EPISTOLA 121

Scripta forte a. 413.

Paulinus, Nolanus episcopus, Augustino proponit quaestiones aliquot: primum de Psalmis 15 et 16 (n. 1-8) tum de Apostolo (n. 9-13), ad ultimum de Evangelio (n. 14-18).

Paulinus doceri cupit ab Augustino.

1. 1. De paucis quae nunc iam ad navem currente litterarum perlatore, et mihi in ipsius festinatione properanti in mentem venerunt, ne sine corollario mihi rescribas, aliqua proponam: quae si forte lucida sunt, et mihi videntur obscura, nemo prudentum filiorum, qui forte de nostris in hora lectiunculae huius circa te steterint, de insipientia mea rideat, sed potius benevolentia fraternae charitatis faveat instruendo, ut efficiar videntium particeps et ex doctrina tua illuminatis mentibus considerantium mirabilia de lege Domini.

Sanctitas quodammodo carnalis quam differat a spiritali.

1. 2. Dic ergo mihi, benedicte doctor Israel, quid sit quod dicitur in psalmo decimoquinto: Sanctis qui in terra sunt eius, mirificavit omnes voluntates suas inter illos. Multiplicatae sunt enim infirmitates eorum; postea acceleraverunt 1. Quos ait sanctos, qui in terra sunt sancti? Num illos Iudaeos, qui filii carnis Abrahae, et non filii repromissionis excluduntur a semine quod in Isaac vocatum est 2, ideo sanctos in terra, quia sancti genere carnali, vita autem sensuque terreni sunt, qui terrena sapiunt 3, et carnali observantia in vetustate litterae consenescunt; non renascentes in novam creaturam, quia non receperunt eum, per quem vetera transierunt, et facta sunt nova 4? Sic enim forte eos in hoc psalmo sanctos appellat, quomodo et in Evangelio iustos, ubi dicit, Non veni vocare iustos, sed peccatores 5; id est illos iustos, qui in sanctitate generis et littera Legis gloriantur: quibus dicitur: Nolite gloriari in patre Abraham; quia potens est Deus de lapidibus istis excitare filios Abrahae 6. Quorum forma in illo Pharisaeo proponitur 7, qui iustitias suas tamquam nescienti Domino recolens, praedicabat in templo; non orans ut exaudiretur, sed exigens quasi debitum meriti pro operibus bonis quidem, sed ingratis Deo, quia quod iustitia aedificaverat, superbia destruebat: nec idipsum silentio, sed voce clamabat, ut appareret eum non divinis auribus loqui, quia et ab hominibus vellet audiri; atque ideo non placuit Deo, quia placebat sibi: Quoniam dissipavit Dominus ossa hominum sibi placentium. Confusi sunt," inquit, "quia sprevit illos 8, qui cor humile et contribulatum non spernit.

Christifidelium Sanctitas quam longe praestet pharisaeorum iustitiae.

1. 3. Denique et in ipsa Evangelii parabola, qua Pharisaei et Publicani persona confertur, evidenter ostendit ipse Dominus quid in homine suscipiat, quid repellat 9, sicut scriptum est quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 10. Ideo protestatur magis iustificatum abiisse e templo Publicanum de confessione peccatorum suorum, quam Pharisaeum de imputatione iustitiarum suarum. Merito autem ille laudator sui, repudiatus abscessit a facie Dei, qui cum ipso nomine peritiam Legis praeferret, oblitus fuerat in propheta dicentem Dominum: Super quem habitabo, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos? 11 Ille autem in corde contrito sui accusator accipitur, et obtinet veniam de confessis peccatis propter gratiam humilitatis, sancto illo Pharisaeo (quales Iudaei sancti sunt), reportante sarcinam peccatorum de iactantia sanctitatis. Ipsius nimirum sunt forma Iudaei illi, de quibus Apostolus ait quod suum iustitiam statuere cupientes, quae ex Lege est, iustitiae Dei non sunt subiecti 12, quae est ex fide, quae reputata est patri nostro Abraham ad iustitiam, non ex operibus 13, quia secundum omnipotentiam Dei credidit Deo: apud quem ille vere iustus est qui ex fide vivit; nec sanctus in terra est, sed in coelo, quia non carne, sed spiritu ambulat; cuius conversatio in coelis est; non gloriantis in circumcisione carnis, sed in circumcisione cordis, quae non littera, sed spiritu agitur invisibiliter; unde laus eius non ex hominibus est, sed ex Deo 14.

