Scripta paulo post a. 411.
Augustinus Probae, respondes ad inquisitionem quid et quomodo oporteat orare (n. 1), explanat quibus condicionibus possint et divites in regnum intrare caelorum (nn. 24). Cum in terris sit usque tentatio, perpes oportet sit etiam oratio (nn. 5-6). Beata vita et res fluxae (nn. 10-14). De parabolis viduae et patris familias (n. 15). De liturgica prece, de affectu excitando, de multiloquio fugiendo (nn, 16-20). Dominicae orationis explanantur petitiones, mire sanctorum Veteris Testamenti implorationibus congruentes (nn. 23-24). De molestiis tolerandis, de Summo Bono expetendo atque optando (nn. 25-28). Proba praecepta sectetur Scripturae sanctae viduas speciatim alloquentis ut iugiter orent, oretque pro seipso ac suis fratribus (nn. 29-31).
AUGUSTINUS EPISCOPUS SERVUS CHRISTI SERVORUMQUE CHRISTI, RELIGIOSAE FAMULAE DEI PROBAE, IN DOMINO DOMINORUM SALUTEM.
1. 1. Et petisse te et promisisse me recolens, ut de orando Deo ad te aliquid scriberem, ubi tribuente ipso quem oramus, tempus facultasque concessa est, oportuit ut debitum meum iam iamque persolverem, et pio studio tuo in Christi caritate servirem. Quam me autem laetificaverit ipsa petitio tua, in qua cognovi quantam rei tantae curam geris, verbis explicare non possum. Quod enim maius oportuit esse negotium viduitatis tuae, quam persistere in oratione nocte ac die, secundum Apostoli admonitionem? ille quippe ait: Quae autem vere vidua est et desolata speravit in Domino, et persistit in oratione nocte ac die 1. Unde mirum videri potest, cum sis secundum hoc saeculum nobilis, dives, tantaeque familiae mater, et in eo licet vidua, non tamen desolata, quomodo occupaverit cor tuum praecipueque sibi vindicaverit orandi cura; nisi quia prudenter intellegis quod in hoc mundo et in hac vita nulla anima possit esse secura.
1. 2. Proinde qui tibi eam cogitationem dedit, profecto facit quod Discipulis suis, non pro seipsis, sed pro humano genere contristatis, et desperantibus quemquam posse salvari, posteaquam ab illo audierunt facilius esse camelum intrare per foramen acus, quam divitem in regnum coelorum 2; mirifica et misericordissima pollicitatione respondit: Deo esse facile quod hominibus impossibile est. Cui ergo facile est ut etiam dives intret in regnum coelorum, inspiravit tibi piam sollicitudinem, de qua me consulendum putasti quonam modo esset tibi orandum. Ille namque cum etiam hic adhuc esset in carne, Zachaeum divitem in regnum coelorum misit 3, et resurrectione atque ascensione glorificatus, multos postea divites impartito Spiritu sancto fecit huius saeculi contemptores, et finita divitiarum cupiditate ditiores. Quomodo enim tu sic studeres orare Deum, nisi sperares in eo? quomodo autem sperares in eo, si sperares in incerto divitiarum, et contemneres praeceptum saluberrimum, quo Apostolus ait: Praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum; ut divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 4?
2. 3. Debes itaque prae amore huius verae vitae, etiam desolatam te putare in hoc saeculo, in quantalibet eius felicitate verseris. Nam sicut est illa vera vita, in cuius comparatione utique ista quae multum amatur, quamlibet iucunda atque producta sit, nec vita dicenda est: sic est etiam solatium verum, quod per prophetam Dominus promittit dicens: Dabo illi solatium verum, pacem super pacem 5; sine quo solatio quaecumque sunt terrena solatia, magis in eis desolatio, quam consolatio reperitur. Divitiae quippe atque fastigia dignitatum, caeteraque huiusmodi quibus felices se esse putant mortales verae illius felicitatis expertes, quid afferunt consolationis, cum sit eis non indigere quam eminere praestantius; quae plus excruciant adepta timore amissionis, quam concupita adeptionis ardore? Talibus bonis non fiunt homines boni, sed aliunde boni facti, bene utendo faciunt ut ista sint bona. Non sunt ergo in iis vera solatia, sed ibi potius ubi vera vita. Nam inde necesse est ut fiat homo beatus, unde fit bonus.
