EPISTOLA 118

Scripta paulo post superiorem.

A. Dioscoro, qui ex eo quaesierat ut quaedam ex Ciceronis dialogis, scl. Orator, De oratore, De natura deorum enodaret, respondet eiusmodi quaestiones nec decore tractari ab episcopo, nec utiliter disci a Christiano viro (n. 1-12). Disputat de studiorum fine ac de summo bono (n. 13-16). Dioscorum hortans ut Christianam sectetur philosophiam, quae sola divinae humilitatis exemplo proposito veritatem persuadere potuit (n. 17-22). Illustrat denique locos quosdam Ciceronis philosophorum de Deo sententias reprehendentis (n. 23-34).

Quaestiones implexas constrictasque propositas esse.

1. 1. Tu me innumerabilium quaestionum turba repente circumvallandum, vel potius obruendum putasti, etiamsi vacantem otiosumque credidisti: quando enim ego in quolibet otio, tot rerum nodos tam festinanti, et ut scribis, iam pene proficiscenti possem dissolvere? Numero enim rerum ipsarum impedirer, etiamsi nodi faciles ad solvendum forent. Tanta sunt autem perplexitate involuti, et tenacitate constricti, ut etiamsi pauci essent, otiosissimum me occupantes, magna mora temporis fatigarent intentionem, atque attererent ungues meos. Ego autem vellem te abripere de medio deliciosarum inquisitionum tuarum, et constipare inter curas meas, ut vel disceres non esse inaniter curiosus, vel curiositatem tuam cibandam atque nutriendam imponere non auderes eis, quorum inter curas vel maxima cura est reprimere ac refrenare curiosos. Quanto enim melius, quantoque fructuosius, si in dandis ad te ullis litteris tempus atque opera impenditur, ad hoc potius impenditur, ut resecentur vanae atque fallaces cupiditates tuae, quae tanto magis cavendae sunt, quanto facilius decipiunt, nescio qua umbra honestatis et liberalium studiorum nomine velatae atque palliatae; quam ut nostro ministerio, atque, ut ita dixerim, satellitio, in dominatum, quo tam bonam tuam mentem premant, vehementius excitentur?

Inania et commenticia expeti a Dioscoro.

1. 2. Ecce enim tot dialogi lecti, si ad videndum finem et capessendum omnium actionum tuarum nihil te adiuverunt, quid prosunt, dic mihi? Nam ubi finem constitueris totius huius flagrantissimi studii tui, et tibi infructuosi, et nobis molesti, epistola tua satis indicas. Cum enim de solvendis quaestionibus quas misisti, apud me per litteras satageres, ita scripsisti: Possem te, inquis, plus et per multos caros tuos exorare; sed novi animum tuum, qui non rogare desiderat, sed omnibus praestare, si tantum absit quod dedecet, quod in hac re penitus nihil est dedecoris: tamen quodcumque est, peto praestes navigaturo. In his verbis epistolae tuae recte quidem de me existimas, quod omnibus praestare desiderem, si absit quod dedecet; sed in hac re nihil esse dedecoris, non mihi videtur. Non enim decora facies rerum attingit sensum meum, cum cogito episcopum ecclesiasticis curis circumstrepentibus districtum atque distentum, repente quasi obsurdescentem cohibere se ab his omnibus, et dialogorum Tullianorum quaestiunculas uni scholastico exponere. Quod quantum dedeceat, quamquam tuorum studiorum raptus ardore prorsus nolis attendere, tu etiam sentis tamen. Quid enim aliud indicat, quod cum dixisses in hac re penitus nihil esse dedecoris, statim adiunxisti: Tamen quodcumque est, peto praestes navigaturo. Hoc enim sonat videri tibi quidem nihil in hac re esse dedecoris, tamen quodcumque est dedecoris, petere te ut praestem navigaturo. Sed quid est, quaeso te, quod addidisti, navigaturo? An ego, nisi navigaturus esses, praestare tibi aliquid dedecoris non deberem? Nimirum putas quod aqua marina dedecus abluatur. Quod si ita esset, meum certe qui navigaturus non sum, inexpiatum remaneret.

Quam misera felicitas ex hominum linguis pendens.

1. 3. Scribis etiam nosse me quam tibi molestissimum sit oneri esse cuipiam, et attestaris solum Deum nosse quod nimia necessitate impulsus hoc feceris. Hic sane cum epistolam tuam legerem, satis adverti animum cognoscere necessitatem tuam, cum ecce mihi affers et dicis: Mores hominum non ignoratis, qui proclives sunt ad vituperandum, et quam, si interrogatus quis non responderit, indoctus et hebes putabitur. Hoc loco vero exarsi ad rescribendum tibi: hoc enim languore animi tui penetrasti mihi pectus, et irrupisti in curas meas, ut dissimulare non possem, quantum me Deus adiuvaret, mederi tibi; non ut de tuis quaestionibus enodandis explicandisque cogitarem, sed ut felicitatem tuam pendentem ex linguis hominum atque nutantem a tam infelici retinaculo abrumperem, et cuidam sedi omnino inconcussae stabilique religarem. Tunc, o Dioscore, nec Persium tuum respicis insultantem tibi contorto versiculo, sed plane puerile caput, si sensus adsit, idoneo colapho contundentem atque coercentem:

Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter? 1

Tot, ut superius dixi, legisti dialogos, tot philosophorum altercationibus cor inseruisti. Dic mihi quis eorum finem actionum suarum constituerit in fama vulgi, aut in lingua hominum vel bonorum atque sapientium. Tu autem, et quod magis pudendum est, iam navigaturus, satis praeclare te in Africa profecisse testaris, cum aliam ob causam te oneri non esse asseris negotiosissimis, et in alia longe distantia intentis episcopis, ut tibi exponant Ciceronem, nisi quia times homines proclives ad vituperandum, ne interrogatus ab eis, si non responderis, indoctus et hebes puteris! O rem dignam vigiliis et lucubrationibus episcoporum!

Fallax humanae laudis bonum.

1. 4. Non mihi videris aliunde dies noctesque cogitare, nisi ut in studiis tuis atque doctrina lauderis ab hominibus. Quod etsi semper ad certa et recta tendentibus periculosum esse iudicavi, nunc tamen in te maxime experior. Non enim aliunde quam ex eadem pernicie non vidisti qua tandem re possemus moveri, ut tibi quod petebas daremus. Quam enim perverse tu ipse non ob aliud ad ea discenda quae interrogas raperis, nisi ut lauderis, aut non vitupereris ab hominibus; tam perverse etiam nos putas in tua petitione talibus causis allegatis moveri. Et utinam possemus efficere ut tu quoque tam inani atque fallaci humanae laudis bono minime movereris, cum tibi nos indicaremus, non ad praestandum tibi quod petis, quoniam haec de te scribis, sed ad te corrigendum moveri! "Mores hominum, inquis, proclives sunt ad vituperandum". Quid deinde? "Si interrogatus quis non responderit, inquis, indoctus et hebes putabitur". Ecce ego te interrogo non de Ciceronis libris aliquid, cuius sensum fortasse legentes indagare non possunt, sed de epistola ipsa tua, et de sententia verborum tuorum. Quaero enim cur non dixeris, Qui non responderit, indoctus et hebes manifestabitur, sed potius dixeris: "Indoctus et hebes putabitur"; nisi quia satis etiam ipse intellegis, eum qui talia non responderit, non esse indoctum et hebetem, sed putari. At ego te admoneo, eum qui talium putatorum linguis tamquam falcibus concidi timet, lignum esse aridum, et ideo non putari tantum indoctum et hebetem, sed vere esse atque convinci.