Hebraeorum mentem obdurata impietate caecatam fuisse.

1. 4. Deinde quod iungit in eodem versiculo: Miras fecit voluntates suas inter illos 15, credo ex eo dicit, quod ipsis primum lucernam Legis accendit, et praecepta vivendi dedit. Notas, enim, inquit, fecit vias suas Moysi, et filiis Israel voluntates suas 16. Deinde ipsum pietatis suae sacramentum in ipsis operatus est, natus in carne ex virgine Deus in gente ipsorum, et de carne ipsorum factus ex semine David homo: deinde virtutes sanitatum, quas in ipsis et coram ipsis perfecit. Qui per haec non modo creditus non est, sed et blasphematus est ab eis, cum dicerent: Hic homo si a Deo esset, non curaret sabbatis 17; et: Non eiecit daemonia nisi in Beelzebub principe daemoniorum 18. Propter hanc mentem obdurata impietate caecatam, multiplicatae sunt infirmitates et tenebrae eorum.

1. 5. Sed quid est quod ait: Postea acceleraverunt 19? Utrum in poenitentiam, sicut illi in Actibus Apostolorum, qui beati Petri praedicatione compuncti, crediderunt in eum quem crucifixerant, et festinantes tanto expiari peccato, ad donum gratiae cucurrerunt 20? an vero quia virtutes animae ex fide et caritate Dei roborantur, illis impiis utroque vacuis multiplicatae sunt infirmitates animae ex impietate scelerum mortiferis languoribus occupatae? Christus etenim lumen et vita credentium est 21, et sanitas sub pennis eius: unde non mirum si et tenebrae et infirmitates eorum multiplicatae sunt in interitum, qui vitam et lucem non receperunt, neque sub pennis eius 22 manere voluerunt; quos, ut ipse flens in Evangelio suo protestatur, saepe voluit congregare sub alas suas, sicut gallina congregat pullos suos, et noluerunt 23. Multiplicatis ergo infirmitatibus quo acceleraverunt? Forte in crucem Domini conclamandam, et invito Pilato nefariis vocibus extorquendam, ut adimplerent mensuram patrum suorum, ut isti Dominum Prophetarum occiderent, quorum patres ipsos Prophetas interfecerunt, a quibus hic mundi Salvator esse venturus nuntiabatur. Postea acceleraverunt: veloces enim pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt 24, id est Christum qui dicit: Ego sum via 25.

De Ps. 16. 14 quaestio.

1. 6. In consequenti psalmo illud mihi exponi desidero, quid dicat: De absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt porcina, vel sicut in quibusdam psalteriis scriptum audio, saturati sunt filiis, et reliquerunt quae superfuerunt parvulis suis 26.

De Ps. 58, 12 quaestio.

1. 7. Rursus in alio psalmo admirari soleo, Filium ad Patrem loqui intellegens, in psalmo quinquagesimo octavo, ubi de Iudaeis inimicis, de quibus supra dixerat: Ecce ipsi loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum 27, paulo infra dicit: Ne occideris eos, nequando obliviscantur Legis tuae. Disperge illos in virtute tua, et destrue eos, Domine 28. Quod in his usque in hodiernum diem videmus impleri: destructi sunt enim a veteri sua gloria, sine templo et sine sacrificiis, ac sine Prophetis in omnium gentium dispersione viventes. Sed quid miramur quod iam per Prophetam pro eis non occidendis rogabat, pro quibus et sub ipso tempore passionis iam ad crucem eum ducentibus precabatur, dicens: Pater, dimitte eis; non enim sciunt quid faciunt 29? Verum quod adiecit: Ne umquam obliviscantur Legis tuae 30, tamquam propter hoc necessaria esset etiam sine fide Evangelii vita eorum, obscurum mihi fateor. Quid enim his ad salutem, quae sola fide quaeritur, prodest in Legis memoria et meditatione versari; nisi forte propter honorem Legis ipsius, vel generis Abraham, ut etiam in parte terrena carnalis seminis eius, quae videtur secundum arenam maris computari, Legis antiquae littera perseveret, ne forte aliqui legendo Legem illuminentur ad fidem Christi, qui et Legis et Prophetarum finis est, et in omnibus eorum libris praefiguratus ac prophetatus elucet? aut quia ex ipsis impiis eorum generatio ventura est electorum, qui de singulis tribubus electi, in duodenis milibus designantur 31; quibus ipsa revelatio beati Ioannis ex voce Angeli praenuntiantis hoc testimonium perhibet, quia comitatui regis aeterni familiarius adhaerebunt penitus immaculati, et humanae coniunctionis expertes? de quibus specialiter ait: Sequuntur Agnum quocumque ierit, quia cum mulieribus se non coinquinaverunt; virgines enim sunt 32.