2. 4. Homines autem boni videntur etiam in hac vita praestare non parva solatia. Nam si paupertas angit, si luctus moestificat, si dolor corporis inquietat, si contristat exsilium, si ulla calamitas alia vexat, adsint boni homines qui non solum gaudere cum gaudentibus, verum etiam flere cum flentibus 6 norunt, et salubriter alloqui et colloqui sciunt; plurimum illa aspera leniuntur, relevantur gravia, superantur adversa. Sed ille hoc in eis et per eos agit, qui spiritu suo bonos fecit. E contra, si divitiae circumfluant, nulla orbitas accidat, adsit sanitas carnis, incolumi habitetur in patria, et cohabitent mali homines, in quibus nemo sit cui fides habeatur, a quo non dolus, fraus, irae, discordiae, insidiae timeantur, atque sustineantur; nonne illa omnia fiunt amara et dura, nec aliquid laetum vel dulce est in eis? Ita in quibuslibet rebus humanis nihil est homini amicum sine homine amico. Sed quotusquisque talis invenitur, de cuius animo et moribus sit in hac vita certa securitas? Nam sicut sibi quisque nemo alter alteri notus est; et tamen nec sibi quisque ita notus est, ut sit de sua crastina conversatione securus. Proinde quamvis ex fructibus suis multi cognoscantur, et alii quidem bene vivendo proximos laetificent, alii male vivendo contristent; tamen propter humanorum animorum ignota et incerta, rectissime Apostolus admonet ut non ante tempus quidquam iudicemus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo 7.
2. 5. In iis igitur vitae huius tenebris, in quibus peregrinamur a Domino, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem 8, desolatam debet se christiana anima reputare, ne desistat orare: et Scripturarum divinarum sanctarumque sermoni discat tamquam lucernae in obscuro loco positae fidei oculum intendere, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris 9. Huius enim lucernae quidam fons ineffabilis lumen illud est, quod sic lucet in tenebris, ut non comprehendatur a tenebris, cui videndo, fide corda mundanda sunt: Beati enim mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt 10; et: Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 11. Tunc erit vera vita post mortem, verumque solatium post desolationem: illa vita eximet animam nostram de morte, et illud solatium oculos nostros a lacrymis 12; et quoniam ibi iam non erit ulla tentatio, ideo sequitur in eodem psalmo: Pedes meos a lapsu 13. Porro si nulla tentatio, iam nulla oratio: non enim ibi adhuc erit promissi boni exspectatio, sed redditi contemplatio; unde: Placebo, inquit: Domino in regione vivorum 14, ubi tunc erimus, non in deserto mortuorum, ubi nunc sumus. Mortui enim estis, ait Apostolus, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo: cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria 15. Haec est enim vera vita, quam iubentur bonis operibus apprehendere divites: et ibi est verum solatium; quo solatio nunc vidua desolata, etiam quae filios et nepotes habet, et domum suam pie tractat, agens cum omnibus suis ut ponant in Deo spem suam, dicit tamen in oratione: Sitivit tibi anima mea: quam multipliciter tibi et caro mea, in terra deserta, et sine via, et sine aqua 16; quod est ista moribunda vita, quibuslibet mortalibus solatiis frequentetur, quibuslibet itinerantibus comitetur, quantalibet rerum copia cumuletur. Nosti quippe ista omnia quam incerta sint: et in illius promissae felicitatis comparatione quid essent, etiamsi incerta non essent?
2. 6. Haec dixi, quoniam sermonem meum vidua dives et nobilis, et tantae familiae mater, de oratione quaesisti, ut etiam tecum in hac vita permanentibus et obsequentibus tuis, te sentias desolatam, nondum utique apprehensa illa vita, ubi est verum certumque solatium, ubi implebitur quod in prophetia dictum est: Satiati sumus mane misericordia tua; et exsultavimus et iucundati sumus in omnibus diebus nostris. Iucundati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala 17.
3. 7. Antequam ergo ista consolatio veniat, quantacumque temporalium bonorum felicitate circumfluas, ut persistas in orationibus die ac nocte, desolatam te esse memineris. Non enim Apostolus qualicumque viduae hoc munus tribuit: Sed quae vere, inquit, vidua est et desolata, speravit in Domino, et persistit in orationibus die ac nocte. Quod vero sequitur, vigilantissime cave: Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est 18: agit enim homo in iis quae diligit, quae pro magno appetit, quibus beatum se esse credit. Quapropter quod Scriptura dixit de divitiis: Divitiae si affluant, ne apponatis cor 19, hoc etiam de deliciis tibi dico: Deliciae si affluant, ne apponas cor. Non ideo te magnipendas, quod non desunt, quod affatim suppetunt, quod velut ex fonte largissimo terrenae felicitatis fluunt. Omnino haec in te despice atque contemne, nec in iis quidquam requiras praeter integram corporis valetudinem. Haec enim contemnenda non est propter necessarios usus vitae, antequam mortale hoc induatur immortalitate 20; hoc est vera et perfecta et perpetua sanitate, quae non terrena deficiens infirmitate, corruptibili voluptate reficitur, sed coelesti firmitate persistens, aeterna incorruptione vegetatur. Nam et ipse Apostolus: Carnis, inquit, providentiam ne feceritis in concupiscentiis 21; quia gerimus curam carnis, sed ad necessitatem salutis. Nemo enim umquam carnem suam odio habuit 22, sicut itidem ipse dicit. Hinc est enim quod et Timotheum, nimium, sicut apparet, corporis castigatorem admonet ut modico vino utatur, propter stomachum et frequentes suas infirmitates 23.