Laudis cupiditas nugatoria et ventosa.

1. 5. Fortasse dixeris: Sed cum hebes animo non sim, et praecipue non esse studeam, nolo hebes animo vel putari. Recte; sed quo fine nolis, id quaero. Quod enim in illis quaestionibus aperiendis tibi et explicandis, nec nobis oneri esse dubitasti, hanc causam et hunc finem esse dixisti, et tam necessarium, ut eam nimiam necessitatem appellares, ne scilicet de his interrogatus neque respondens, ab hominibus ad vituperandum proclivibus, hebes indoctusque puteris. Ego autem quaero, hoccine totum sit cur a nobis ista desideres, an etiam indoctus et hebes putari propter aliud aliquid nolis. Si hoc totum est, cernis, ut arbitror, hunc esse finem tam vehementis intentionis tuae, qua nobis quoque oneri es, ut fateris. Quid autem a Dioscoro potest nobis esse oneri, nisi quod ipsum Dioscorum etiam nescientem onerat? quod non sentiet, nisi cum surgere voluerit; atque utinam non sic alligentur haec onera, ut frustra etiam humeros conetur excutere! Quod non ideo dico, quia istae discuntur quaestiones, sed quia tali fine discuntur. Hunc enim finem iam certe sentis esse nugatorium, inanem, ventosum. Habet et tumorem, sub quo etiam tabes gignitur, et popula mentis ad non videndam opulentiam veritatis offunditur. Crede, sic est, mi Dioscore, ita te fruar in ipsa voluntate, et in ipsa, cuius umbra averteris, dignitate veritatis. Unde enim tibi, nisi vel hoc modo, de hac re fidem faciam, non invenio. Non enim vides eam, aut ullo modo quamdiu linguis humanis ruinosa gaudia construis, potes eam videre.

Beatitudo in incommutabili est bono.

1. 6. Si autem ibi non finis est harum actionum atque intentionis tuae, sed propter aliud aliquid indoctus et hebes non vis putari; quaero quid illud sit? Si propterea ne angustior tibi aditus ad acquirendas temporales divitias, uxorem impetrandam, honores capessendos, et caetera huiusmodi, praecipiti fluxu transcurrentia, atque in se lapsos in imum rapientia; neque ad hunc finem tibi servire nos decet, imo decet etiam hinc te amovere. Non enim sic te prohibemus in incerto famae finem ponere, ut tamquam de Mincio in Eridanum emigres; quo te ipse fortasse Mincius etiam non emigrantem impingeret. Cum enim non satiaverit avidum spiritum vanitas laudis humanae, quia nihil ad cibandum affert nisi inane et inflatum, cogit eam ipsa aviditas referre in aliud, quasi uberius atque fructuosius; quod nihilominus si temporali lapsu praeterfluit, ita est quasi fluvius ducat in fluvium, ut non sit finis miseriae, quamdiu finis officiorum nostrorum in re instabili collocatur. In aliquo igitur firmo atque incommutabili bono te figere volumus constantissimae intentionis domum, et securissimam requiem omnis bonae atque honestae actionis tuae. An forte istam ipsam terrenam felicitatem quam commemoravi, si prosperi rumoris aura, aut etiam flatibus vela pandendo ad eam potueris pervenire, hanc etiam cogitas referre in aliud certum, et verum et plenum bonum? At mihi non videtur, atque omnino ipsa veritas negat, vel tantis ad se anfractibus, quae tam proxima est, vel tantis sumptibus, quae tam gratuita est, perveniri.

Non cupiditati sed veritati inserviendum.

1. 7. An ipsa humana laude, tamquam instrumento utendum existimas, ut aditum per hanc praepares ad animos hominum, persuadendi vera atque salubria; et caves ne te, cum indoctum atque hebetem putaverint, indignum arbitrentur cui aurem vel intentissimam vel patientissimam praebeant, sive ad recte facta quemquam exhorteris, sive malitiam atque nequitiam peccantis obiurges? Hunc tu finem iustitiae ac beneficentiae, si in illis interrogandis quaestionibus cogitasti, nos de te male meruimus, quibus in epistola tua, non id potius quo moveremur, posuisti, ut aut libenter daremus quod petebas, aut ideo non daremus, quia causa quaelibet alia fortasse prohiberet, non tamen quia tuae vanae cupiditati, non solum servire, verum etiam non resistere puderet. Quanto enim melius atque salubrius, quaeso te, ipsas veritatis regulas, multo certius et brevius per seipsas accipis, quibus falsa omnia possis ipse refellere, ne quod falsum et pudendum est, si multorum annosas et decrepitas falsitates studio iactantiori quam prudentiori didiceris, doctum atque intellegentem te esse arbitreris; quod iam non existimo tibi videri. Non enim frustra tam diu tam vera Dioscoro diximus: ex quo in hac epistola gradimur.

Quam saepe erret hominum aestimatio.

2. 8. Quapropter iam illud videamus, cum te istarum rerum ignorantia nequaquam indoctum atque hebetem iudices, sed ipsius potius veritatis, ut quisquis de his rebus scripsit vel scripserit, aut ea sint quae iam certus tenes, aut si falsa sunt, securus ignores, neque de diversitate cognoscenda sententiarum alienarum, ne quasi indoctus et hebes remaneas, inani sollicitudine macereris. Cum ergo haec ita sint, etiam illud, si placet, videamus, utrum aliorum falsa existimatio, qui sunt, ut scribis, ad vituperandum proclives, ita ut si te ista ignorare persenserint, indoctum atque hebetem, falso quidem, sed tamen putent, sic te movere debeat ut etiam ab episcopis tibi haec exponi non incongruenter petas; quandoquidem eo fine iam te ista cupere credimus, quo illis consulas ad persuadendam veritatem, vitamque eorum corrigendam, qui te, si in illis Ciceronis libris indoctum hebetemque putaverint, indignum habebunt a quo aliquid utilis salubrisque scientiae sibi accipiendum esse arbitrentur. Quod non ita est, mihi crede.