De Ps. 67 quaestio.

1. 8. In sexagesimo septimo praeter alia illud mihi obscurissimum est quod ait: Verumtamen Deus conquassavit capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis 33; quid sit verticem capilli perambulare in delictis. Non enim dixit: Verticem capitis, sed, verticem capilli, qui sine sensu est. An repletum peccatis hominem vult ostendere? Scriptum est: Omne cor in dolore, a pedibus usque ad caput 34. Et paulo infra quod ait: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso 35. A quo ipso? et numquid canes Dei dici possunt Gentiles, quos ipse in Evangelio canes nominat 36? aut ne forte ipsos canes Dei dicat, quales aestimari possunt, si qui in nomine christiano gentiliter vivant; quorum pars cum infidelibus ponitur, quia Deum quem verbis colunt, factis negant?

Quaestiones de Apostolo.

2. 9. Haec interim de Psalmis, nunc et de Apostolo quodcumque proponam. Dicit ad Ephesios, quod in alia Epistola 37 dixerat de gradibus vel ordinibus dispositionum Dei, operante Spiritu sancto divisiones gratiarum: Et quosdam quidem dedit apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum 38, et reliqua. Hoc opto distinguas mihi in hac diversitate nominum, quae sit cuique nomini officiorum vel gratiarum proprietas? quid proprium sit Apostolorum, quid Prophetarum, quid Evangelistarum, quid Pastorum, quidve Doctorum. In omnibus enim his diversis nominibus simile et prope unum doctrinae officium video fuisse tractatum. Hos autem Prophetas quos post Apostolos posuit, non puto illos esse qui ordine temporum ante Apostolos fuerunt, sed illos quibus iam sub Apostolis per gratiam donabatur, aut interpretatio Scripturarum et inspectio mentium, aut praedictio temporis secuturi; ut Agabus cernebat, qui et famem instantem praedixit 39 et quae beatus Paulus in Ierosolymis passurus esset, et verbo denuntiavit, et signo zonae eius ostendit 40. Inter Pastores specialiter et Doctores quid intersit dignoscere volo, quia praepositis Ecclesiae utrumque nomen adscribi solet.

Quaestio de 1 Tim 2, 1.

2. 10. Item quod ait ad Timotheum: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus 41, quaeso exponas mihi, quod discrimen sit in hac diversitate verborum, cum omnia mihi quae gerenda dixit, orationis officio convenire videantur.

2. 11. Item quod ad Romanos ait, interrogo et rogo ut edisseras mihi; multum enim caecutire me fateor in hac Apostoli sententia de Iudaeis quod ait: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos; secundum electionem autem carissimi propter patres 42: quomodo iidem et inimici propter nos, qui credidimus ex Gentibus, tamquam non potuerint Gentes credere, nisi Iudaei non credidissent; aut ipse unus omnium creator Deus, qui omnes homines salvos fieri vult, et ad agnitionem veritatis venire 43, capax non fuerit acquisitionis utriusque, nisi alterum pro altero possideret: deinde carissimi propter patres? Quomodo aut unde carissimi, si non credant, et inimici Deo esse persistant? Nonne, inquit, qui oderant te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam; perfecto odio oderam illos? 44 Certe hoc puto paterna vox loquitur ad Filium per prophetam in eodem psalmo, ubi supra de parte credentium dixerat: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum 45. Quid autem illis prodest ad salutem, quae nonnisi per fidem et gratiam Christi capitur, si propter patres carissimi Deo sint? cui bono diliguntur quos necesse est propter hoc damnari, quod propter suam infidelitatem a Prophetarum et patriarcharum parentum fide discrepantes, inimici sunt Evangelio Christi? Si ergo carissimi Deo, quomodo peribunt? et si non credunt, quomodo non peribunt? Si propter patres sine suo merito diliguntur, quomodo et propter patres non salvabuntur; sed etsi fuerint Noe, Daniel, et Iob in medio eorum, filios impios non salvabunt, soli salvi erunt 46?