3. 8. Has ergo delicias, in quibus vidua si agit, hoc est, si delectatione cordis haeret atque habitat, vivens mortua est, multi sancti et sanctae omni modo caventes, ipsas velut matres deliciarum divitias dispergendo pauperibus abiecerunt, et tali modo in coelestibus thesauris tutius condiderunt. Quod si tu devincta aliquo pietatis officio non facis, tu scis quam de iis rationem reddas Deo. Nemo enim scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est 24. Nos non debemus ante tempus quidquam iudicare, donec veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo 25. Pertinet tamen ad vidualem curam tuam, deliciae si affluant, ne apponas cor, ne in eis putrescendo moriatur quod sursum esse debet ut vivat. Te in illorum numero deputato, de quibus scriptum est: Vivent corda eorum in saeculum saeculi 26.
4. 9. Audisti qualis ores, nunc audi et quid ores, unde me maxime consulendum putasti, quoniam te permovet quod ait Apostolus: Quid enim oremus, sicut oportet nescimus 27; et timuisti ne magis tibi obsit, non sicut oportet orare, quam non orare. Quod itaque dici breviter potest, ora beatam vitam: hanc enim habere omnes homines volunt; nam et qui pessime et perdite vivunt, nullo modo ita viverent, nisi eodem modo se esse vel posse fieri beatos putarent. Quid ergo aliud oportet te orare, nisi id quod cupiunt et mali et boni, sed ad quod perveniunt non nisi boni?
5. 10. Hic fortasse iam quaeras quid sit ipsa beata vita. In qua quaestione multorum philosophorum ingenia otiaque contrita sunt, qui tamen eam tanto minus invenire potuerunt, quanto minus eius fontem honoraverunt, eique gratias non egerunt. Prius itaque attende, utrum acquiescendum sit eis qui dicunt eum beatum esse qui secundum suam vivit voluntatem. Sed absit ut hoc verum esse credamus: quid si enim nequiter velit vivere? Nonne tanto miserior esse convincitur, quanto facilius mala eius voluntas impletur? Merito hanc sententiam etiam ipsi qui sine cultu Dei philosophati sunt, respuerunt. Nam quidam eorum vir eloquentissimus ait: Ecce autem alii non philosophi quidem, sed prompti tamen ad disputandum, omnes aiunt esse beatos qui vivunt ut ipsi velint. Falsum id quidem: velle enim quod non deceat, idem ipsum miserrimum; nec tam miserum est non adipisci quod velis, quam adipisci velle quod non oporteat 28. Quid tibi videtur? haec verba nonne ab ipsa veritate per quemlibet hominem dicta sunt? Possumus ergo hic dicere quod Apostolus ait de quodam propheta Cretensi, cum eius illi sententia placuisset: Testimonium hoc verum est 29.
5. 11. Ille igitur beatus est, qui omnia quae vult habet, nec aliquid vult quod non decet. Quod si ita est, vide iam quae homines non indecenter velint. Alius vult coniugari, alius coniugio viduatus deinceps continenter eligit vivere, alius nullum concubitum nec in ipsis nuptiis experiri. Et si aliud hic alio melius reperitur, nullum tamen istorum possumus dicere indecenter aliquid velle: sic et optare filios, nuptiarum scilicet fructum, et eis qui suscepti fuerint vitam ac salutem, quo voto plerumque occupatur etiam continentia vidualis; nam etsi spreto coniugio iam non optant etiam filios procreare, optant tamen quos procreaverunt incolumes vivere. Ab hac omni cura immunis est virginalis integritas. Habent tamen omnes caros, et caras, quibus non indecenter optant etiam temporalem salutem. Sed cum istam salutem in seipsis et in eis quos diligunt adepti homines fuerint, num poterimus eos dicere iam beatos? Habent enim aliquid quod non dedecet velle; sed si alia non habent maiora atque meliora et utilitatis decorisque pleniora, adhuc a beata vita longe absunt.
6. 12. Placetne igitur ut super salutem istam temporalem optent sibi ac suis honores et potestates? Sane, si ut per hoc consulant eis qui vivunt sub eis, non propter haec ipsa, sed propter aliud quod inde fit bonum, decet ea velle: si autem propter inanem fastum elationis pompamque superfluam vel etiam noxiam vanitatis, non decet. Quocirca si optant sibi ac suis etiam sufficientiam rerum necessariarum, de qua sic Apostolus loquitur: Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre hinc aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est avaritia; quam quidam appetentes a fide erraverunt, et inseruerunt se doloribus multis 30: hanc ergo sufficientiam non indecenter vult, quisquis vult, nec amplius vult; alioquin non ipsam vult, et ideo nec decenter vult. Hanc optabat et pro hac orabat qui dicebat: Divitias et paupertatem ne dederis mihi; constitue autem mihi quae necessaria sunt sufficienter, ut ne satiatus mendax efficiar, et dicam, Quis me videt? aut pauper factus furer, et periurem nomen Dei mei 31. Vides certe et istam sufficientiam non appeti propter seipsam, sed propter salutem corporis, et congruentem habitum personae hominis, quo habitu non sit inconveniens eis cum quibus honeste officioseque vivendum est.