Philosophiae abiectio in ipsis Graecorum Gymnasiis

2. 9. Primum quia esse aliquos in illis terris, ubi imperitus minimeque acutus videri times, qui te de istis quaestionibus quidquam interrogent, omnino non video: quandoquidem hic, quo ad ea discenda venisti, et Romae expertus es quam neglegenter habeantur, et ob hoc neque doceantur neque discantur; et in Africa usque adeo de his interrogatorem pateris neminem, ut nec teipsum quis patiatur invenias, eaque inopia episcopis exponenda ea mittere cogaris: quasi vero episcopi isti, etiamsi adolescentes, eodem quo tu raperis animi ardore, vel potius errore, quasi aliquid magnum haec discere curarunt, usque ad canos episcopales, et usque ad cathedras ecclesiasticas, ea sibi in memoria durare paterentur; aut si ipsi vellent, non illa, etiam de invitorum cordibus, curae maiores gravioresque secluderent; aut si aliqua ex eis in animis eorum nimia consuetudine remanerent, non etiam ipsa oblivione sepeliri mallent recordata, quam ad inepta respondere quaesita, cum in ipsa etiam scholari levitate et rhetoricis cathedris, ita obmutuisse atque obtorpuisse videantur, ut a Carthagine Hipponem, quo exponi possint, mittenda existimentur; ubi tam insolita atque omnino peregrina sunt, ut si vellem respondendi cura inspicere aliquid, volens videre quomodo ad sententiam quae mihi exponenda esset, desuper veniatur, aut ab ea deinceps quae contexeretur oratio, codicem prorsus invenire non possem. Illi autem Carthaginenses rhetores, si huic tuo studio defuerunt, non modo a me non reprehenduntur, sed etiam approbantur, si forte iam recolunt, non Romanorum fororum, sed Graecorum gymnasiorum ista solere esse certamina. Tu vero cum et in gymnasia cogitationem iniecisti, et ea quoque ipsa invenisti talibus rebus nuda atque frigida, ubi has curas tuas deponeres, christianorum tibi basilica Hipponensis occurrit, quia in ea nunc sedet episcopus qui aliquando ista pueris vendidit. Sed nec te volo esse adhuc puerum; et me iam esse puerilium rerum, sicut non venditorem, ita nec largitorem decet. Quae cum ita sint, id est, cum duae tantae urbes, latinarum litterarum artifices, Roma atque Carthago, nec taedio tibi sint, ut a te ista perquirant, nec taedia tua curent, ut te ista perquirentem exaudiant; miror tantum quantum dici non potest, vereri te, tam boni ingenii iuvenem, ne in Graecis atque Orientalibus urbibus quemquam de his rebus molestum interrogatorem feras. Facilius quippe corniculas in Africa audieris, quam in illis partibus hoc genus vocis.

Cur Dioscorum pudet ignorare quae docti Latini nesciunt?

2. 10. Deinde si fallor, et quisquam ibi forte huiusmodi quaestionum tanto utique odiosior, quanto in illis locis ineptior percontator extiterit; nonne magis caves ne multo facilius existant, qui te graeci homines in Graecia constitutum, et graeca imbutum primitus lingua, de ipsis philosophorum libris aliqua interrogent, quae Cicero in suis litteris non posuit? Quod si acciderit, quid responsurus es? potius te ista in latinorum auctorum libris, quam in graecorum nosse voluisse? Qua responsione primo Graeciae facies iniuriam, et nosti quam illi homines hoc non ferant. Deinde iam exulcerati et irati, quam cito te, quod nimis non vis, et habetem iudicabunt, qui graecorum philosophorum dogmata, vel potius dogmatum particulas quasdam discerptas atque dispersas in latinis dialogis, quam in ipsorum auctorum libris graecis tota atque contexta discere maluisti; et indoctum, qui cum tam multa in tua lingua nescias, earum rerum frustra in aliena colligere ambisti. An forte illud respondebis, non te graecos de his rebus libros contempsisse, sed prius latinos curasse cognoscere, nunc autem velle te in latinis doctum, iam graeca quaerere? Si hoc non pudet hominem graecum latina puerum didicisse, nunc velle discere graeca barbatum, pudebitne tandem in ipsis latinis ignorare aliqua, quae quam multi latini docti tecum nesciant, vel hoc ipso sentis, quod te nobis magna necessitate dicis onerosum, in tanta doctorum multitudine apud Carthaginem constitutus?

Veritas doceri potest sententiis Ciceronis ignoratis.

2. 11. Postremo fac te de omnibus quae a nobis quaeris, interrogatum respondere potuisse. Ecce iam doctissimus atque acutissimus diceris, ecce iam te laudibus in coelum graeculus flatus attollit; tu tantum memento gravitatis tuae, et illam mereri laudem quo fine volueris, ut scilicet eos leviter levia ista miratos, et benevolentissime atque avidissime iam in tua ora suspensos, gravissimum aliquid et saluberrimum doceas: idipsum quidquid est gravissimum et saluberrimum, utrum teneas, et recte tradere noveris, vellem cognoscere. Ridiculum est enim cum propterea superflua multa didiceris, ut tibi aures hominum ad necessaria praeparentur, ipsa necessaria non tenere, quibus excipiendis eas per superflua praeparaveris; et dum occuparis ut discas unde facias intentos, nolle discere quod infundatur intentis. Sed si hoc te scire iam dicis, idque ipsum christianam doctrinam esse respondes, quam te omnibus praeponere novimus, et in ea sola esse praesumere spem salutis aeternae, non opus est ei cognitione dialogorum Ciceronis, et collectione emendicatarum discordantium sententiarum alienarum procurari auditores. Moribus tuis intenti fiant, qui abs te aliquid tale accepturi sunt. Nolo prius aliquid doceas quod dediscendum est, ut vera doceas.

Cognoscendi potius errores contra christianam fidem.

2. 12. Nam si alienarum sententiarum dissidentium et repugnantium cognitio aliquid adiuvat insinuatorem christianae veritatis, ut noverit quomodo adversantes destruat falsitates, ad hoc dumtaxat, ne quis contra disserens, nonnisi in refellendis tuis figat oculum, sua vero sedulo occultet. Nam cognitio veritatis omnia falsa, si modo proferantur, etiam quae prius inaudita erant, et diiudicare et subvertere idonea est. Sed ut non solum aperta feriantur, sed etiam abscondita eruantur, si alienos opus est cognoscere errores, erige oculos auresque, oro te, et vide atque ausculta utrum aliquis adversus nos de Anaximene et de Anaxagora proferat aliquid; quando iam ne ipsorum quidem multo recentiorum, multumque loquacium Stoicorum aut Epicureorum cineres caleant, unde aliqua contra fidem christianam scintilla excitetur: sed circuli atque conventicula partim fugacia, partim etiam audacter prompta, vel Donatistarum, vel Maximianensium, vel Manichaeorum, vel etiam ad quorum greges turbamque venturus es Arianorum, Eunomianorum, Macedonianorum, Cataphrygarum, caeterarumque pestium innumerabiliter perstrepant; quorum omnium errores si cognoscere piget, quid nobis est, propter defensionem christianae religionis, quaerere quid senserit Anaximenes, et olim sopitas lites inani curiositate recoquere, cum quorumdam etiam haereticorum, qui nomine christiano gloriari voluerunt, ut Marcionitarum et Sabellianorum, multorumque praeterea, iam dissensiones quaestionesque sileantur? Tamen si opus est, ut dixi, veritati adversantes praenoscere aliquas, et pertractatas habere sententias; de haereticis potius, qui se christianos vocant, quam de Anaxagora et Democrito nobis cogitandum fuit.