Quaestio de ep. ad Coloss. 2, 18-19.

2. 12. Adhuc aliud obscurius mihi erue de profundo, et in vadum profer. In Epistola Colossensium omnino intellegere non possum quod ait: Nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput 47; de quibus angelis dicit: si de inimicis et malis, quae illorum religio, aut quae humilitas, et quis sit magister seductionis huius, qui per obtentum nescio cuius angelicae religionis, quasi visa et comperta doceat quae non vidit? Sine dubio haeretici, qui doctrinas daemoniorum et sequuntur et promunt, conceptis ab eorum spiritu adinventionibus, quae non viderunt phantasmata, quasi visa fingentes, et pestiferis disputationibus in corda male credula seminantes 48, hi sunt qui non tenent caput, id est Christum fontem veritatis, cuius doctrinae quidquid adversatur, insanum est. Et hi caeci duces caecorum 49, de quibus "dici puto: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non tenent aquam 50.

Item ex eadem ep. 2, 21.

2. 13. Deinde in subsequenti capite adiecit: Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis, quae sunt omnia in interitum ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum, rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis 51. Quae sunt ista, quibus et rationem sapientiae inesse testatur magister veritatis, et tamen ipsam veritatem religionis inesse abnegat? Anne forte de talibus loquitur, de quibus ad Timotheum dicit: Habentes autem speciem pietatis, virtutem eius abnegantes 52? Rogo ergo specialiter haec capitula duo de Colossensium Epistola per singula mihi verba dissolvas, quia laudabilibus exsecranda permiscuit. Quid est enim tam laudabile, quam ratio sapientiae, et quid tam exsecrabile. quam superstitio erroris? Humilitas quoque et Deo placita, et maxime in vera religione laudabilis, cum ratione sapientiae ipsis datur, de quorum doctrinis et actibus dicitur nobis: Ne tetigeritis, neque gustaveritis, quae sunt in interitum 53, quia non sunt ex Deo: et omne quod non est ex fide, peccatum est 54. Deus autem dissipavit consilia sapientium 55, qui Deo stulti sunt per prudentiam carnis, quae non potest legi Dei esse subiecta 56: scit enim cogitationes hominum, quoniam vanae sunt 57. Qualem humilitatem, qualemque rationem sapientiae superstitioni ex hominum doctrinis venienti inesse dicat, requiro. Et quod ait: Ad non parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis 58; prorsus haec parum intellego, quia in eadem sententia magna mihi videtur esse discretio: arbitror enim eum de abstinentia qualibet ficta vel inutili, qualis solet ab haereticis affectari, hoc dicere: ad non parcendum corpori; quod autem adiecit: non in honore aliquo, quia sancti operis speciem, non in fide veritatis exercentes, nullius gloriae honore vel fructu agunt, quod in magna erroris perversi reprehensione conficiunt, transfigurantes se in ministros iustitiae. Sed quod adiecit, ad saturitatem carnis, contrarium mihi videtur illi quod dicit: ad non parcendum corpori: videtur enim mihi ille non parcere corpori, qui carnem ieiuniis domat, sicut Apostolus dicit: Lividum facio corpus meum, et in servitutem redigo 59; a quo opere saturitas carnis aliena est: nisi forte et ipsam saturandae carnis curam, quae maxime observantiam religionis praetendentibus probrosa est, non parcere corpori dixit, secundum illud honestatis praeceptum, quod alibi dicit, ut unusquisque suum vas honorifice possidere noverit 60, ut hostiam vivam, placentem Deo suum corpus exhibeat 61, non in saturitatem carnis, quia distensio corporis animae sobrietatem necat, et inimica est castitati.

Quaestiones de Evangelio proponuntur.

