EPISTOLA 124

 

Augustinus ad Albinam, Pinianum et Melaniam ipsius desiderio venientes in Africam ac Thagastae extorres commorantes excusat se, quod illuc ad eos visendos pergere, sibi non tam (n. 1) non tam per hiemis rigorem, quam per titubantem Hipponensis Ecclesiae statum.

DOMINIS IN DOMINO INSIGNIBUS, ET SANCTITATE CARISSIMIS AC DESIDERATISSIMIS FRATRIBUS, ALBINAE, PINIANO, ET MELANIAE, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Amicos visendi aestus hiemali frigore maiores.

1. Cum habitu valetudinis vel natura frigus ferre non possim, numquam tamen maiores aestus, quam ista hieme tam horrenda, perpeti potui, quod ad vos, ad quos volatu maria transeunda fuerant, tam in proximo constitutos, tam de longinquo visendi nos gratia venientes, non dicam pergere, sed volare non potui. Et forte Sanctitas vestra eamdem hiemalem asperitatem poenae meae tantum causam putaverit; absit, carissimi. Quid enim grave ac molestum, vel etiam periculosum habent imbres isti, quod non mihi subeundum ac ferendum fuit, ut ad vos venirem, tanta in tantis malis nostris solatia, in hac generatione tortuosa ac perversa, tam ardenter accensa de summo lumine lumina 1, suscepta humilitate sublimia, et contempta claritate clariora? Simul etiam fruerer carnalis patriae meae tam spiritali felicitate, quae vos etiam praesentes habere meruit: de quibus absentibus, cum id quod nati estis, et quod gratia Christi facti estis, audiret, quamvis caritate crederet, tamen, ne non crederetur, narrare forsitan verebatur.

Hipponensis populus ab haereticis stimulatus.

2. Dicam igitur quare non venerim, et quibus malis a tanto bono impeditus sim; ut non solum a vobis veniam, sed etiam vestris orationibus, ab illo qui in vobis quod ei vivitis operatur, merear misericordiam. Populus Hipponensis, cui me Dominus servum dedit, cum ex magna et pene ex omni parte ita infirmus sit, ut pressura etiam levioris tribulationis possit graviter aegrotare, nunc tam magna tribulatione caeditur, ut etiamsi non sic esset infirmus, vix eam cum aliqua salute animi sustineret. Eum autem modo cum regressus sum, periculosissime scandalizatum comperi de absentia mea: vestris autem, de quorum spiritali robore gaudemus in Domino, sanis utique faucibus sapit quomodo dictum sit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror2. Praesertim quoniam multi sunt hic, qui detrahendo nobis, caeterorum animos a quibus diligi videmur, adversus nos perturbare conantur, ut locum in eis diabolo faciant. Cum autem irascuntur nobis de quorum salute satagimus, magnum illis consilium vindicandi, est libido moriendi, non in corpore, sed in corde, ubi funus occulte prius suo putore sentitur, quam nostra cogitatione prospicitur. Huic meae sollicitudini procul dubio libenter ignoscitis; praesertim quoniam si succenseretis, et velletis ulcisci, nihil fortasse gravius inveniretis quam id quod patior, cum vos Thagastae non video. Spero autem vestris adiutus orationibus, quod mihi ad vos ubicumque in Africa fueritis, venire quantocius concedetur, cum hoc quo nunc detentus sum, praeterierit; si haec civitas in qua laboramus, digna non est, quia nec ego audeo dignam putare, quae nobiscum de vestra praesentia collaetetur.