Summum tantum bonum nos beatos reddit.

3. 13. Ille autem quisquis abs te quaesiverit quae tu a nobis quaeris, audiat quod ea doctius et prudentius nescias. Si enim Themistocles non curavit quod est habitus indoctior, cum canere nervis in epulis recusasset, ubi cum se nescire illa dixisset, atque ei dictum esset, Quid igitur nosti? respondit: Rempublicam ex parva magnam facere 2: dubitandum est tibi dicere te ista nescire, cum ei qui rogarit quid noveris, respondere possis, nosse te quomodo etiam sine istis homo esse possit beatus? Quod si adhuc non tenes, tam perverse ista conquiris, quam perverse si aliquo corporis periculoso morbo gravareris, delicias et tenerrimas vestes potius quam medicamenta medicosque conquireres. Non enim ullo modo differenda est ista cognitio, aut ulla huic a te, praesertim iam in hac aetate, vel discendi ordine praeferenda est. Vide autem quam facile posses hoc scire, si velles. Qui enim quaerit quomodo ad beatam vitam perveniat, nihil aliud profecto quaerit, nisi ubi sit finis boni, hoc est ubi constitutum sit, non prava opinione atque temeraria, sed certa atque inconcussa veritate, summum hominis bonum: quod a quolibet ubi constituatur non invenitur, nisi aut in corpore, aut in animo, aut in Deo, aut in duobus aliquibus horum, aut certe in omnibus. Quod si didiceris, neque summum bonum, nec aliquam partem summi boni omnino esse in corpore, duo restabunt, animus et Deus, quorum vel in uno vel in ambobus sit. Si autem adieceris et didiceris hoc idem de animo quod de corpore, quid aliud iam nisi Deus occurret, in quo summum hominis bonum constitutum sit; non quo alia bona non sint, sed summum id dicitur, quo cuncta referuntur. Eo enim fruendo quisque beatus est, propter quod caetera vult habere, cum illud iam non propter aliud, sed propter seipsum diligatur. Et ideo finis ibi dicitur, quia iam quo excurrat, et quo referatur, non invenitur. Ibi requies appetendi, ibi fruendi securitas, ibi tranquillissimum gaudium optimae voluntatis.

Falso Epicurei summum bonum in corpore posuerunt.

3. 14. Da igitur qui cito videat, non corpus esse animi bonum, sed animum potius esse corporis bonum; recedetur iam ab inquirendo utrum summum illud bonum, vel aliqua eius pars sit in corpore. Quod enim stultissime negatur, melior est animus corpore. Item stultissime negatur meliorem esse eum qui dat beatam vitam, vel partem aliquam beatae vitae, quam eum qui accipit. Non igitur accipit animus a corpore vel summum bonum, vel partem aliquam summi boni. Hoc qui non vident caecati sunt dulcedine carnalium voluptatum, quam ex indigentia sanitatis venire non intuentur. Sanitas autem perfecta corporis, illa extrema totius hominis immortalitas erit. Tam potenti enim natura Deus fecit animam, ut ex eius plenissima beatitudine quae in fine temporum sanctis promittitur, redundet etiam in inferiorem naturam, quod est corpus, non beatitudo quae fruentis et intellegentis est propria, sed plenitudo sanitatis, id est incorruptionis vigor. Quod qui non vident, ut dixi, bellant inquietis altercationibus, varie pro suo quisque captu, in corpore constituentes summum hominis bonum, et carnalium seditiosorum turbas concitant; inter quos Epicurei apud indoctam multitudinem excellentiore auctoritate viguerunt.

Falso Stoici summum bonum in animo constituerunt.

3. 15. Da item qui cito videat animum quoque ipsum, non suo bono beatum esse, cum beatus est, alioquin numquam esset miser; et recedetur a quaerendo utrum in animo sit summum illud atque, ut ita dixerim, beatificum bonum, vel aliqua pars eius. Nam cum seipso sibi quasi suo bono animus gaudet, superbus est. Cum vero perspicit se esse mutabilem, vel hoc uno saltem quod de stulto sapiens efficitur, sapientiamque esse incommutabilem cernit, simul oportet cernat esse illam supra suam naturam, eiusque participatione atque illustratione se uberius et certius gaudere quam seipso. Ita cessans atque detumescens a iactatione atque inflatione propria, inhaerere Deo, atque ab illo incommutabili refici et reformari nititur, a quo esse iam capit non solum omnem speciem rerum omnium, sive quae sensu corporis, sive quae intellegentia mentis attinguntur, sed etiam ipsam capacitatem formationis ante formationem, cum vel informe aliquid dicitur, quod formari potest. Itaque tanto minus se esse stabilem sentit, quanto minus haeret Deo qui summe est: et ideo illum summe esse, quia nulla mutabilitate proficit seu deficit; sibi autem illam commutationem expedire qua proficit, ut perfecte illi cohaereat, eam vero commutationem quae in defectu est, esse vitiosam; omnem autem defectum ad interitum vergere, quo utrum aliqua res perveniat tametsi non appareat, tamen apparere omnibus eo ducere interitum ut non sit quod erat. Unde colligit non ob aliud res deficere, vel posse deficere, nisi quod ex nihilo factae sunt: ut quod in eis est quod sunt et manent, et pro defectibus etiam suis ad universitatis complexum ordinantur, ad eius bonitatem omnipotentiamque pertineat, qui summe est et conditor, qui potens est etiam ex nihilo, non tantum aliquid, sed etiam magnum aliquid facere: primum autem peccatum, hoc est primum voluntarium defectum, esse gaudere ad propriam potestatem; ad minus enim gaudet, quam si ad potestatem Dei gaudeat, quae utique maior est. Hoc non videntes, et potentias intuentes animi humani, magnamque pulchritudinem factorum atque dictorum, etiamsi in corpore puduit ponere summum bonum, in ipso tamen animo ponentes, infra utique posuerunt, quam ubi sincerissima ratione ponendum est. Inter hos qui ita sentiunt apud graecos philosophos, et numero et disputandi subtilitate Stoici praevaluerunt, qui tamen in naturalibus corporea omnia esse arbitrantes, magis a carne quam a corpore animum avertere potuerunt.

Recte Platonici summum bonum Deum statuerunt.