3. 14. Restat ut aliquid et de evangelicis locis suggeram Beatitudini tuae: non quidem quanta legenti per otium occurrere solent (nec enim nunc vacabit dispersa per libros quaerere, aut in reminiscendis memoriam ventilare), sed vel pauca, quae ad horam dictationis huius in mentem veniunt, sciscitabor. De resurrectionis forma non grandem, sed plenam fidei instructione epistolam, qua secundae consultationi meae, dum Carthagini exhiemarem rescripseras, si habes relatam in schedis, rogo ut mittas, aut certe retexas eam mihi; quod tibi facile est. Nam etsi scripta non exstat, quia forte brevis epistola, ut tumultuaria tibi inter libros tuos haberi spreta sit, renova eam mihi eodem sensu promptam de thesauro cordis tui, et mitte ad me inter alia responsa quae reddes mihi, ut spero, praestante mihi ac tibi commeatum dierum Christo, ut ea, quo labor tuus in me fructificet, accipiam, secundum haec capitula Scripturarum, de quibus te, qui vides quasi per Deum, interrogavi, ut audiam quid in te vel ex te mihi loquatur Deus.

Quomodo Christus post resurrectionem a quibusdam agnitus sit, ab aliis minime.

3. 15. Hoc autem rogo lucere mihi facias, quo modo vel qua ratione Dominus post resurrectionem vel mulieribus, quae primae ad sepulcrum venerunt, vel postea illis duobus in via, deinde Discipulis suis, et non agnitus sit, et agnitus 62. In eodem enim corpore resurrexit, in quo et passus est. Et quomodo non eadem erat eiusdem corporis forma quae fuerat? aut si eadem erat, quomodo non agnoscebatur ab his qui eam noverant? Illud vero sacramenti esse credo, quod qui in via ambulantibus non fuerat agnitus, in fractione panis revelatus est 63. Idipsum tamen tuo sensu volo tenere, non meo.

De Christi verbis noli me tangere.

3. 16. Et quod ad Mariam ait: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem 64: si cominus stantem non sinebatur attingere, quomodo eum tangeret cum ascendisset ad Patrem, nisi forte fidei profectu et mentis ascensu, qua Deus homini fit longinquus aut proximus, et illa dubitaverit de Christo, quem hortulanum putaverat? Ideo fortassis audire meruit: Noli me tangere. Indigna enim iudicabatur ut tangeret manu Christum, quem necdum fide apprehenderat, nec intellexerat Deum, cum hortulanum putasset, de quo paulo ante ab Angelis audierat: Quid quaeritis viventem cum mortuis? 65 Noli ergo me tangere, quia tibi nondum ascendi ad Patrem, qui adhuc tantum homo videor; postea me tanges, cum ad agnoscendum me credendo conscenderis.

Quaestio de verbis Simeonis.