6. 13. In his itaque omnibus incolumitas hominis et amicitia propter seipsa appetuntur; sufficientia vero rerum necessariarum non propter seipsam, sed propter duo superiora quaeri solet, cum decenter quaeritur. Incolumitas porro in ipsa vita, ac salute, atque integritate animi et corporis constituta est. Itemque amicitia non angustis finibus terminanda est: omnes enim quibus amor et dilectio debetur, amplectitur, quamvis in alios propensius, in alios suspensius inclinetur; pervenit autem usque ad inimicos, pro quibus etiam orare praecipimur. Ita nemo est in genere humano cui non dilectio, etsi non pro mutua caritate, pro ipsa tamen communis naturae societate debeatur.
[*]Sed ii nos multum iusteque delectant, a quibus vicissim sancte casteque diligimur. Ista cum habentur, ut teneantur, cum autem non habentur, ut habeantur, orandum est.
7. 14. Hoccine totum, et haec sunt omnia quibus beatae summa vitae colligitur? an aliquid aliud veritas docet quod his omnibus praeferatur? Nam et illa sufficientia, et ipsa incolumitas, vel propria vel amicorum, quamdiu temporalis est, pro aeternae vitae adeptione abicienda est: quamquam fortasse corpus, animus vero nullo modo sanus existimandus est, qui non temporalibus aeterna praeponit; neque enim in tempore utiliter vivitur, nisi ad comparandum meritum quo in aeternitate vivatur. Ad illam ergo unam vitam, qua cum Deo et de Deo vivitur, caetera quae utiliter et decenter optantur, sine dubio referenda sunt. In eo quippe nosmetipsos diligimus, si Deum diligimus: et ex alio praecepto proximos nostros sicut nosmetipsos ita vere diligimus, si eos ad Dei similem dilectionem, quantum in nobis est, perducamus. Deum igitur diligimus propter seipsum, et nos ac proximos propter ipsum: nec cum ita vivimus, iam nos in ipsa beata vita constitutos existimemus, quasi nihil sit amplius quod oremus. Quomodo enim iam beate vivimus, cum illud adhuc desit, propter quod unum bene vivimus?
8. 15. Utquid ergo per multa dispergimur, et quaerimus quid oremus, timentes ne forte sicut non oportet oremus, ac non potius cum Psalmo dicimus: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut habitem in domo Domini omnes dies vitae meae; ut contempler delectationem Dei, et visitem templum eius 32? Ibi namque omnes dies non veniendo et transeundo fiunt omnes, nec initium alterius est finis alterius; omnes sine fine simul sunt, ubi nec ipsa vita habet finem, cuius illi dies sunt. Propter hanc adipiscendam vitam beatam ipsa vera Vita beata nos orare docuit, non in multiloquio, tamquam eo fiat ut exaudiamur quo loquaciores sumus, cum eum oremus qui novit, sicut ipse Dominus ait, quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo 33. Unde mirum videri potest, quamvis multiloquium prohibuerit, cur nos sic orare adhortatus sit, qui novit quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, ut diceret: Oportet semper orare, et non deficere; viduae cuiusdam proposito exemplo, quae de suo adversario cupiens vindicari, iudicem iniquum saepe interpellando flexit ad audiendum, non iustitia vel misericordia permotum, sed taedio superatum: ut hinc admoneremur, quam certius nos exaudiat misericors et iustus Dominus Deus sine intermissione orantes, quando illa nec ab iniquo et impio iudice potuit assidua interpellatione contemni; et quam libens atque placatus bona desideria impleat eorum, a quibus aliena peccata novit ignosci, si quo cupiebat illa pervenit quae voluit vindicari 34. Ille quoque cui amicus de via venerat, nec quod ei apponeret habebat, ab amico sibi tres panes cupiens commodari, quibus fortasse ipsa Trinitas unius substantiae figurata est, iam cum suis servis dormientem petitor instantissimus et molestissimus excitavit, ut daret ei quantos volebat, magis et ipse vitando taedium quam benevolentiam cogitando 35: ut hinc intellegeremus, si dare cogitur qui cum dormiat, a petente excitatur invitus, quanto det benignius qui nec dormire novit, et dormientes nos excitat ut petamus.
8. 16. Hinc est et illud: Petite et accipietis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et quaerens invenit, et pulsanti aperietur. Aut quis est ex vobis homo, a quo filius suus panem petit, numquid lapidem porrigit ei? aut si piscem petit, numquid serpentem porrigit illi? aut si ovum petit, numquid porrigit ei scorpium? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester coelestis dabit bona petentibus se? 36 Cum ergo secundum tria illa quae commendat Apostolus, fides significetur in pisce, vel propter aquam Baptismi, vel quod in huius saeculi fluctibus integra est; cui contrarius est ille serpens, qui ut non crederetur Deo, venenosa fraude persuasit: spes in ovo, quia vita pulli nondum est, sed futura est, nec iam videtur, sed adhuc speratur; spes enim quae videtur, non est spes 37; cui contrarius est scorpius, quoniam qui sperat aeternam vitam, quae retro sunt obliviscitur, et in anteriora se extendit; cui noxium est retro respicere; scorpius autem ex ea parte cavendus est, quam venenatam et aculeatam retrorsum habet: caritas in pane; maior enim horum caritas 38, et in cibis utique vincit caetera panis utilitas; cui contrarius est lapis, quoniam dura corda respuunt caritatem: sive aliud aliquid congruentius ista significent, tamen qui novit bona data dare filiis suis, petere nos et quaerere et pulsare compellit.