3. 16. Inter eos autem qui fruendum Deo, a quo et nos et omnia facta sunt, unum atque summum bonum nostrum esse dicunt, apud illos eminuerunt Platonici, qui non immerito ad officium suum pertinere arbitrati sunt, Stoicis, et Epicureis maxime et prope solis omnino resistere. Iidem quippe Academici qui Platonici, quod docet auditorum ipsa successio. Arcesilas enim qui primus occultata sententia sua, nihil aliud istos quam refellere statuit, quaere cui successerit, Polemonem invenies; quaere cui Polemon, Xenocratem: Xenocrati autem discipulo Academiam scholam suam reliquit Plato. Quantum igitur pertinet ad quaestionem de summo hominis bono, remove personas hominum, atque ipsam disceptationem constitue; profecto reperies duos errores inter se adversa fronte collidi: unum constituentem in corpore, alium constituentem in animo summum bonum. Rationem autem veritatis, qua summum bonum nostrum Deus esse intellegitur, utrique resistere, sed non prius docentem vera quam prava dedocentem. Idipsum rursum adiunctis personis constitue, reperies Epicureos et Stoicos inter se acerrime dimicantes; eorum vero litem conantes diiudicare Platonicos, occultantes sententiam veritatis, et illorum vanam in falsitate fiduciam convincentes et redarguentes.

Philosophis omnibus defuisse divinae humilitatis exemplum.

3. 17. Sed non sicut illi errorum suorum, ita Platonici verae rationis personam implere potuerunt. Omnibus enim defuit divinae humilitatis exemplum, quod opportunissimo tempore per Dominum nostrum Iesum Christum illustratum est; cui uni exemplo in cuiusvis animo ferociter arrogantis, omnis superbia cedit et frangitur et emoritur. Ideoque non valentes illi auctoritate turbas terrenarum rerum dilectione caecatas ad invisibilium fidem ducere, cum eas viderent Epicureis maxime contentionibus commoveri, non solum ad hauriendam, quo ultro ferebantur, sed etiam ad defensitandam corporis voluptatem, ut in ea summum bonum hominis constitueretur; eos autem qui adversus hanc voluptatem virtutis laude moverentur, minus difficulter eam contemplari in animis hominum, unde facta bona, de quibus utcumque poterant iudicare, procederent: simul videbant si eis conarentur insinuare aliquam rem divinam et super omnia incommutabilem, quae nullo attingeretur corporis sensu, sed sola mente intellegeretur, quae tamen etiam naturam ipsius mentis excederet, eumque esse Deum propositum animo humano ad fruendum, purgato ab omni labe humanarum cupiditatum, in quo uno acquiesceret omnis beatitudinis appetitus, et in quo nobis uno bonorum omnium finis esset, non eos intellecturos, et repugnantibus vel Epicureis vel Stoicis multo quam sibi facilius palmam daturos, ita ut vera salubrisque sententia, quod perniciosissimum est generi humano, imperitorum populorum irrisione sordesceret: et hoc in moralibus.

De rerum principiis Platonicorum placita.

3. 18. In naturalibus autem quaestionibus, si isti dicerent effectricem omnium naturarum esse incorpoream Sapientiam, illi autem a corpore nusquam discederent, cum alii atomis, alii quatuor elementis, in quibus ad efficienda omnia ignis praevaleret, principia rerum darent; quis non videret stultorum abundantiam corpori deditam, cum in corpoream potentiam conditricem rerum nequaquam valeret intueri, in quorum potius suffragium raperetur?

Quid de ratione senserint Platonici.

3. 19. Restabat pars rationalium quaestionum. Nosti enim quidquid propter adipiscendam sapientiam quaeritur, aut de moribus, aut de natura, aut de ratione quaestionem habere. Cum ergo Epicurei numquam sensus corporis falli dicerent, Stoici autem falli aliquando concederent, utrique tamen regulam comprehendendae veritatis in sensibus ponerent; quis istis contradicentibus audiret Platonicos? Quis non modo in sapientium, sed omnino in hominum numero habendos putaret, si ab eis prompte diceretur, non solum esse aliquid quod neque tactu corporis, neque olfactu vel gustatu, neque his auribus aut oculis percipi possit, neque omnino talium rerum, quae ita sentirentur, aliqua imaginatione cogitari; sed id solum vere esse, atque id solum posse percipi, quia incommutabile et sempiternum est; percipi autem sola intellegentia, qua una veritas, quomodo attingi potest, attingitur?

Platonici de rebus invisibilibus.

3. 20. Cum ergo talia sentirent Platonici, quae neque docerent carni deditos homines, neque tanta essent auctoritate apud populos, ut credenda persuaderent, donec ad eum habitum perduceretur animus quo ista capiuntur, elegerunt occultare sententiam suam, et contra eos disserere, qui verum se invenisse iactarent, cum inventionem ipsam veri in carnis sensibus ponerent. Et eorum quidem consilium quale fuerit quid attinet quaerere? divinum certe vel divina aliqua auctoritate praeditum non fuit. Tantum illud attende, quoniam Plato a Cicerone multis modis apertissime ostenditur, in sapientia non humana, sed plane divina, unde humana quodammodo accenderetur, in illa utique sapientia prorsus immutabili, atque eodem modo semper se habente veritate, constituisse et finem boni, et causas rerum, et ratiocinandi fiduciam: oppugnatos autem esse nomine Epicureorum et Stoicorum a Platonicis eos, qui in corporis vel in animi natura ponerent et finem boni, et causas rerum, et ratiocinandi fiduciam; eo rem successione temporum esse devolutam, ut christianae iam aetatis exordio, cum rerum invisibilium atque aeternarum fides per visibilia miracula salubriter praedicaretur hominibus, qui nec videre nec cogitare aliquid praeter corpora poterant, beato apostolo Paulo, qui eamdem finem Gentibus praeseminabat, iidem ipsi Epicurei et Stoici, in Actibus Apostolorum contradixisse inveniantur 3.

Platonici cervices Christo submittant.

3. 21. Qua in re satis mihi videtur demonstratum esse errores Gentium, sive de moribus, sive de natura rerum, sive de ratione investigandae veritatis, qui quamvis essent multi atque multiplices, in his tamen maxime duabus sectis eminebant, expugnantibus doctis et tanta disserendi subtilitate atque copia subvertentibus, durasse tamen usque in tempora christiana. Quos iam certe nostra aetate sic obmutuisse conspicimus, ut vix iam in scholis rhetorum commemoretur tantum quae fuerint illorum sententiae: certamina tamen etiam de loquacissimis Graecorum gymnasiis eradicata atque compressa sunt, ita ut si qua nunc erroris secta contra veritatem, hoc est, contra Ecclesiam Christi emerserit, nisi nomine cooperta christiano, ad pugnandum prosilire non audeat. Ex quo intellegitur ipsos quoque Platonicae gentis philosophos, paucis mutatis quae christiana improbat disciplina, invictissimo uni regi Christo pias cervices oportere submittere, et intellegere Verbum Dei homine indutum, qui iussit, et creditum est quod illi vel proferre metuebant.

Humilitas fundamentum Christianae religionis.