3. 17. De illis etiam beatissimi Simeonis verbis quid sentias, edissere mihi, ut sequar sensum tuum: quibus cum ad videndum ex oraculo Dei Christum agente Spiritu venisset in templum, et acceptum sinu benedixisset infantem Dominum, ait ad Mariam: Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur; et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes 66. Numquid de passione Mariae, quae nusquam scripta est, hoc prophetasse credendus est? an vero de materno eius affectu, quo postea in tempore passionis assistens cruci, qua hoc erat fixum quod ipsa pepererat, maternorum viscerum dolore confixa est; et animam illius, illa quae eius secundum carnem filium ipsa spectante confoderat, crucis rhomphaea penetrabat? Video enim et in Psalmis de Ioseph ita dictum esse: Humiliaverunt in compedibus pedes eius; ferrum pertransiit animam eius 67, sicut in Evangelio dixit Simeon: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius 68. Non ait: Carnem, sed "animam", in qua pietatis affectio continetur, et doloris aculeus quasi gladius operatur; cum aut aliqua carnis suae iniuria afficitur; ut Ioseph, qui non mortis, sed iniuriarum pertulit passiones, in servum venditus, et in reum vinculatus, et carceri datus: aut cum affectionis internae tristitia vel dolore cruciatur; ut in Maria, quam utique ad crucem Domini, in quo tunc sui tantum corporis filium cogitabat, materna mens duxerat, ut cum eum vidisset mortuum, humana infirmitate lugeret, sepeliendumque colligeret, nihil sibi de ipsius resurrectione praesumens, quia subsecuturae admirationis fidem in oculis posita passionis poena caecabat. Quamvis eamdem adstantem cruci suae Dominus non morientis infirmitate trepidans consolatus sit, sed ipsam, qua obibat volens, in potestate habens mortem, plena virtute viventis, et constantia resurrecturi de cruce admonet, dicens de beato apostolo Ioanne. "Mulier, ecce filius tuus;" itemque illi ibidem consistenti. Ecce mater tua 69. Iam scilicet ab humana fragilitate qua erat natus ex femina, per crucis mortem demigrans in aeternitatem Dei, ut esset in gloria Dei Patris, delegat homini iura pietatis humanae, et ex discipulis suis adolescentiorem eligit, ut convenienter assignet virgini apostolo virginem matrem, duo pariter in eadem sententia docens: formam pietatis relinquens nobis, cum est de matre sollicitus, ut quam relinquebat corpore, non relinqueret cura, sed nec corpore relicturus, quia quem videbat morientem, mox erat visura redivivum; et illud quod ad fidem omnium pertineret, salutiferum pietatis suae sacramentum arcana di vini ratione consilii sub hac voce consignans, ut alii matrem delegaret pro matre habendam, et vice sua consolandam, atque illi vicissim novum filium vice corporis sui traderet, imo, ut ita dixerim, gigneret: quo ostenderet eam praeter se, qui ex ea virgine natus esset, nec habuisse filium, nec habere; quia nec Salvator tantopere curam de solatio habuisset eius, si illi unicus non fuisset.

Quid sibi voluerit doloris gladius.

3. 18. Sed redeamus ad verba Simeonis, in quorum clausula intellectum meum caligare fateor: Et tuam, inquit, animam pertransibit framea vel gladius, ut revelentur multorum cordium cogitationes 70. Secundum litteram hoc mihi penitus obscurum est; quia nec Mariam beatissimam usquam legimus occisam, ut de corporali gladio sanctus ille ei futuram passionem prophetasse videatur. Sed et quod subiecit: Ut revelentur multorum cordium cogitationes. Scrutans enim, inquit, corda et renes Deus 71. Et de futuro iudicio Apostolus ait, quia tunc manifestabit Deus operta cordium et occulta tenebrarum 72. Itidem Apostolus, spiritaliter exprimens arma coelestia, quibus in interiori nostro debeamus armari, gladium spiritus dicit verbum Dei 73; de quo ad Hebraeos ait, Vivus est sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti; pertingens, inquit, usque ad divisionem animae et spiritus 74, et reliqua quae nosti. Quid ergo mirum, si istius verbi ignita vis, et ancipitis gladii penetrabilior acies, ei sancti Ioseph olim, et postea beatae Mariae animam pertransivit? Nam neque in illius neque in huius corpore ferrum transisse cognovimus. Atque ut magis pateat ibi Prophetam ferrum pro verbi gladio posuisse, statim subsequente versiculo ait: Sermo Domini ignivit illum 75. Sermo enim Dei et ignis et gladius est, Verbo ipso Deo utrumque dicente de se: Ignem enim, inquit, veni mittere in terram; et quid volo nisi ut iam accendatur? 76 Item alibi dicit: Non veni pacem mittere, sed gladium 77. Vides eum unam vim doctrinae suae diverso ignis et gladii nomine designasse. Aut quomodo Mariae illata per gladium passio vel tribulatio perstaret? Itaque hoc scire cupio, quid ad Mariam pertineret, ut revelarentur multorum cordium cogitationes; aut ubi apparuit quia ex eo quod animam eius, sive carnalis in ferro, sive spiritalis gladius in verbo Dei pertransivit, exinde multorum cordium cogitationes revelatae sunt. Expone ergo hanc maxime de verbis Simeonis clausulam mihi, quia lucere non dubito sanctae animae tuae, quae de interioris oculi puritate meruit illuminationem Spiritus sancti, per quem scrutari et inspicere possit etiam alta Dei. Deus misereatur mei per orationes tuas, et illuminet vultum suum super me 78 per lucernam verbi tui, sancte domine, beatissime frater in Domino Christo unanime, magister meus in fide veritatis, et susceptor meus in visceribus charitatis Christi.