatur; tam diu a sedibus suis abest ille regnator, atque ad unum corpusculum totius mundi cura transfertur; deinde in somnos resolvitur, cibo alitur, omnes mortalium sentit affectus; nec ullis competentibus signis tantae maiestatis indicia clarescunt, quoniam larvalis illa purgatio, debilium curae, reddita vita defunctis, haec, si et alios cogites, Deo parva sunt. Intervenimus ulterius inquirenti, solutoque conventu, ad potioris peritiae merita distulimus, ne dum incautive secreta temerantur, in culpam deflecteret error innocuus. Accepisti, vir totius gloriae capax, imperitiae confessionem; quid a partibus vestris desideretur agnoscis. Interest famae tuae, ut quaesita noverimus. Utcumque absque detrimento cultus divini in aliis sacerdotibus toleratur inscitia; at cum ad antistitem Augustinum venitur, legi deest quidquid contigerit ignorari. Incolumem Venerationem tuam divinitas summa tueatur, domine vere sancte, ac merito venerabilis pater.