3. 22. Huic te, mi Dioscore, ut tota pietate subdas velim, nec aliam tibi ad capessendam et obtinendam veritatem viam munias, quam quae munita est ab illo qui gressuum nostrorum tamquam Deus vidit infirmitatem. Ea est autem prima, humilitas; secunda, humilitas; tertia, humilitas: et quoties interrogares hoc dicerem; non quo alia non sint praecepta, quae dicantur, sed nisi humilitas omnia quaecumque bene facimus et praecesserit et comitetur et consecuta fuerit, et proposita quam intueamur, et apposita cui adhaereamus, et imposita qua reprimamur, iam nobis de aliquo bono facto gaudentibus totum extorquet de manu superbia. Vitia quippe caetera in peccatis, superbia vero etiam in recte factis timenda est, ne illa quae laudabiliter facta sunt, ipsius laudis cupiditate amittantur. Itaque sicut rhetor ille nobilissimus cum interrogatus esset quid ei primum videretur in eloquentiae praeceptis observari oportere, Pronuntiationem dicitur respondisse; cum quaereretur quid secundo, eamdem pronuntiationem; quid tertio, nihil aliud quam pronuntiationem dixisse: ita si interrogares, et quoties interrogares de praeceptis christianae religionis, nihil me aliud respondere nisi humilitatem liberet, etsi forte alia dicere necessitas cogeret.

Anaximenis de Deo sententia.

4. 23. Huic humilitati saluberrimae, quam Dominus noster Iesus Christus ut doceret humiliatus est; huic, inquam, maxime adversatur quaedam, ut ita dicam, imperitissima scientia, dum nos scire gaudemus quid Anaximenes, quid Anaxagoras, quid Pythagoras, quid Democritus senserint, et caetera huiusmodi, ut docti eruditique videamur, cum hoc a vera doctrina et eruditione longe absit. Qui enim didicerit Deum non distendi aut diffundi per locos, neque finitos neque infinitos, quasi in aliqua parte maior sit, in aliqua minor, sed totum ubique esse praesentem, sicut veritatem cuius nemo sobrie dicit partem esse in isto loco, et partem in illo, quoniam veritas utique Deus est; nequaquam eum movebit quod de infinito aere sensit, quicumque sensit quod ipse Deus esset. Quid ad illum, si nesciat quam dicant isti corporis formam; eam quippe dicunt quae undique finita sit: et utrum refellendi causa tamquam Academicus, Anaximeni Cicero obiecerit formam et pulchritudinem Deum habere oportere, quasi corpoream speciem cogitans, quia ille corporeum Deum esse dixerat, aer enim corpus est; an ipse sentiebat esse formam, et pulchritudinem incorpoream veritati, qua ipse animus informatur, et per quam omnia sapientis facta pulchra esse iudicamus, ut non tantum refellendi gratia, sed etiam verissime dixerit quod Deum pulcherrima specie deceat esse, quia nihil est pulchrius ipsa intellegibili atque incommutabili veritate? Quod autem ait ille gigni aerem, quem tamen Deum esse censebat, nullo modo movet hunc virum qui intellegit, non sicut aer gignitur, id est aliqua causa ut sit efficitur, cum omnino Deus non sit, ita genitum esse Verbum Dei, Deum apud Deum, sed longe alio modo, quem nemo, nisi cui ipse Deus inspirarit, intellegit. Illum autem etiam in ipsis corporalibus desipere quis non videat, cum aerem gigni dicat, et Deum velit; eum autem a quo aer gignitur, non enim a nullo gigni potest, non dicat Deum? Cum autem dicitur aer esse semper in motu, nequaquam conturbabit hominem, ut propterea illum Deum putet, qui novit omnis corporis motum inferiorem esse quam est motus animi; motum autem animi longe pigriorem, quam est motus summae atque incommutabilis Sapientiae.

Anaxagorae de summa Sapientia sententia.

4. 24. Item Anaxagoras, sive quilibet, si mentem dicit ipsam veritatem atque sapientiam, quid mihi est de verbo cum homine contendere? Manifestum est enim omnium rerum descriptionem et modum ab illa fieri, eamque non incongrue dici infinitam, non per spatia locorum, sed per potentiam, quae cogitatione humana comprehendi non potest; neque quod informe aliquid sit ipsa sapientia, hoc enim corporum est, ut quaecumque infinita fuerint, sint et informia. Cicero autem studio refellendi, quantum videtur, propter adversarios corporaliter sentientes negat infinito aliquid iungi posse, quia ex ea parte qua quidquam adiungitur, necesse est esse in corporibus aliquem finem. Ideo ait non eum vidisse, neque motum sensui iunctum et continentem, id est continua copulatione adhaerentem, infinito, id est infinitae rei, ullum esse posse, quasi de corporibus ageret, quibus nihil iungi nisi per fines locorum potest. Sic autem addidit: Neque sensum omnino, quo non tota natura pulsa sentiret; quasi ille dixisset mentem illam ordinatricem et moderatricem rerum omnium habere sensum, qualem habet anima per corpus. Nam manifestum est totam sentire animam, cum per corpus aliquid sentit: nam totam utique non latet, quidquid illud est quod sentitur. Ad hoc autem dixit totam naturam sentire, ut illi quasi auferret quod ait mentem infinitam. Quomodo enim tota sentit, si infinita est? Sensus enim corporis ab aliquo loco incipit, nec percurrit totum, nisi ad cuius finem pervenerit; quod in infinito dici non potest. Sed neque ille de sensu corporis aliquid dixerat. Et aliter dicitur totum quod incorporeum est, quia sine finibus locorum intellegitur, ut et totum et infinitum dici possit: totum propter integritatem; infinitum, quia locorum finibus non ambitur.

Anaxagorae secum pugnantia de Mente divina.

4. 25. Deinde, inquit, si mentem ipsam quasi animal aliquod esse voluit, erit aliquid interius ex quo illud animal nominetur; ut mens ista quasi corpus sit, et habeat intus animam unde animal appelletur. Vide quemadmodum corporali consuetudine loquitur, quomodo solent videri animalia, propter sensum crassum, ut opinor, eorum contra quos disserit: et tamen dixit rem quae illos, si evigilare possent, satis admoneret, omne quod sicut corpus vivum animo occurrit, magis animam habere et esse animal, quam animam esse cogitari oportere. Hoc est enim quod ait: Erit aliquid interius, ex quo illud animal nominetur. Sed adiungit: Quid autem interius mente? Non ergo potest mens habere interiorem animam ut sit animal, quia ipsa est interior. Ergo corpus habeat extrinsecus, cui sit interior, ut sit animal. Hoc est enim quod ait: Cingitur igitur corpore externo; quasi Anaxagoras dixerit, nisi animalis alicuius esset, mentem esse non posse. Si mentem ipsam summam sapientiam esse sentiebat, quae nullius quasi animantis propria est, quia omnibus animis se frui valentibus veritas communiter praesto est. Et ideo vide quam urbane concludat: Quod quoniam non placet, inquit, hoc est non placet Anaxagorae, ut illa mens, quam dicit Deum, cingatur corpore externo, quo animal esse possit, aperta simplexque mens nulla re adiuncta qua sentire possit, id est nullo corpore adiuncto per quod sentire possit, fugere intellegentiae nostrae vim et notionem videtur 4.

