EPISTOLA 119

Scripta a. 410.

Consentius Augustino quaestiones de Trinitate proponit, praesertim quid inter divinam humanamque Christi naturam, inter Christi ac Patris et Spiritus Sancti personas intersit (n. 1-5) aitque illius explanationes utilissimas multis fore (n. 6).

DOMINO SANCTO AC BEATISSIMO PAPAE AUGUSTINO, CONSENTIUS.

Fides Scripturis magis quam rationibus accommodanda.

1. Iam quidem sancto, mihique cunctis animi virtutibus admirando, fratri tuo Alipio episcopo genus petitionis meae brevi sermone suggesseram, sperans precum mearum ut apud te esse adiutor dignaretur. Sed quia praesentiam mihi tuam ea, quae ad villam ire compulit, causa fraudavit, malui litteris precem inserere, quam exspectationem animi fluctuare; maxime cum id quod postulo, si mihi concedi oportere perspexeris, adiuvare sensum tuum altissima mysteria perscrutantem, loci ipsius, ut arbitror, in quo nunc consistis, valeat solitudo. Ego igitur cum apud memetipsum prorsus definierim, veritatem rei divinae ex fide magis quam ex ratione percipi oportere; si enim fides sanctae Ecclesiae ex disputationis ratione, non ex credulitatis pietate apprehenderetur, nemo praeter philosophos atque oratores beatitudinem possideret. Sed quia placuit Deo, qui infirma mundi huius elegit ut confundat fortia, per stultitiam praedicationis salvare credentes 1, non tam ratio requirenda de Deo, quam auctoritas est sequenda sanctorum. Nam profecto neque Ariani, qui Filium, quem genitum confitemur, minorem putant, in hac impietate persisterent, neque Macedoniani Spiritum sanctum, quem neque genitum neque ingenitum credimus, quantum in ipsis est a divinitatis arce detruderent, si Scripturis sanctis magis quam suis ratiocinationibus accommodare fidem mallent.

Augustini magisterio Consentius fidit.

2. Tamen tu, vir admirabilis, si tibi ille Pater noster, solus conscius secretorum, qui habet clavem David 2, serenissimi cordis obtutu coelorum machinam penetrare concessit, et revelata, ut scriptum est, facie gloriam Domini speculari 3, in quantum tibi ille qui huiusmodi cogitationem dedit, promendi dederit facultatem, enuntia nobis aliquam ineffabilis substantiae portionem, et imaginem similitudinis eius ipso adiuvante exprimere, in quantum potes, verbis enitere; quoniam nisi tu tantae rei dux ac magister adfueris, velut lippientibus oculis prospicere in eam tanti luminis repercussa fulgore cogitatio nostra formidat. Intra ergo in illam, quae nostros arcet intuitus, mysteriorum Dei obscurissimam nubem; quaestiunculas in quibus absolvendis me errare cognosco, qui auctoritatem Sanctitatis tuae fide magis sequi volo, quam rationis corde conceptae falsa imagine depravari, primum in memetipso, dehinc in libris corrige.

De duabus in Christo naturis.

3. Ego siquidem in circumspecta admodum simplicitate audiens credensque Dominum Iesum Christum lumen esse de lumine, sicut scriptum est: Bene nuntiate diem de die, salutare eius 4.; et in Sapientia Salomonis: Candor est enim lucis aeternae 5; credebam Deum, quod licet credere ut dignum est non valebam, tamen esse inaestimabilis cuiusdam lucis infinitam magnitudinem, cuius nec qualitatem aestimare, nec quantitatem metiri, nec speciem fingere, quamquam sublime cogitans mens humana sufficeret; tamen esse illud quiddam, quidquid est, cui adsit incomparabilis forma, inaestimabilis pulchritudo, quam etiam carnalibus oculis saltem Christus aspiciat. Cum ergo circa finem primi libri, sicut procul dubio meminisse dignaris, cupiens comprobare Dominum Iesum Christum, id est hominem assumptum, ita divinam possidere potentiam, ut materia carnis humanae quam susceperat, permaneret, quam in illis visceribus nihil aliud quam infirmitatem perisse docuissem, illius mihi nodus quaestionis obiectus est. Si, inquit, homo ille quem assumpsit Christus, in Deum versus est, ergo localis esse non debuit: cur ergo post resurrectionem dixit: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum 6?

Dei Trinitas et Unitas.

