Scripta a. 412/413.
Augustinus Probam resalutat et gratias agit quod de ipsius salute fuerit sollicita
DOMINAE INSIGNI ET MERITO ILLUSTRI, ET PRAESTANTISSIMAE FILIAE PROBAE, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. Est quidem ita, ut dicis, quod in corpore corruptibili anima constituta, terrena quadam contagione constringitur, et tali onere quodammodo depressa curvatur, ut in imo multa, quam in summo unum, facilius concupiscat et cogitet. Nam hoc etiam sancta Scriptura ita dicit: Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 1. Sed ideo venit Salvator noster, qui mulierem illam in Evangelio per decem et octo annos curvam, quae fortasse hoc significabat, verbo salutis erexit 2, ut anima christiana non frustra audiat: Sursum cor; nec frustra respondeat, se habere ad Dominum. Quod intuens recte facis, mala huius mundi tolerabilia ducere spe futuri. Sic enim usu quodam bono convertuntur in bonum, dum non augent nostram concupiscentiam, sed exercent patientiam; de qua re Apostolus ait: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperatur in bonum 3. Omnia, inquit: non solum ergo illa quae appetuntur ut suavia, verum etiam illa quae ut molesta vitantur; quando alia sic sumimus ne capiamur, alia sic ferimus ne frangamur, et secundum praecepta divina in omnibus gratias agimus 4 ei, de quo dicimus: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo 5; et: Bonum est mihi quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas 6. Neque enim revera, si fallacis prosperitatis semper hic tranquillitas arrideret, anima humana portum illum verae certaeque securitatis appeteret, domina insignis et merito illustris, et praestantissima filia. Reddens itaque debitum Praestantiae tuae salutationis obsequium, agensque gratias quod salutis nostrae religiosissimam curam geris, posco tibi a Domino futurae vitae praemia, praesentisque solaria; omniumque vestrum, in quorum cordibus per fidem habitat Christus, me dilectioni orationique commendo. Et alia manu: Deus verus et verax veraciter consoletur cor tuum, et protegat salutem tuam, domina insignis et merito illustris, ac praestantissima filia.