Ipsa Sapientia, non Anaxagorae conquirenda sententia.

4. 26. Nihil verius quam fugere hoc vim et notionem intellegentiae Stoicorum et Epicureorum, qui nisi corporalia cogitare non possunt. Quod autem ait, nostrae, humanae intellegi voluit; et bene non ait: Fugit; sed: Fugere videtur. Hoc enim illis videtur, neminem hoc posse intellegere, et ideo nihil tale esse arbitrantur: sed quorumdam intellegentiam, quantum homini datum est, non fugit esse apertam simplicemque sapientiam atque veritatem, quae nullius animantis sit propria, sed qua communiter omnis, quae id potest anima, sapiens et verax efficitur. Quam si sensit esse Anaxagoras, eamque Deum esse vidit, mentemque appellavit, non solum nomen Anaxagorae, quod propter litteratam vetustatem, omnes, ut militariter loquar, litteriones libenter sufflant, nos doctos et sapientes non facit, sed ne ipsa quidem eius cognitio, qua id verum esse cognovit. Non enim mihi propterea veritas cara esse debet, quia non latuit Anaxagoram, sed quia veritas est, etiamsi nullus eam cognovisset illorum.

Democriti de Deo sententia.

4. 27. Si igitur nec eius hominis qui verum forsitan vidit, cognitio nos inflare debet, ut ea quasi docti esse videamur, sed nec ipsius veri solida res, qua vere docti esse possumus; quanto minus eorum hominum qui falsa senserunt, nomina et dogmata nostram possunt adiuvare doctrinam, et latentia cognita facere? cum si homines simus, magis nos contristari deceat tot et tam nobilitatorum hominum erroribus, si eos audire contigerit, quam haec propterea studiose quaerere, ut inter eos qui illa nesciunt, iactatione inanissima ventilemur. Quanto enim melius ne audissem quidem nomen Democriti, quam cum dolore cogitarem, nescio quem suis temporibus magnum putatum, qui deos esse arbitraretur imagines, quae de solidis corporibus fluerent, solidaeque ipsae non essent, easque hac atque hac motu proprio circumeundo atque illabendo in animos hominum facere ut vis divina cogitetur; cum profecto illud corpus, unde imago flueret, quanto solidius est, tanto praestantius quoque esse iudicetur? Ideoque fluctuavit eius, sicut isti dicunt, nutavitque sententia, ut aliquando naturam quamdam de qua fluerent imagines Deum esse diceret, qui tamen cogitari non posset, nisi per eas imagines quas fundit ac emittit, id est quae de illa natura, quam nescio quam corpoream et sempiternam, ac etiam per hoc divinam putat, quasi vaporis similitudine continua velut emanatione ferrentur, et venirent atque intrarent in animos nostros, ut Deum vel deos cogitare possemus. Nullam enim aliam causam cuiuslibet cogitationis nostrae opinantur isti, nisi cum ab his corporibus quae cogitamus, veniunt atque intrant imagines in animos nostros: quasi non multa ac prope innumerabilia cogitentur incorporaliter atque intellegibiliter ab eis qui talia cogitare noverunt, sicut ipsa sapientia et veritas. Quam si isti non cogitant, miror quomodo de illa utcumque disputent: si autem cogitant, vellem mihi dicerent, vel de quo corpore, vel qualis in eorum animos veniat imago veritatis.

Atomistarum sententiae inter se discordes.

4. 28. Quamquam Democritus etiam hoc distare in naturalibus quaestionibus ab Epicuro dicitur, quod iste sentit inesse concursioni atomorum vim quamdam animalem et spirabilem: qua vi eum credo et imagines ipsas divinitate praeditas dicere, non omnes omnium rerum, sed deorum, et principia mentis esse in universis, quibus divinitatem tribuit, et animantes imagines, quae vel prodesse nobis soleant vel nocere 5. Epicurus vero neque aliquid in principiis rerum ponit praeter atomos, id est corpuscula quaedam tam minuta, ut iam dividi nequeant, neque sentiri, aut visu, aut tactu possint; quorum corpusculorum concursu fortuito, et mundos innumerabiles, et animantia, et ipsas animas fieri dicit, et deos quos humana forma non in aliquo mundo, sed extra mundos, atque inter mundos constituit: et non vult omnino aliquid praeter corpora cogitare; quae tamen ut cogitet, imagines dicit ab ipsis rebus quas atomis formari putat, defluere, atque in animum introire subtiliores quam sunt illae imagines quae ad oculos veniunt. Nam et videndi causam hanc esse dicit, ingentes quasdam imagines, ita ut universum mundum complectantur extrinsecus. Intellegis autem iam, ut arbitror, quas isti opinentur imagines.

Eorundem placita de ideis imaginibusque.

4. 29. Miror non admonuisse Democritum vel hoc ipso falsa esse quae dicit, quia venientes tam magnae imagines in tam brevem animum nostrum, si corporeus, ut illi volunt, tam parvo corpore includitur, totae illum tangere non possunt. A magno enim corpore cum parvum corpus attingitur, a toto simul attingi nullo pacto potest: quomodo igitur totae simul cogitantur, si in tantum cogitantur, in quantum venientes atque intrantes animum attingunt, quae nec totae intrare possunt per tam parvum corpus, nec totae tam parvum animum attingere? Memento me secundum illos haec dicere; non enim ego talem animum sentio: aut si incorporeum Democritus animum existimat, Epicurus quidem solus ista ratione urgeri potest; sed etiam ille quare non vidit, non opus esse nec fieri posse ut incorporeus animus adventu atque contactu corporearum imaginum cogitet? De visu certe oculorum ambo pariter redarguuntur; tam enim breves oculos, tam grandia imaginum corpora tota attingere nullo modo possunt.

Quomodo imagines animum adtingant ex Atomistarum sententia.

4. 30. Cum autem quaeritur ab eis quare una imago videatur corporis alicuius, a quo innumerabiliter imagines fluunt; respondent, eo ipso quo frequenter fluunt et transeunt imagines, quasi quadam earum constipatione et densitate fieri ut ex multis una videatur. Quam vanitatem Cicero ita refellit, ut eo ipso neget aeternum deum eorum posse cogitari, quo innumerabiliter fluentibus et labentibus imaginibus cogitatur. Et quoniam innumerabilitate atomorum suppeditante, dicunt fieri formas deorum sempiternas, cum ita discedant quaedam corpuscula de divino corpore ut alia succedant, et dissolvi illam naturam eadem successione non sinant: Omnia ergo, inquit, aeterna essent 6, quia nulli deest ista innumerabilitas atomorum, quae perpetuas ruinas subinde suppleat. Deinde quomodo non vereatur iste deus ne intereat, cum sine ulla intermissione pulsetur, agiteturque atomorum incursione sempiterna? pulsari enim dicit illud corpus quod irruentibus atomis feriatur, et agitari quod penetretur: deinde cum ex ipso imagines, de quibus iam satis dictum est, semper affluant 7, quomodo potest de immortalitate confidere?

