EPISTOLA 127

Scripta sub fine a. 410.

Augustinus Armentarium hortatur ut continentiae votum Deo rependat eo magis quod nos fugit haec vita (n. 1) ad quam trahendam mundi amatores tot tantaque mala patiuntur (n. 2) saepeque in Deum, vitae fontem, multa committunt (n. 3), cum e contra mundus contemnendus sit velut impedimentum in adipiscenda vita aeterna (n. 4). Armentarius autem humiliter tollat suave iugum Christi super se (n. 5) reddatque Deo quod ei pollicitus sit (n. 6) praecepta eius ita exsequens (nn. 7-8) neque Paulinae uxori inferior sit virtute (n. 9).

DOMINIS EXIMIIS MERITOQUE HONORABILIBUS AC DESIDERABILIBUS FILIIS, ARMENTARIO ET PAULINAE, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Vota Deo reddenda.

1. Vir egregius, filius meus Ruferius, affinis vester, retulit mihi quid Domino voveritis: qua eius narratione exhilaratus, et ibidem metuens ne aliud suadeat ille tentator qui bonis talibus antiquitus invidet, exhortandam paucis credidi Caritatem tuam, domine eximie meritoque honorabilis et desiderabilis fili, ut cogites quod in divinis eloquiis legitur: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem 1; atque arripias curesque reddendum quod ei te vovisse nosti, qui et debita exigit et promissa persolvit. Nam et hoc scriptum est: Vovete, et reddite Domino Deo vestro 2: quamquam etsi non vovisses, quid aliud tibi suadendum fuit, aut quid melius ab homine fieri potest, quam ut ei se restituat a quo institutus est; praesertim quia caritatis erga nos Dei tantum apparuit atque eluxit indicium, ut Filium suum unigenitum mitteret, qui pro nobis moreretur 3? Restat ergo ut fiat quod Apostolus ait, propterea mortuum esse Christum, ut qui vivunt non sibi iam vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit 4. Nisi forte adhuc mundus amandus est, tanta rerum labe contritus, ut etiam speciem seductionis amiserit. Nam quantum illi laudandi atque praedicandi, qui dignati non sunt etiam cum mundo florente florere; tantum increpandi et accusandi sunt, quos perire cum pereunte delectat.

Quam multa patimur ad vitam paulo producendam!

2. Labores et pericula et exitia huius transitoriae vitae, si pro eadem vita quandoque finienda subeuntur, ut mors eius non omnino auferatur, sed paululum differatur; quanto magis pro aeterna subeunda sunt, ubi mortem nec natura sollicite cavet, nec ignavia turpiter timet, nec sapientia fortiter sustinet! nulli quippe erit quae non erit. Habeat igitur te vita aeterna in dilectoribus suis. Nonne cernis, haec vita miserabilis et egena quam vehementes habeat, quantumque sibi obliget amatores suos? qui tamen periculo eius saepe turbati, citius eam finiunt, eo ipso quo finire formidant, et mortem dum declinant, accelerant, veluti si quisquam fluvio rapiendus irruat, latronem bestiamve fugiendo. Iactant in mare tempestate saeviente aliquando et alimenta; et ut vivant, proiciunt unde vivunt, ne cito finiatur quod vel in labore vivitur. Quantis laboribus agitur, ut longiore tempore laboretur! et mors cum impendere coeperit, ideo cavetur, ut diutius timeatur. Nam inter tot casus fragilitatis humanae, quam multae mortes timentur, quarum certe una cum venerit, restat caeteras non timeri! et tamen fugitur una ut omnes timeantur. Quibus excruciantur doloribus, qui curantur a medicis et secantur! numquid ut non moriantur? Sed ut aliquanto serius moriantur. Multi cruciatus suscipiuntur certi, ut pauci dies adficiantur incerti: et nonnumquam ipsis doloribus victi continuo moriuntur, quos mortis timore suscipiunt; et cum omnino non eligant vitam finire ne doleant, sed dolere ne finiant, accidit eis ut doleant et finiant: non solum quia et sanati utique vitam finiunt post dolores, quae tantis poenis comparata nec sempiterna esse potest, quia mortalis est, nec diuturna, quia tota brevis est, nec de ipso brevi spatio sui secura, quia semper incerta est; verum etiam quod aliquando eam dolore finierunt, quam ne finirent, dolere voluerunt.

Huius vitae amore saepe amittitur aeterna.