4. Ego igitur elaborans approbare ubique esse Christum virtute, non opere; divinitate, non carne; de unitate Dei et personarum trinitate huiusmodi verba conscripsi: Deus, inquam, unus est, et personae tres sunt. Deus indiscretus est, personae discretae sunt. Deus intra omnia, trans omnia est, ultima includit, media implet, summa transcendit, ultra universa et per universa diffunditur: personae autem sibi constantes, proprietate secernuntur, non confusione miscentur. Deus ergo unus est, et ubique est; quia et alius praeter illum non est, et locus non est vacuus ubi esse alius possit. Plena sunt Deo omnia, et praeter Deum nihil est. Ipse est in Patre, ipse in Filio, ipse in Spiritu sancto: ac per hoc, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus non plures dii, sed ipse unus est Deus; et non est ipse Pater qui est Filius, nec Filius qui est Spiritus sanctus. Pater in Filio est, Filius in Patre, in utroque Spiritus sanctus; quia in tribus numero, non ordine, id est personis, non virtute discretis, unus atque indivisibilis habitat Deus. Omnia quae Patris sunt, Filii sunt; et quae Filii sunt, Patris sunt; et quae utriusque sunt, Spiritus sancti sunt: quia non quasi aequalem, sed eamdem, id est unicam, non separatam possident substantiam Deitatis; et ideo vel maiestate, vel aetate, alter alterum non praecedit, quia dividi quod plenum est non potest, nec est in plenitudine aliquid, quod possit plenitudinem separare, et maiorem uni, minorem alteri facere portionem. In personis autem non ita est; quia Patris persona non est Filii, nec Filii persona eadem est Spiritus sancti. Una virtus est, quam trina possidet virtus; una substantia est, in qua tria sunt quae subsistunt. Pater ergo, et Filius, et Spiritus sanctus maiestate ubique sunt, quia unum sunt; personis tantum apud se sunt, quia tres sunt. Et reliqua huiusmodi texens, rem eousque deduxi, ut praesentes quidem et ubique esse personas, sed illam, quae supra coelos, trans maria, ultra inferos, una atque eadem est maiestate, firmarem. Ex quo intellegi debere monstrabam, hominem quem Christus assumpsit, in Deum quidem versum susceptam non amisisse naturam, non tamen quasi quartam credi posse personam.

Num Dei essentia cogitari possit.

5. Sed tu, vir, cui coelum, ut arbitror, ipsum subtilitate cogitationum intrare concessum est; verax etenim est qui ait; Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 7; super omnia sidera ad ipsam contemplationem altitudinem mundi cordis attollis, ais non tamquam aliquod corpus debere cogitari Deum. Nam etiamsi quispiam animo lucem millies quam huius solis clariorem intensioremque confingat, nullam illic Dei similitudinem comprehendi posse, quia corpus est omne quod cerni potest: sed sicut iustitiam vel pietatem corpoream cogitare non possumus, nisi aliqua forte nobis feminea corpora gentili vanitate fingamus; ita et Deum sine aliqua phantasiae simulatione in quantum possumus cogitandum. Mihi autem, qui subtilitatem disputationis tepido percipere admodum corde vix possum, videbatur nihil vivum secundum substantiam inesse iustitiae: ideoque non possum adhuc Deum, id est, viventem naturam, iustitiae similem cogitare; quia iustitia non in se, sed in nobis vivit; imo potius nos secundum iustitiam vivimus, ipsa vero iustitia per se nequaquam vivit, nisi forte non huius humanae aequitatis, sed illa quae Deus est, sola asseratur esse iustitia.

Compluribus Augustini explanationes profuturae.

6. Unde confirmari me ex omnibus non solum praesentibus verbis, sed etiam pleniori epistola velim. Neque enim fas est ut nostri tantum pedes ab ista in qua multi ingredimur, erroris via, te monente revocentur. Cum enim multi in illis in quibus habitamus insulis, dum recto ad viam pergunt aggere, in tramitem tortuosi huius erroris incurrerint, eritne aliquis illic Augustinus, cuius auctoritati cedant, cuius doctrinae credant, cuius ingenio superentur? An forte ex illo paternitatis affectu mavis me occulta commonitione dirigere, quam velut comitem pravi itineris increpare? Sed mihi pro utilitate animae, magis quam pro saeculi laude currere cupienti, non est inutilis, ac proinde etiam non amara coargutio tua; maxime cum et mihi et caeteris vitam simul laudemque paritura sit. Nemo siquidem tam iniustus esse, ut arbitror, potest, qui me ex eo quod aliquando devia sum secutus, stultitiae denotare malit quam ex eo quod recta delegerim, prudenter iudicare cunctetur. Neque enim stulti aestimandi sunt, quos Paulus apostolus, ne in incertum currerent admonebat dicens: Sic currite ut comprehendatis 8: quapropter via ista quam currimus, non solum relinquenda nobis, verum etiam intercludenda atque praecidenda est, ne forte etiam eos fallaci dilectionis simulatione frustretur. Tu enim non editorum iam a me librorum lector, sed probandorum emendator, ni fallor, electus es. Nam in illa epistola, quam in illis meis libellis velut praefatiunculam praetuli, huiusmodi verba conscripta sunt: "Placuit, inquam, fluctuantem fidei nostrae cymbam beati Augustini episcopi stabilire sententia." Cur ergo, vir doctrinae huius quae in Christo est, culmen, arguere palam corrigendum de caetero filium dubitas, cum sententiae tuae anchora nisi morsum altius presserit, nos certius stabilire non possit? Non enim levis aut culpata quaestio, in qua non solum nihil profecit, verum etiam sicut, a te fortissime dictum est, idololatriae crimen caecitas nostrae cogitationis incurrit. Hanc a te caute prudenterque discuti vellem, ut doctrinae tuae ingeniique serenitas ita nebulam nostrae mentis abstergat, ut quod nunc cogitare non possumus, intellegentiae a te lumine declaratum, oculis cordis videre valeamus. Incolumis ac beatus in aeternum, mei memor coelestia regna possideas, domine sancte ac beatissime papa.