Scripta circa exeunte a. 411.
Augustinus Marcellino tribuno, ut Donatistas in quaestione confessos atrocia facinora in Catholicos presbyteros puniat citra supplicium capitis, uti congruit Ecclesiae mansuetudini (nn. 1-2), pro cuius utilitate missus erat (n. 3).
DOMINO EXIMIO ET MERITO INSIGNI, ATQUE CARISSIMO FILIO MARCELLINO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. Circumcelliones illos et clericos partis Donati, quos de Hipponensi ad iudicium pro factis eorum publicae disciplinae cura deduxerat, a tua Nobilitate comperi auditos, et plurimos eorum de homicidio quod in Restitutum, catholicum presbyterum commiserunt, et de caede Innocentii, alterius catholici presbyteri, atque de oculo eius effosso, et de digito praeciso fuisse confessos. Unde mihi sollicitudo maxima incussa est, ne forte Sublimitas tua censeat eos tanta legum severitate plectendos, ut qualia fecerunt, talia patiantur. Ideoque his litteris obtestor fidem tuam quam habes in Christo, per ipsius Domini Christi misericordiam, ut hoc nec facias, nec fieri omnino permittas. Quamvis enim ab eorum interitu dissimulare possemus, qui non accusantibus nostris, sed illorum Notoria ad quos tuendae publicae pacis vigilantia pertinebat, praesentati videantur examini; nolumus tamen passiones servorum Dei, quasi vice talionis, paribus suppliciis vindicari. Non quo scelestis hominibus licentiam facinorum prohibeamus auferri; sed hoc magis sufficere volumus ut vivi et nulla corporis parte truncati, vel ab inquietudine insana ad sanitatis otium legum coercitione dirigantur, vel a malignis operibus alicui utili operi deputentur. Vocatur quidem et ista damnatio; sed quis non intellegat magis beneficium quam supplicium nuncupandum, ubi nec saeviendi relaxetur audacia, nec poenitendi subtrahatur medicina?
2. Imple, christiane iudex, pii patris officium; sic succense iniquitati, ut consulere humanitati memineris: nec in peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem; sed peccatorum vulneribus curandi adhibeas voluntatem. Noli perdere paternam diligentiam, quam in ipsa inquisitione servasti, quando tantorum scelerum confessionem, non extendente equuleo, non sulcantibus ungulis, non urentibus flammis, sed virgarum verberibus eruisti. Qui modus coercitionis a magistris artium liberalium, et ab ipsis parentibus, et saepe etiam in iudiciis solet ab episcopis adhiberi. Noli ergo atrocius vindicare, quod lenius invenisti. Inquirendi quam puniendi necessitas maior est: ad hoc enim et mitissimi homines facinus occultatum diligenter atque instanter examinant, ut inveniant quibus parcant. Unde plerumque necesse est, exerceatur acrius inquisitio, ut manifestato scelere sit ubi appareat mansuetudo. Omnia quippe bona opera amant in luce constitui; non propter humanam gloriam, sed ut videant, ait Dominus, bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 1. Et ideo non suffecit Apostolo monere ut mansuetudinem servaremus, sed ut eam etiam notam omnibus faceremus: Mansuetudo, inquit, vestra nota sit omnibus hominibus 2; et alio loco: Mansuetudinem ostentantes ad omnes homines 3. Unde nec illa sancti David, quando inimico sibi in manus tradito clementer pepercit 4, praeclarissima lenitas emineret, nisi potestas pariter appareret. Non te ergo exasperet vindicandi potestas, cui lenitatem non excussit examinandi necessitas. Noli facinore invento quaerere percussorem, in quo inveniendo noluisti adhibere tortorem.
3. Postremo pro Ecclesiae utilitate missus es. Hoc Ecclesiae catholicae, aut, ut modum dispensationis meae non supergredi videar, hoc Ecclesiae ad Hipponensium Regiorum dioecesim pertinenti prodesse, hoc expedire contestor. Si non audis amicum petentem, audi episcopum consulentem. Quamvis quoniam christiano loquor, maxime in tali causa, non arroganter dixerim, audire te episcopum convenit iubentem, domine eximie et merito insignis, atque carissime fili. Unde scio quidem causas ecclesiasticas Excellentiae tuae potissimum iniunctas, sed quia credo istam curam ad virum clarissimum atque spectabilem proconsulem pertinere, ad eum quoque litteras dedi; quas rego ut ipse illi tradere et allegare, si opus est, non graveris: atque ambos obsecro, ne importunam arbitremini, vel intercessionem, vel suggestionem, vel sollicitudinem nostram; et passiones catholicorum servorum Dei, quae infirmis ad aedificationem spiritalem utiles esse debent, haud reciproca inimicorum, a quibus passi sunt, poena decoloretis, sed potius refracta iudiciaria severitate, et vestram fidem, quia filii estis Ecclesiae, et ipsius matris mansuetudinem commendare minime neglegatis. Deus omnipotens Praestantiam tuam bonis omnibus augeat, domine eximie et merito insignis, atque carissime fili.