8. 17. Quod quare faciat, qui novit quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, movere animum potest, nisi intellegamus quod Dominus et Deus noster non voluntatem nostram sibi velit innotescere, quam non potest ignorare; sed exerceri in orationibus desiderium nostrum, quo possimus capere quod praeparat dare. Illud enim valde magnum est, sed nos ad capiendum parvi et angusti sumus. Ideo nobis dicitur: Dilatamini; ne sitis iugum ducentes cum infidelibus 39. Tanto quippe illud quod valde magnum est, quod nec oculus vidit, quia non est color; nec auris audivit, quia non est sonus; nec in cor hominis ascendit 40, quia cor hominis illuc debet ascendere, sumemus capacius, quanto id et fidelius credimus, et speramus firmius, et desideramus ardentius.
9. 18. In ipsa ergo fide et spe et caritate continuato desiderio semper oramus. Sed ideo per certa intervalla horarum et temporum etiam verbis rogamus Deum, ut illis rerum signis nos ipsos admoneamus, quantumque in hoc desiderio profecerimus nobis ipsis innotescamus, et ad hoc augendum nos ipsos acrius excitemus. Dignior enim sequetur effectus, quem ferventior praecedit affectus. Ac per hoc et quod ait Apostolus: Sine intermissione orate 41, quid est aliud quam, Beatam vitam, quae nulla nisi aeterna est, ab eo qui eam solus dare potest, sine intermissione desiderate? Semper ergo hanc a Domino Deo desideremus, et oremus semper. Sed ideo ab aliis curis atque negotiis, quibus ipsum desiderium quodammodo tepescit, certis horis ad negotium orandi mentem revocamus, verbis orationis nos ipsos admonentes in id quod desideramus, intendere, ne quod tepescere coeperat, omnino frigescat, et penitus exstinguatur, nisi crebrius inflammetur. Unde et illud quod idem apostolus ait: Postulationes vestrae innotescant apud Deum 42, non sic accipiendum est, tamquam Deo innotescant, qui eas et antequam essent utique noverat, sed nobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non apud homines per iactantiam. Aut forte etiam innotescant Angelis qui sunt apud Deum, ut quodammodo eas offerant Deo, et de his consulant, et quod eo iubente implendum esse cognoverint, sicut oportere ibi cognoverint, hoc nobis vel evidenter vel latenter apportent: dixit enim angelus homini: Et nunc quando orabas tu et Sara, ego obtuli orationem vestram in conspectu claritatis Dei 43.
10. 19. Quae cum ita sint, etiam cum diu orare vacat, id est cum alia bonarum et necessariarum actionum non impediuntur officia, quamvis et in eis, ut dixi, desiderio illo semper orandum sit, non est improbum nec inutile. Neque enim, ut nonnulli putant, hoc est orare in multiloquio, si diutius oretur. Aliud est sermo multus, aliud diuturnus affectus. Nam et de ipso Domino scriptum est quod pernoctaverit in orando 44, et quod prolixius oraverit 45: ubi quid aliud quam nobis praebebat exemplum, in tempore precator opportunus, cum Patre exauditor aeternus?
10. 20. Dicuntur fratres in Aegypto crebras quidem habere orationes, sed eas tamen brevissimas, et raptim quodammodo iaculatas, ne illa vigilanter erecta, quae oranti plurimum necessaria est, per productiores moras evanescat atque hebetetur intentio. Ac per hoc etiam ipsi satis ostendunt, hanc intentionem, sicut non est obtundenda, si perdurare non potest, ita si perduraverit, non cito esse rumpendam. Absit enim ab oratione multa locutio, sed non desit multa precatio, si fervens perseverat intentio. Nam multum loqui, est in orando rem necessariam superfluis agere verbis. Multum autem precari, est ad eum quem precamur, diuturna et pia cordis excitatione pulsare. Nam plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam affatu. Ponit autem lacrymas nostras in conspectu suo, et gemitus noster non est absconditus ab eo qui omnia per Verbum condidit, et humana verba non quaerit.