3. Habet etiam hoc magnum malum, ac vehementer exsecrandum et horrendum nimius amor vitae istius, quod multi dum volunt paulo diutius vivere, graviter offendunt Deum, apud quem est fons vitae 5; atque ita, dum ab eis frustra qui necessario futurus est vitae finis metuitur, illinc prohibentur ubi sine fine vivitur. Huc accedit quia vita misera etiamsi posset esse perpetua, nullo modo beatae vitae etiam brevissimae comparanda est: et tamen isti amando miserrimam atque brevissimam, perdunt beatissimam ac sempiternam, cum in hac ipsa, quam male diligunt, hoc velint quod in altera perdunt; quia utique in ista nec miseriam diligunt, nam beati esse volunt, nec brevitatem, nam eam finiri nolunt; tantum quia vita est, sic amatur, ut saepe propter eam, licet miseram et brevem, beata et sempiterna amittatur.

Mundus spernendus ut aeternitas beata acquiratur.

4. His consideratis, quid magnum vita aeterna iubet amatoribus suis, cum se iubet sic amari quemadmodum haec amatur a suis? an vero dignum est vel ferendum, cum contemnuntur omnia quae amantur in mundo, ut vita post paululum finienda, saltem ipsum paululum teneatur in mundo; et non contemnitur mundus, ut obtineatur vita quae sine fine apud illum est, per quem factus est mundus? Modo cum ipsa Roma, domicilium clarissimi imperii, barbarico vastaretur incursu, quam multi huius vitae temporalis amatores, ut eam vel infeliciter producendam nudamque redimerent, dederunt omnia quae illi non solum oblectandae et ornandae, verum etiam sustentandae tuendaeque servabant! Solent certe amatores illis quas amant, ut eas habeant, multa conferre: isti amatam suam non haberent, nisi amando inopem reddidissent; nec ei multa conferrent, sed cuncta potius auferrent, ne sibi eam hostis auferret. Nec eorum reprehendo consilium: quis enim nesciat perituram fuisse ipsam, si non ea perissent quae recondita fuerant propter ipsam? quamvis et quidam perdiderint prius illa, mox ipsam; quidam vero licet parati cuncta perdere propter ipsam, prius perdiderint ipsam. Sed hinc admonendi sumus quales aeternae vitae dilectores esse debeamus, ut propter eam contemnamus cuncta superflua, cum pro hac transitoria vita contempta sint quae illi fuerant necessaria.

Suave Christi iugum non gravat sed levat.

5. Neque enim amatam nostram, sicut illi suam, ut teneamus, exspoliamus; sed illi aeternae adipiscendae istam temporalem velut famulam expeditiorem servire facimus, si eam nec ornamentorum vanorum vinculis alligemus, nec curarum noxiarum sarcinis oneremus, audiamusque Dominum, qui nobis illam vitam summo ardore desiderandam fidelissime pollicetur, velut in totius mundi concione clamantem: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum lene, et onus meum leve est 6. Haec disciplina piae humilitatis, ventosam et turbidam cupiditatem, avidam rerum extra nostram potestatem constitutarum, pellit ex animo, et quodammodo exspirat. Ibi enim labor, ubi multa quaeruntur et diliguntur, quibus adipiscendis atque retinendis voluntas non satis est, quia consequentem non habet facultatem. Iusta vero vita, cum volumus, adest, quia eam ipsam plene velle, iustitia est; nec plus aliquid perficienda iustitia, quam perfectam voluntatem requirit. Vide si labor est, ubi velle satis est. Unde divinitus dictum est: Pax in terra hominibus bonae voluntatis 7. Ubi pax, ibi requies; ubi requies, ibi finis appetendi, et nulla causa laborandi. Sed haec voluntas ut plena sit, oportet ut sana sit: erit autem sana, si medicum non refugiat, cuius solius gratia sanari potest a morbo desideriorum noxiorum. Ipse est ergo medicus qui clamat: Venite ad me omnes qui laboratis, iugum suum lene, et onus leve dicens; quia diffusa per Spiritum sanctum caritate in cordibus nostris 8, profecto amabitur quod iubebitur, et non erit asperum nec onerosum, si sub hoc uno iugo, quanto minus tumida, tanto magis libera cervice serviatur. Et haec est una sarcina, qua eius baiulus non premitur, sed levatur. Divitiae si diliguntur, ibi serventur ubi perire non possunt. Honor si diligitur, illic habeatur ubi nemo indignus honoratur. Salus si diligitur, ibi adipiscenda desideretur ubi adeptae nihil timetur. Vita si diligitur, ibi acquiratur ubi nulla morte finitur.

Quod Deo redditur, reddenti additur.