Atomistas repugnare Dei providentiae hominumque dignitati.

4. 31. In quibus omnibus deliramentis haec opinantium, illud praecipue dolendum est, quod non sufficit ea narrari, ut nulla cuiusquam disputatione adversante respuantur; sed acutissimorum hominum ingenia id etiam negotium susceperunt, ut copiose ista refellerent, quae statim dicta etiam a tardissimis derideri abicique debuerunt. Si enim concesseris esse atomos, si concesseris etiam concursu fortuito seipsas pellere et agitare; num et illud eis fas est concedere, ut inter se atomi fortuito concurrentes, rem aliquam ita conficiant, ut eam forma modificent, figura determinent, aequalitate pollant, colore illustrent, anima vegetent? quae omnia nullo modo nisi arte divinae providentiae fieri videt, quisquis magis mente quam oculis amat videre, idque ab eo expetit a quo factus est. Nam nec ipsas atomos esse ullo modo concedendum est; quod, omissa subtilitate quae de divisione corporum a doctis traditur, vide quam facile secundum ipsorum opinionem possit ostendi. Certe enim ipsi dicunt omnia quae sint naturae, nihil esse aliud quam corpora et inane, quaeque his accidant; quod credo motum et pulsum dicere et consequentes formas. Dicant ergo in quo genere ponant imagines, quas de corporibus solidioribus affluere putant, ipsas minime solidas, ita ut tactu nisi oculorum cum videmus, et animi cum cogitamus, sentiri non possint, si et ipsa corpora sunt. Nam ita censent, ut exire a corpore et venire ad oculos, vel ad animum possint, quem nihilominus dicunt esse corporeum. Quaero utrum etiam ab ipsis atomis affluant imagines? Si affluunt, quomodo iam sunt atomi, a quibus aliqua corpora separantur? si non affluunt, aut potest aliquid sine imaginibus cogitari, quod vehementer nolunt; aut unde norunt atomos, quas nec cogitare potuerunt? Sed iam pudet me ista refellere, cum eos non puduerit ista sentire. Cum vero ausi sint etiam defendere, non iam eorum, sed ipsius generis humani me pudet, cuius aures haec ferre potuerunt.

Intellegentia fidem sequitur.

5. 32. Cum igitur tanta sit caecitas mentium per illuviem peccatorum amoremque carnis, ut etiam ista sententiarum portenta, otia doctorum conterere disputando potuerint, dubitabis tu, Dioscore, vel quisquam vigilanti ingenio praeditus, ullo modo ad sequendam veritatem melius consuli potuisse generi humano, quam ut homo ab ipsa Veritate susceptus ineffabiliter atque mirabiliter, et ipsius in terris personam gerens, recta praecipiendo, et divina faciendo, salubriter credi persuaderet quod nondum prudenter posset intellegi? Huius nos gloriae servimus, huic te immobiliter atque constanter credere hortamur, per quem factum est, ut non pauci, sed populi etiam, qui non possunt ista diiudicare ratione, fide credant, donec salutaribus praeceptis adminiculati, evadant ab his perplexitatibus in auras purissimae atque sincerissimae veritatis. Cuius auctoritati tanto devotius obtemperari oportet, quanto videmus nullum iam errorem se audere extollere, ad congregandas sibi turbas imperitorum, qui non christiani nominis velamenta conquirat: eos autem solos ex veteribus, praeter christianum nomen in conventiunculis suis aliquanto frequentius perdurare, qui Scripturas eas tenent, per quas annuntiatum esse ipsum Dominum Iesum Christum, se intellegere et videre dissimulant. Porro illi qui cum in unitate atque communione catholica non sint, christiano tamen nomine gloriantur, coguntur adversari credentibus, et audent imperitos quasi ratione traducere, quando maxime cum ista medicina Dominus venerit, ut fidem populis imperaret. Sed hoc facere coguntur, ut dixi, quia iacere se abiectissime sentiunt, si eorum auctoritas cum auctoritate catholica conferatur. Conantur ergo auctoritatem stabilissimam fundatissimae Ecclesiae quasi rationis nomine et pollicitatione superare. Omnium enim haereticorum quasi regularis est ista temeritas. Sed ille fidei imperator clementissimus, et per conventus celeberrimos populorum atque gentium, sedesque ipsas Apostolorum arce auctoritatis munivit Ecclesiam, et per pauciores pie doctos et vere spiritales viros, copiosissimis apparatibus etiam invictissimae rationis armavit. Verum illa rectissima disciplina est, in arcem fidei quam maxime recipi infirmos, ut pro eis iam tutissime positis, fortissima ratione pugnetur.

Quomodo Neoplatonici ad Christi doctrinam se habuerint.

5. 33. Platonici vero, qui falsorum philosophorum erroribus illo tempore circumlatrantibus, non habentes divinam personam qua imperarent fidem, sententiam suam tegere quaerendam, quam polluendam proferre maluerunt, cum iam Christi nomen terrenis regnis admirantibus perturbatisque crebresceret, emergere coeperant, ad proferendum atque aperiendum quid Plato sensisset. Tunc Plotini schola Romae floruit, habuitque condiscipulos, multos acutissimos et solertissimos viros. Sed aliqui eorum magicarum artium curiositate depravati sunt, aliqui Dominum Iesum Christum ipsius veritatis atque sapientiae incommutabilis, quam conabantur attingere, cognoscentes gestare personam, in eius militiam transierunt. Itaque totum culmen auctoritatis lumenque rationis in illo uno salutari nomine atque in una eius Ecclesia, recreando atque reformando humano generi constitutum est.

Augustini consilium cum veritate congruere.

5. 34. Haec me tibi diutissime in hac epistola locutum, etsi alia forte tu malles, omnino non poenitet. Probabis enim haec magis, quanto magis in veritate proficies; et tunc probabis consilium meum, quod nunc utilitati studiorum tuorum minus obsecutum putas. Quamquam etiam illis ipsis quaestionibus tuis. non solum quibusdam in hac epistola, sed etiam caeteris pene omnibus in ipsis membranis, in quibus eas misisti ut potui breviter annotando responderim. In quibus si me parum, aut aliud quam volebas egisse arbitraris, non recte cogitas, mi Dioscore, a quo nunc ista quaesieris. Oratoris autem librorumque de Oratore omnes quaestiones praetermisi. Nescio quis enim nugator mihi esse visus sum, si eas exponendas persequerer. Nam de caeteris possem etiam decenter interrogari, si mihi quisquam res ipsas, non de libris Ciceronis, sed per seipsas tractandas dissolvendasque proferret. In illis autem res ipsae nunc nostrae professioni minus congruunt. Haec autem omnia non facerem, nisi me post aegritudinem, in qua eram cum homo tuus venisset, aliquantum ab Hippone removissem. Quibus item diebus perturbatione valetudinis febribusque repetitus sum. Inde factum est ut tardius quam possent tibi haec mitterentur. Quae quomodo acceperis, rescripta flagito.