11. 21. Nobis ergo verba necessaria sunt, quibus commoneamur et inspiciamus quid petamus, non quibus Dominum seu docendum seu flectendum esse credamus. Cum ergo dicimus: Sanctificetur nomen tuum, nos ipsos admonemus desiderare ut nomen eius quod semper sanctum est, etiam apud homines sanctum habeatur, hoc est non contemnatur; quod non Deo, sed hominibus prodest. Et in eo quod dicimus: Adveniat regnum tuum, quod seu velimus, seu nolimus, utique veniet, desiderium nostrum ad illud regnum excitamus, ut nobis veniat, atque nos in eo regnare mereamur. Cum dicimus: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, nobis ab illo precamur ipsam obedientiam, ut sic a nobis fiat voluntas eius, quemadmodum fit in coelestibus ab Angelis eius. Cum dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; per id quod dicitur hodie, significatur hoc tempore, ubi vel illam sufficientiam petimus, a parte quae excellit, id est nomine panis totam significantes; vel Sacramentum fidelium, quod in hoc tempore necessarium est, non tamen ad huius temporis, sed ad illam aeternam felicitatem assequendam. Cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut nos dimittimus debitoribus nostris, nos admonemus et quid petamus, et quid faciamus, ut accipere mereamur. Cum dicimus: Ne nos inferas in tentationem, nos admonemus hoc petere, ne deserti eius adiutorio alicui tentationi vel consentiamus decepti, vel cedamus afflicti. Cum dicimus: Libera nos a malo 46, nos admonemus cogitare, nondum nos esse in eo bono ubi nullum patiemur malum. Et hoc quidem ultimum quod in dominica oratione positum est, tam late patet, ut homo christianus in qualibet tribulatione constitutus in hoc gemitus edat, in hoc lacrymas fundat, hinc exordiatur, in hoc immoretur, ad hoc terminet orationem. His enim verbis res ipsas memoriae nostrae commendari oportebat.
12. 22. Nam quaelibet alia verba dicamus, quae affectus orantis vel praecedendo format ut clareat, vel consequendo attendit ut crescat; nihil aliud dicimus quam quod in ista dominica oratione positum est, si recte et congruenter oramus. Quisquis autem id dicit quod ad istam evangelicam precem pertinere non possit, etiamsi non illicite orat, carnaliter orat: quod nescio quemadmodum non dicatur illicite, quandoquidem spiritu renatos nonnisi spiritaliter decet orare. Qui enim dicit, verbi gratia: Clarificare in omnibus gentibus, sicut clarificatus es in nobis 47: et: Prophetae tui fideles inveniantur 48; quid aliud dicit quam: Sanctificetur nomen tuum? Qui dicit: Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus 49; quid aliud dicit quam: Veniat regnum tuum? Qui dicit: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mei omnis iniquitas 50; quid aliud dicit quam: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra? Qui dicit: Paupertatem et divitias ne dederis mihi 51; quid aliud dicit quam: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie? Qui dicit: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis eius 52: aut: Domine, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala 53; quid aliud dicit quam: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Qui dicit: Aufer a me concupiscentias ventris, et desiderium concubitus ne apprehendat me 54; quid aliud dicit quam: Ne nos inferas in tentationem? Qui dicit: Erue me ab inimicis meis, Deus, et ab insurgentibus super me libera me 55; quid aliud dicit quam: Libera nos a malo? Et si per omnia precationum sanctarum verba discurras, quantum existimo, nihil invenies quod in ista dominica non contineatur et concludatur oratione. Unde liberum est aliis atque aliis verbis, eadem tamen in orando dicere; sed non debet esse liberum alia dicere.
12. 23. Haec et pro nobis, et pro nostris, et pro alienis, atque pro ipsis inimicis sine fluctu dubitationis oranda sunt: quamvis alius pro isto, alius pro illo, sicut se habent propinquitates vel longinquitates necessitudinum, in corde orantis oriatur aut excellat affectus. Qui autem dicit in oratione, verbi gratia, Domine, multiplica divitias meas; aut, Da mihi tantas quantas illi vel illi dedisti; aut, Honores meos auge, fac me in hoc saeculo praepotentem atque clarentem, vel si quid huiusmodi est; et haec dicit, eorum habens concupiscentiam, non id attendens, ut ex his secundum Deum prosit hominibus: puto eum non invenire in oratione dominica quo possit haec vota coaptare. Quamobrem pudeat saltem petere quae non pudet cupere; aut si et hoc pudet, sed cupiditas vincit, quanto melius hoc petitur, ut etiam ab isto cupiditatis malo liberet, cui dicimus: Libera nos a malo!
13. 24. Habes, quantum arbitror, non solum qualis ores, verum etiam quid ores; non me docente, sed illo qui omnes nos docere dignatus est. Beata vita quaerenda est, haec a Domino Deo petenda est. Quid sit beatum esse, a multis multa sunt disputata; sed nos ad multos et ad multa utquid imus? Breviter in Scriptura Dei veraciterque dictum est: Beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius 56. In ipso populo ut simus, atque ad eum contemplandum et cum eo sine fine vivendum pervenire possimus, finis praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta 57. In eisdem tribus, pro conscientia bona spes posita est. Fides ergo et spes et caritas ad Deum perducunt orantem, hoc est credentem, sperantem, desiderantem, et quae petat a Domino in dominica oratione considerantem. Ieiunia et ab aliis voluptatibus sine salutis neglectu carnalis concupiscentiae refrenatio, maximeque eleemosynae multum adiuvant orationem, ut possimus dicere: In die tribulationis meae Deum exquisivi, manibus meis, nocte coram eo; et non sum deceptus 58. Quomodo enim Deus incorporalis et impalpabilis manibus exquiritur, nisi operibus exquiratur?