6. Reddite igitur quod vovistis, quia vos ipsi estis, et ei vos redditis a quo estis; reddite, obsecro. Neque enim quod redditis, reddendo minuetur, sed potius servabitur et augebitur: benignus enim exactor est, non egenus; et qui non crescat ex redditis, sed in se crescere faciat redditores. Huic ergo quod non redditur, perditur: quod autem redditur, reddenti additur; imo vero in eo cui redditur, ipse reddens servatur. Idipsum quippe erit redditum et redditor, quia idipsum erat debitum et debitor. Deo namque seipsum debet homo, eique reddendus est ut beatus sit, a quo accepit ut sit. Hoc significat quod in Evangelio Dominus ait: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt 9. Hoc enim dixit, cum sibi demonstrato nummo, et quaesito cuius haberet imaginem, responsum esset, Caesaris; ut hinc intellegerent, quod Deus exigeret ab homine imaginem suam in homine ipso, sicut Caesar suam exigebat in nummo. Quanto magis ergo reddenda est cum promittitur, cui etiam non promissa debetur!

Dei praecepta et audienda et facienda.

7. Quapropter, carissime, possem quidem pro mea quantulacumque facultatula, sancti propositi quod Deo vovisse vos comperi, uberius laudare fructum, ac demonstrare quid distet inter christianos dilectores mundi huius, et contemptores, quamvis fideles utrique dicantur. Eodem utrique lavacro sacri fontis abluti sunt, eisdem imbuti consecratique mysteriis, utrique eiusdem Evangelii non auditores tantum, verum etiam praedicatores; nec utrique tamen regni Dei lucisque participes, et vitae aeternae, quae sola est beata, cohaeredes. Dominus enim Iesus non ab eis qui non audiunt, sed eos inter se auditores verborum suorum, latissimo limite, non tenui distinctione discrevit: Qui audit, inquit, verba mea haec, et facit ea, similabo eum viro prudenti qui aedificavit domum suam supra petram: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. Qui autem audit verba mea haec, et non facit ea, similabo eum viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina eius magna 10. Audire ergo illa verba, aedificare est; in hoc utrique pares sunt: in faciendo autem, et non faciendo quod audiunt, tantum dispares, quantum aedificium petrae soliditate fundatum dispar est ei quod sine ullo fundamento facili arenae mobilitate subvertitur. Nec ideo quisquis omnino non audit, tutius sibi aliquid comparat: nihil enim aedificans, sine ullo tecto multo facilius obruendus, rapiendus, et dispergendus imbribus, fluviis ventisque donatur.

Voto obstrictorum felix necessitas.

8. Possem etiam pro modulo meo eosdem ipsos pertinentes ad dexteram regnumque coelorum in suis gradibus meritisque distinguere, atque ostendere quo differat vita coniugalis filios procreantium patrum matrumque familias, verumtamen religiosorum ac piorum, ab ea vita quam vos Deo vovistis, si nunc ad eam vovendam exhortandus esses; sed quia iam vovisti, iam te obstrinxisti, aliud tibi facere non licet. Priusquam esses voti reus, liberum fuit quo esses inferior; quamvis non sit gratulanda libertas qua fit ut non debeatur quod cum fuero redditur. Nunc vero quia tenetur apud Deum sponsio tua, non te ad magnam iustitiam invito, sed a magna iniquitate deterreo. Non enim talis eris, si non feceris quod vovisti, qualis mansisses, si nihil tale vovisses. Minor enim tunc esses, non peior: modo autem tanto, quod absit, miserior, si fidem Deo fregeris, quanto beatior, si persolveris. Nec ideo te vovisse poeniteat, imo gaude iam tibi non licere quod cum tuo detrimento licuisset. Aggredere itaque intrepidus, et dicta imple factis; ipse adiuvabit, qui vota tua expetit. Felix est necessitas quae in meliora compellit.

Armentarius virtute uxori se adaequet.

9. Una sola esse causa posset, qua te id quod vovisti, non solum non hortaremur, verum etiam prohiberemus implere, si forte tua coniux hoc tecum suscipere animi seu carnis infirmitate recusaret. Nam et vovenda talia non sunt a coniugatis, nisi ex consensu et voluntate communi: et si praepropere factum fuerit, magis est corrigenda temeritas quam persolvenda promissio. Neque enim Deus exigit, si quis ex alieno aliquid voverit, sed potius usurpare vetat alienum. Divina quippe de hac re per Apostolum est prolata sententia: Uxor non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier 11: sexum nomine corporis nuncupavit. Sed cum illam tam paratam esse audiam Deo dicare continentiam, ut eo solo impediatur, si tibi debitum reddere coniugali iure compellitur; ambo Deo reddite quod ambo vovistis, ut illi persolvatur quod ab alterutro non exigitis. Si continentia virtus est, sicuti est, cur ad eam sit promptior sexus infirmior, cum virtus a viro potius cognominata videatur 12, sicut similitudo vocabuli resonat? Noli ergo vir abhorrere a virtute quam mulier est parata suscipere. Sit vester consensus oblatio ad supernum altare Creatoris, et victa concupiscentia, tanto fortius quanto sanctius vinculum caritatis. Gaudeamus de vobis in abundanti gratia Christi, domini eximii meritoque honorabiles et desiderabiles filii.