14. 25. Adhuc est fortasse quod quaeras, cur Apostolus dixerit: Quid enim oremus sicut oportet, nescimus 59: neque enim ullo modo credendum est vel ipsum, vel quibus ista dicebat, dominicam nescisse orationem. Cur ergo putamus hoc eum dixisse quod nec temere potuit nec mendaciter dicere, nisi quia molestiae tribulationesque temporales plerumque prosunt, vel ad sanandum tumorem superbiae, vel ad probandam exercendamve patientiam, cui probatae et exercitatae clarior merces uberiorque servatur, vel ad quaecumque flagellanda et abolenda peccata; tamen nos nescientes quid ista prosint, ab omni tribulatione optamus liberari? Ab hac ignorantia nec seipsum Apostolus ostendit alienum, nisi forte quid oraret, sicut oportet, sciebat, quando in revelationum magnitudine ne extolleretur datus est illi stimulus carnis, angelus satanae, qui eum colaphizaret; propter quod ter Dominum rogavit ut eum auferret ab eo, utique, sicut oportet, nesciens quid oraret. Denique Dei responsum cur non fieret quod vir tantus orabat, et quare fieri non expediret, audivit: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 60.
14. 26. In his ergo tribulationibus quae possunt et prodesse et nocere, quid oremus, sicut oportet, nescimus: et tamen quia dura, quia molesta, quia contra sensum nostrae infirmitatis sunt, universali humana voluntate, ut a nobis haec auferantur, oramus. Sed hoc devotionis debemus Domino Deo nostro, ut si ea non abstulerit, non ideo nos ab eo neglegi existimemus, sed potius pia patientia malorum, bona speremus ampliora: sic enim virtus in infirmitate perficitur. Nonnullis quippe impatientibus Dominus Deus quod petebant concessit iratus, sicut contra Apostolo negavit propitius. Nam legimus Israelitae quid et quomodo rogaverint et acceperint; sed expleta concupiscentia, impatientia est graviter castigata 61. Dedit et regem petentibus secundum cor eorum, sicut scriptum est, non secundum cor suum 62. Dedit etiam quod diabolus postulavit, ut probandus eius famulus tentaretur 63. Exaudivit rogantes et immundos spiritus, ut in multos sues legio daemonum mitteretur 64. Haec scripta sunt, ne forte se quisque magnipendat, si fuerit exauditus, cum aliquid impatienter petit, quod non impetrare plus prosit; aut se abiciat, et de divina erga se miseratione desperet, si non exaudiatur, cum forte aliquid petit, quo accipiendo affligatur atrocius, vel a prosperitate corruptus penitus evertatur. In talibus ergo quid oremus, sicut oportet, nescimus. Unde si aliquid contra quam oramus acciderit, patienter ferendo, et in omnibus gratias agendo, hoc potius oportuisse quod Dei, non quod nostra voluntas habuit, minime dubitare debemus. Nam et huiusmodi exemplum praebuit nobis ille mediator, qui cum dixisset: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste, humanam in se voluntatem ex hominis susceptione transformans, continuo subiecit: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater 65. Unde non immerito per unius obedientiam iusti constituuntur multi 66.
14. 27. Quisquis autem illam unam petit a Domino, et hanc requirit 67, certus ac securus petit, nec timet ne forte obsit cum acceperit, sine qua nihil prodest quidquid aliud orando, sicut oportet, acceperit. Ipsa est enim una vera et sola beata vita, ut contemplemur Domini delectationem in aeternum, immortales atque incorruptibiles corpore et spiritu. Propter hanc unam caetera requiruntur, et non indecenter petuntur. Istam quisquis habuerit, omnia quae vult habebit, nec aliquid ibi velle habere poterit quod non decebit. Ibi quippe est fons vitae, quem sitire nunc oportet in oratione, quamdiu in spe vivimus, et quod speramus nondum videmus, in protectione alarum eius, ante quem est omne desiderium nostrum, ut inebriemur ab ubertate domus eius, et torrente voluptatis eius potemur; quoniam apud eum est fons vitae 68, et in lumine eius videbimus lumen 69, quando satiabitur in bonis desiderium nostrum, et nihil erit ultra quod gemendo quaeramus, sed quod gaudendo teneamus. Verumtamen quia ipsa est pax quae praecellit omnem intellectum 70, etiam ipsam in oratione poscendo, quid oremus, sicut oportet, nescimus. Quod enim sicuti est cogitare non possumus, utique nescimus; sed quidquid cogitanti occurrerit, abicimus, respuimus, improbamus, non hoc esse quod quaerimus novimus, quamvis illud nondum quale sit noverimus.
15. 28. Est ergo in nobis quaedam, ut ita dicam, docta ignorantia, sed docta spiritu Dei qui adiuvat infirmitatem nostram. Nam cum dixisset Apostolus: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus; ibi subiecit: Similiter et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram: quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid Spiritus sapiat, quia secundum Deum interpellat pro sanctis 71. Quod non sic est intellegendum, ut existimemus sanctum Spiritum Dei, qui in Trinitate incommutabilis Deus est, et cum Patre et Filio unus Deus, tamquam aliquem qui non sit quod Deus est, interpellare pro sanctis: dictum quippe est: Interpellat pro sanctis, quia interpellare sanctos facit; sicut dictum est: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum 72, hoc est ut scire vos faciat. Interpellare itaque sanctos facit gemitibus inenarrabilibus, inspirans eis desiderium etiam adhuc incognitae tantae rei quam per patientiam exspectamus. Quomodo enim narratur, quando desideratur, quod ignoratur? nam utique si omnimodo ignoraretur, non desideraretur; et rursus, si videretur, non desideraretur, nec gemitibus quaereretur.
16. 29. Haec omnia considerans, et si quid aliud de hac re tibi Dominus insinuaverit, quod vel mihi non occurrit, vel dici a me longum fuit, concerta in oratione vincere hoc saeculum; ora in spe, ora fideliter et amanter, ora instanter atque patienter, ora sicut vidua Christi. Quamvis enim ad omnia membra eius, hoc est ad omnes qui in eum credunt, et eius corpori sociantur, sicut docuit, orare pertineat, specialiter tamen diligentior cura orationum in Scripturis eius viduis invenitur iniuncta. Nam duae fuerunt Annae honorabiliter nominatae, una coniugata quae sanctum Samuelem peperit 73, alia vidua quae Sanctum sanctorum, cum adhuc infans esset, agnovit 74. Oravit et coniugata in dolore animi et afflictione cordis, quia filios non habebat: tunc ipsum Samuelem impetravit, et acceptum Deo reddidit, quia cum posceret, vovit 75. Sed oratio eius quomodo ad orationem illam dominicam pertineat, non facile reperitur, nisi quia in eo quod ibi positum est: Libera nos a malo 76, non parvum malum videbatur, et nuptam esse, et fructu carere nuptiarum, cum sola excuset nuptias procreandorum causa filiorum. De illa vero Anna vidua vide quid scriptum sit: Quia non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die 77. Nec aliunde Apostolus, quod et supra commemoravi: Quae autem vere vidua est, inquit, et desolata, speravit in Domino, et persistit in orationibus nocte ac die 78: et Dominus cum semper ad orandum, et non deficiendum nos hortaretur, viduam commemoravit, quae licet iniquum et impium iudicem, ac Dei et hominum contemptorem, ad audiendam causam suam assidue interpellando convertit 79. Quam ergo prae caeteris viduae debent vacare orationibus, satis hinc intellegi potest, quod omnibus ad suscipiendum orandi studium de viduis propositum est exhortationis exemplum.
16. 30. Quid autem in hoc operis genere in viduis electum est, nisi destitutio et desolatio? Quapropter si se omnis anima intellegat in hoc saeculo destitutam atque desolatam, quamdiu peregrinatur a Domino, profecto quamdam viduitatem suam Deo defensori assidua et impensissima precatione commendat. Ora ergo ut vidua Christi, nondum habens eius conspectum, cuius precaris auxilium. Et licet sis ditissima, sicut pauper ora: nondum enim veras futuri saeculi divitias habes, ubi nulla damna formides. Licet habeas filios et nepotes, numerosamque familiam, quod et supra dictum est, sicut desolata ora: incerta sunt enim omnia temporalia, etiam usque in finem vitae huius in nostram consolationem mansura. Tu autem si ea quae sursum sunt quaeris et sapis, aeterna et certa desideras, quae quamdiu nondum habes, etiam salvis omnibus atque obsequentibus tuis, tamquam desolatam deputare te debes. Et si tu, profecto etiam tuo exemplo religiosissima nurus tua, et aliae sanctae viduae virginesque sub vestra cura securius constitutae: quanto enim magis domum vestram pie tractatis, tanto impensius orationibus instare debetis, rerum praesentium non occupatae negotiis, nisi quae flagitat causa pietatis.
16. 31. Sane memineritis et pro nobis non neglegenter orare. Nolumus enim sic nobis honorem, quem periculosum gerimus, deferatis, ut adiutorium, quod necessarium novimus, auferatis. A familia Christi oratum est pro Petro 80, oratum est pro Paulo 81; et vos in eius familia esse gaudemus, et incomparabiliter plus quam Petrus et Paulus orationum fraternarum auxiliis indigemus. Orate certatim concordi sanctoque certamine: non enim adversus alterutrum certatis, sed adversus diabolum, sanctis omnibus inimicum. In ieiuniis et vigiliis, et omni castigatione corporis quamplurimum adiuvatur oratio 82. Faciat quaeque vestrum quod poterit: quod altera minus potest, in ea quae potest facit, si in altera diligit quod ideo quia non potest ipsa non facit; proinde quae minus valet, non impediat plus valentem, et quae plus valet, non urgeat minus valentem. Conscientiam quippe vestram Deo debetis; nemini autem vestrum aliquid debeatis, nisi ut invicem diligatis 83. Exaudiat te Dominus, qui potens est facere supra quam petimus aut intellegimus 84.